Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Haec M. Tullius atrociter, grauiter, apte copioseque 15 miseratus est. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis uerborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et breuia et non operosa, sed natiua quadam suauitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae uetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius 16 uim et copiam Gracchus nec aspirauit. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis non fuisse et id iam 17 tum facere uoluisse, quod Cicero postea perfecit. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: Dixit a decemuiris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit uestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc seruitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consulitis? ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, pla gas, uerbera, uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audiui? Serui iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere natos, magna uirtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum uiuent?

18

Quod Ca to dixit: Bruttiani uerberauere, ne qui 19 fortasse de Bruttianis' requirat, id significat: Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus aduersas pugnauisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciuerunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis

habebant, sed magistratibus in prouincias euntibus parere et praeministrare seruorum uicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur 'lorarii', et quos erant iussi uinciebant aut uerberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt ‘Bruttiani'.

IIII.

Quod P. Nigidius argutissime docuit, nomina non positiua esse, sed naturalia.

Nomina uerbaque non positu fortuito, sed quadam ui et 1 ratione naturae facta esse, P. Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae discertationibus celebrem. Quaeri enim solitum aput philoso-2 phos, φύσει τὰ ὀνόματα sint ἢ θέσεις. In eam rem multa 3 argumenta dicit, cur uideri possint uerba esse naturalia magis quam arbitraria. Ex quibus hoc uisum est lepidum et festiuum: Vos', inquit, cum dicimus, motu quo-4 dam oris conueniente cum ipsius uerbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emouemus ac spiritum atqué animam porro uersum et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendiAt contra cum dicimus nos', neque profuso intento que flatu uocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmetipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu', 'ego' et tibi' et mihi'. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille uel capitis uel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita iam his uocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque uocibus, quam esse in nostris animaduertimus.

mus.

ར.

Auarus simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio uidetur.

'Auarus' non simplex uocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. Auarus enim, inquit, appellatur, qui auidus aeris est. Sed in ea copula e litera, 2 inquit, detrita est. Item locupletem' dictum ait ex

conpositis uocibus, qui pleraque loca', hoc est qui multas possessiones teneret. 3 Sed probabilius id firmiusque est, quod de 'locuplete' dixit. Nam de auaro' ambigitur: cur enim non uideri possit ab uno solum uerbo inclinatum, quod est auet' eademque esse fictura, qua est 'amarus', de quo nihil dici potest, quin duplex non sit?

VI.

Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.

Non in facta modo, sed in uoces etiam petulantiores publice uindicatum est; ita enim debere esse uisa est Roma2 nae disciplinae dignitas inuiolabilis. Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos spectauerat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: quid me nunc factum esset', inquit, quanto que artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, nauali proelio classem nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam', inquit, 'reuiuiscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me male 3 nunc miseram conuexauit! Ob haec mulieris uerba tam inproba ac tam inciuilia, C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris grauis uiginti quin4 que milia. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis, bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.

VII.

Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.

Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Roma- 1 num est, fluunt, quam Graeci ‘tǹv ɛï6∞ đáλα66αv' appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. Varro autem cum de 2 parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod uidetur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.

VIII.

Inter ignominias militares, quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis.

Fuit haec quoque antiquitus militaris animaduersio, iu- 1 bere ignominiae causa militi uenam solui et sanguinem dimitti. Cuius rei ratio in literis ueteribus, quas equidem in- 2 uenire potui, non extat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina uideretur. Postea tamen ob ple- 3 raque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani uiderentur omnes, qui delinquerent.

VIIII.

Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint uocabula.

Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo 1 acies appellari solet: "frons', 'subsidia', 'cuneus', 'orbis', 'globus', 'forfices', 'serra', 'alae', 'turres'. Haec et quae-2 dam item alia inuenire est in libris eorum, qui de militari disciplina scribserunt. Tralata autem sunt 3 ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque uocabuli imagines ostenduntur.

X.

Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum hoc digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus.

[ocr errors]

1 Veteres Graecos anulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quo2 que homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci άvatoμàs' appellant, repertum est, neruum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac peruenire; propterea non inscitum uisum esse, eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis uideretur.

[ocr errors]

XI.

Verbum mature quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis faciat, non praecoquis.

'Mature' nunc significat propere' et 'cito' contra ipsius uerbi sententiam: aliud enim est mature', quam dicitur. 2 Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: mature', inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.

3

Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis 'matura' dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta ma4 turataque. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, mature' fieri dicebatur, progressa plurimum uerbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature' dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis modum properata sunt, inmatura' uerius dicantur.

« PreviousContinue »