Page images
PDF
EPUB

prætendamus alienam. Sunt, qui audiant; sunt, qui legant; nos modo dignum aliquid auribus, dignum chartis, elaboremus. Vale.

(17.) C. Plinius Gallo suo S.

Et admones, et rogas, ut suscipiam absentis Corelliæ causam contra C. Cæcilium, consulem designatum. Quod admones, gratias ago: quod rogas, queror: admoneri enim debeo, ut sciam, rogari non debeo, ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est. An ergo tueri Corellii filiam dubitem? Est quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaris, sed tamen amicitia. Accedit huc dignitas hominis, atque hic ipse, cui destinatus est, honor; cujus nobis hoc major habenda reverentia est, quod jam illo functi sumus. Naturale est enim, ut ea, quæ quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit. Sed mihi, cogitanti affuturum me Corellii filiæ, omnia ista frigida et inania videntur. Obversatur oculis ille vir, quo neminem ætas nostra graviorem, sanctiorem, subtiliorem denique, tulit; quem ego cum ex admiratione diligere cœpissem, (quod evenire contra solet) magis admiratus sum, postquam penitus inspexi. Inspexi enim penitus. Nihil a me ille secretum, non joculare, non serium, non triste, non lætum. Adolescentulus eram, et jam mihi ab illo honor, atque etiam (audebo dicere) reverentia, ut æquali, habebatur. Ille meus in petendis honoribus suffragator, et testis: ille in inchoandis deductor et comes: ille in gerendis consiliator et rector: ille denique, in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi juvenis et validus conspiciebatur. Quantum ille famæ meæ domi, quantum in publico, quantum etiam apud Principem, adstruxit! Nam, cum forte de bonis juvenibus apud Nervam Imperatorem sermo incidisset, et plerique

me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat: deinde, gravitate, quam nôras, "Necesse est," inquit "parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit." Quâ voce tribuit mihi, quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem. Quin etiam, moriens, filiæ suæ (ut ipsa solet prædicare)" Multos quidem amicos," inquit, "tibi in longiore vitâ paravi, præcipuos tamen Secundum, et Cornutum." Quod dum recordor, intelligo mihi laborandum, ne quâ parte videar hanc de me fiduciam providentissimi viri destituisse. Quare ego vero Corelliæ adero promtissime; nec subire offensas recusabo: quamquam non solum veniam me, verum etiam laudem, apud istum ipsum, a quo (ut ais) nova lis fortasse, ut feminæ, intenditur, arbitror consecuturum, si hæc eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistolarum angustia sinunt, contigerit mihi, vel in excusationem, vel etiam in commendationem meam, dicere. Vale.

(18.) C. Plinius Antonino suo S.

Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Græca, quam quod quædam æmulari Latine, et exprimere tentavi? In deterius tamen. Accidit hoc, primum, imbecillitate ingenii mei, deinde inopiâ, ac potius (ut Lucretius ait) egestate patrii sermonis. Quod si hæc, quæ sunt et Latina et mea, habere tibi aliquid venustatis videbuntur, quantum putas inesse eis gratiæ, quæ et a te, et Græce, proferuntur? Vale.

(19.) C. Plinius Hispullæ suæ S.

Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque ejus ut tuam diligas, nec tantum amitæ ejus, verum etiam jam patris amissi, affectum repræsentes, non dubito, maximo tibi gaudio fore, cum cognoveris dignam patre, dignam te, dignam avo, evadere. Summum est acumen, summa frugalitas: amat me, quod castitatis indicium est. Accedit his studium literarum, quod ex mei caritate concepit. Meos libellos habet, lectitat, ediscit etiam. Quâ illa sollicitudine, cum videór acturus, quanto, cum egi, gaudio, afficitur! Disponit, qui nuntient sibi, quem assensum, quos clamores excitârim, quem eventum judicii tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo, discreta velo, sedet, laudesque nostras avidissimis auribus excipit. Versus quidem meos cantat etiam, formatque citharâ, non artifice aliquo docente, sed amore, qui magister est optimus. His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam nobis majoremque in dies futuram esse concordiam. Non enim ætatem meam aut corpus, quæ paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam, diligit. Nec aliud decet tuis manibus educatam, tuis præceptis institutam; quæ nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum honestumque: quæ denique amare me ex tuâ prædicatione consueverit. Nam, cum matrem meam parentis vice dilexeris, me quoque a pueritiâ statim formare, laudare, talemque, qualis nunc uxori meæ videor, ominari solebas. Certatim ergo tibi gratias agimus; ego, quod illam mihi, illa, quod me sibi dederis, quasi invicem elegeris. Vale.

