Page images
PDF
EPUB

Kalendae. Nam tres istae uoces 'intra, citra, ultra', quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud uete8 res syllabis appellabantur in, cis, uls'. Haec deinde particulae quoniam paruo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et 'uls Tiberim' dici coeptum est 'citra Tiberim' et ultra Tiberim'; item quod erat 'in', accedente eadem 9 syllaba, intra' factum est. Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: intra oppidum', 'ultra oppidum', 'citra oppidum', ex quibus 'intra', 10 sicuti dixi, in' significat: nam qui dicit intra oppidum', 'intra cubiculum', intra ferias', non dicit aliud, quam in oppido', 'in cubiculo', 'in feriis'.

11

"Intra Kalendas' igitur non ante Kalendas' est, sed 'in 12 Kalendis', id est eo ipso die, quo Kalendae sunt. Itaque secundum uerbi ipsius rationem qui iussus est intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum 13 uocis facit: nam, si ante id fiat, non intra' pronuntiat, sed 14 citra'. Nescio quo autem pacto recepta uulgo interpretatio est absurdissima, ut intra Kalendas' significare uideatur etiam citra Kalendas' uel 'ante Kalendas', nihil enim ferme 15 interest. Atque insuper dubitatur, an ante Kalendas quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium, intra Kalendas', scilicet Kalendis, 16 pronuntiandum sit. Sed nimirum consuetudo uicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime uerborum est.'

17

[ocr errors]

Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enu cleate disputauisset, tum ego haec dixi: Cordi', inquam, 'mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque, quonam modo ueteres nostri particula ista, qua de agitur, usi sint, atque inuenimus Tullium in tertia in Verrem scripsisse istoc modo: Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque peruaserit. 18Intra oceanum dicit contra rationem tuam; non enim uult, opinor, dicere in oceano': terras enim demonstrat omnis, quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus

adiri potest, quae sunt citra oceanum', non 'in oceano'; neque enim uideri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur'.

Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: 'non me 19 hercule inargute', inquit, nec incallide opposuisti hoc Tullianum: sed Cicero intra oceanum, non, ut tu interpretare, 'citra oceanum' dixit. Quid enim potest dici citra 20 oceanum' esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam 'citra' quod est, id extra est; qui autem potest 'intra' esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, 'citra oceanum' esse dici posset uel ante oceanum'; cum uero omnis terras omnifariam et undiqueuersum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus conuallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum uertitur, sed in caelo et intra caelum'.

1

Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere uisus est. Set postea in libro M. Tullii epistularum ad Ser-21 uium Sulpicium sic dictum esse inuenimus intra modum, ut intra Kalendas' dicunt, qui dicere 'citra Kalendas' uolunt. Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: 22 Sed tamen, quoniam effugi eius + occasionem, qui fortasse arbitraretur, me hanc rem + impertire non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius uoluntati et meis studiis seruiam. Mo-23 dice dixerat hoc [faciam], id est cum modo aequo et 24 pari; deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id uellet, addit: aut etiam intra modum, per quod ostendit minus sese id facturum esse, quam quod fieri modice uideretur, id est non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.

In oratione etiam, quam pro P. Sestio scribsit, 25 intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro', sed 'usque ad montem cum ipso monte'. