Page images
PDF
EPUB

taxat orationis: nam vim tantorum virorum" pauci, quos æquus amavit," assequi possunt. Nec materia ipsa huic (vereor ne improbe dicam) æmulationi repugnavit. Erat enim prope tota in contentione dicendi; quod me, longæ desidiæ indormientem, excitavit, si modo is sum ego, qui excitari possim. Non tamen omnino Marci nostri anxulous fugimus, quoties paululum itinere decedere non intempestivis amœnitatibus admonebamur. Acres enim esse, non tristes, volebamus. Nec est, quod putes, me, sub hac exceptione, veniam postulare. Immo, quo magis intendam limam tuam, confitebor, et ipsum me, et contubernales, ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adjeceris. Est enim plane aliquid edendum; atque utinam hoc potissimum, quod paratum est, (audis desidiæ votum); edendum autem ex pluribus causis; maxime, quod libelli, quos emisimus, dicuntur in manibus esse, quamvis jam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolæ blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum, per hoc mendacium, nobis studia nostra commendent. Vale.

(3.) C. Plinius Caninio Rufo suo S.

Quid agit Comum, tuæ meæque deliciæ ? quid suburbanum amoenissimum? quid illa porticus, verna semper? quid λaravшv opacissimus ? quid Euripus viridis et gemmeus? quid subjectus et serviens lacus? quid illa mollis, et tamen solida, gestatio? quid balneum illud, quod plurimus sol implet et circuit? quid triclinia illa popularia? quid illa paucorum? quid cubicula diurna nocturnaque? possidentne te, et per vices partiuntur? an, (ut solebas) intentione rei familiaris obeundæ, crebris excursionibus avocaris? Si te possident, felix beatusque es: sin minus, unus ex multis. Quin tu

(tempus est enim) humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris? Hoc sit negotium tuum, hoc otium, hic labor, hæc quies: in his vigilia, in his etiam somnus, reponatur. Effinge aliquid et excude, quod sit perpetuo tuum. Nam reliqua rerum tuarum, post te, alium atque alium dominum sortientur : hoc nunquam tuum desinet esse, si semel cœperit. Scio, quem animum, quod horter ingenium. Tu modo enitere, ut tibi ipse sis tanti, quanti videberis aliis, si tibi fueris. Vale.

(4.) C. Plinius Pompeia Celerinæ, Socrui, S.

Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo, in Narniensi vero etiam balineum, ex epistolis meis (nam jam tuis opus non est) una illa brevis et vetus sufficit. Non (mehercule) tam mea sunt, quæ mea sunt, quam quæ tua: hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me, quam mei, excipiunt. Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra diverteris: quod velim facias; prímum, ut perinde tu nostris rebus, ac nos tuis, perfruaris; deinde, ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope negligenter exspectant. Nam mitium dominorum apud servos, ipsâ consuetudine, metus exolescit: novitatibus excitantur; probarique dominis per alios magis, quam per ipsos, laborant. Vale.

(5.) C. Plinius Voconio Romano suo S.

Vidistine quemquam Marco Regulo timidiorem humilioremque post Domitiani mortem ? sub quo non minora flagitia commiserat, quam sub Nerone,

sed tectiora. Cœpit vereri ne sibi irascerer: nec fallebatur: irascebar. Rustici Aruleni periculum foverat, exsultaverat morte, adeo ut librum recitaret publicaretque, in quo Rusticum insectatur, atque etiam "Stoicorum simiam" appellat. Adjicit "Vitellianâ cicatrice stigmosum." "Agnoscis eloquentiam Reguli. Lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit ei Metius Carus, "Quid tibi cum meis mortuis? Numquid ego aut Crasso aut Camerino molestus sum ?" quos ille sub Nerone accusaverat. Hæc me Regulus dolenter tulisse credebat; eoque etiam, cum recitaret librum, non adhibuerat. Præterea reminiscebatur quam capitaliter ipsum me apud centumviros lacessisset. Aderam Arionillæ, Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici; Regulus contra. Nitebamur nos, in parte causæ, sententiâ Metii Modesti, optimi viri: is tunc in exsilio erat, a Domitiano relegatus. Ecce tibi Regulus. "Quæro," inquit, "Secunde, quid de Modesto sentias." Vides, quod periculum, si respondissem" Bene;" quod flagitium, si "Male." Non possum dicere aliud tunc mihi, quam Deos ad66 Respondebo," inquam, quid sentiam, si de hoc centumviri judicaturi sunt." Rursus ille, "Quæro, quid de Modesto sentias." Iterum ego, "Solebant testes in reos, non in damnatos, interrogari." Tertio ille, "Non jam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti, sentias, quæro." ❝ Quæ ris," inquam, "quid sentiam? at ego ne interrogare quidem fas puto, de quo pronuntiatum est.” ticuit: me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen, læseram, nec me laqueis tam insidiosæ interrogationis involveram. Nunc ergo, conscientiâ exterritus, apprehendit Cæcilium Celerem, mox Fabium Justum rogat, ut me sibi reconcilient : nec contentus, pervenit ad Spurinnam. Huic suppliciter, (ut est,