(20.) C. Plinius Maximo suo S.

Quid senserim de singulis libris tuis, notum tibi, ut quemque perlegeram, feci. Accipe nunc, quid de universis generaliter judicem. Est opus pulchrum, validum, acre, sublime, varium, elegans, purum, figuratum, spatiosum etiam, et cum magnâ tuâ laude diffusum. In quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es, et horum utrumque invicem adjumento fuit. Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio vim et amaritudinem dolor, addidit. Vale.

(21.) C. Plinius Velio Cereali suo S.

Tristem et acerbum casum Helvidiarum sororum! utraque a partu, utraque filiam enixa, decessit. Afficior dolore, nec tamen supra modum doleo. Ita mihi luctuosum videtur, quod puellas honestissimas in flore primo fecunditas abstulit. Angor infantium sorte, quæ sunt parentibus statim, et dum nascuntur, orbatæ. Angor optimorum maritorum, angor etiam meo, nomine. Nam patrem illarum defunctum quoque perseverantissime diligo, ut actione meâ librisque testatum est: cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque, pluribus adminiculis paulo ante fundatam, desolatus fulcit, ac sustinet. Magno tamen fomento dolor meus acquiescet, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri, illi avo, fortuna servaverit. Cujus ego pro salute, pro moribus, hoc sum magis anxius, quod unicus factus est. Nôsti in amore mollitiem animi mei, nôsti metus: quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero. Vale.

(22.) C. Plinius Rufo suo S.

Interfui Principis optimi cognitioni, in consilium assumtus. Gymnicus agon apud Viennenses ex cujusdam testamento celebrabatur. Hunc Trebonius Rufinus, vir egregius, nobisque amicus, in duumviratu tollendum abolendumque curavit. Negabatur ex auctoritate publicâ fecisse. Egit ipse causam non minus feliciter, quam diserte. Commendabat actionem, quod, tamquam homo Romanus, et bonus civis, in negotio suo mature et graviter loquebatur. Cum sententiæ perrogarentur, dixit Junius Mauricus (quo viro nihil firmius, nihil verius) non esse restituendum Viennensibus agona: adjecit, "Vellem etiam Romæ tolli posset." Constanter, inquis, et fortiter. Quidni? Sed hoc a Maurico novum non est. Idem apud Nervam Imperatorem non minus fortiter. Conabat Nerva cum paucis: Veiento proximus, atque etiam in sinu, recumbebat. Dixi omnia, cum hominem nominavi. Incidit sermo de Catullo Messalino, qui, luminibus captus, ingenio sævo mala cæcitatis addiderat. Non verebatur, non erubescebat, non miserebatur: quo sæpius a Domitiano, non secus ac tela, quæ et ipsa cæca et improvida feruntur, in optimum quemque contorquebatur. De hujus nequitiâ sanguinariisque sententiis, in commune omnes super cœnam loquebantur. Cum ipse Imperator, "Quid putamus passurum fuisse, si viveret ?" et Mauricus, "Nobiscum cœnaret." Longius abii, libens tamen. Placuit agona tolli, qui mores Viennensium infecerat, ut noster hic omnium: nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur. Utque in corporibus, sic in imperio, gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur. Vale.

« PreviousContinue »