fuisse. 66

Con

66

cum timet, abjectissimus)" Rogo,” inquit, “mane videas Plinium domi, sed plane mane (neque enim diutius ferre sollicitudinem possum); et quoquo modo efficias, ne mihi irascatur." Evigilaveram. Nuntius a Spurinnâ; "Venio ad te:""Immo ego ad te." Coimus in porticum Liviæ, cum alter ad alterum tenderemus. Exponit Reguli mandata; addit preces suas, ut decebat optimum virum pro dissimillimo, parce. Cui ego, Dispicies ipse, quid renuntiandum Regulo putes: te decipi a me non oportet. Exspecto Mauricum" (nondum enim ab exsilio venerat): ideo nihil alterutram in partem respondere tibi possum, facturus quidquid ille decreverit. Illum enim esse hujus consilii ducem, me comitem, decet." Paucos post dies, ipse me Regulus convenit in prætoris officio. Illuc me persecutus, secretum petit: ait timere se, ne animo meo penitus hæreret, quod in centumvirali judicio aliquando dixisset, cum responderet mihi et Satrio Rufo," Satrius Rufus, et cui est cum Cicerone æmulatio, et qui contentus non est eloquentiâ sæculi nostri." Respondi, nunc me intelligere maligne dictum, quia ipse confiteretur: cæterum potuisse honorificum existimari. "Est enim," inquam, " mihi cum Cicerone æmulatio; nec sum contentus eloquentiâ sæculi nostri. Nam stultissimum credo, ad imitandum non optima quæque proponere. Sed tu, qui hujus judicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogâsti, quid de Metii Modesti pietate sentirem ?" Expalluit notabiliter; quamvis palleat semper: et hæsitabundus inquit," Interrogavi, non ut tibi nocerem, sed ut Modesto." Vide hominis crudelitatem, qui se non dissimulet exsuli nocere voluisse. Subjunxit egregiam causam. "Scripsit," inquit, "in epistolâ quâdam, quæ apud Domitianum recitata est, Regulus, omnium bipedum nequissimus ;" quod quidem Modestus verissime scripserat. Hic

fere nobis sermonis terminus: neque enim volui progredi longius; ut mihi omnia libera servarem, dum Mauricus venit. Nec me præterit, esse Regulum Svoxabalperov. Est enim locuples, factiosus; curatur a multis; timetur a pluribus; quod plerumque fortius amore est. Potest tamen fieri, ut hæc concussa labantur: nam gratia malorum tam infida est, quam ipsi. Verum, ut idem sæpius dicam, exspecto Mauricum. Vir est gravis, prudens, multis experimentis eruditus, et qui futura possit ex præteritis providere. Mihi et tentandi aliquid, et quiescendi, illo auctore, ratio constabit. Hæc tibi scripsi, quia æquum erat, te, pro amore mutuo, non solum omnia mea facta dictaque, verum etiam consilia, cognoscere. Vale.

(6.) C. Plinius Corn. Tacito suo S.

Ridebis; et licet rideas. Ego ille, quem nôsti, apros tres, et quidem pulcherrimos, cepi. "Ipse ?" inquis. Ipse, non tamen ut omnino ab inertia meâ et quiete discederem. Ad retia sedebam. Erant in proximo, non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid, enotabamque; ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est, quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est, ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Jam undique silvæ et solitudo, ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere, licebit, auctore me, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus, quam Minervam, inerrare. Vale.

« PreviousContinue »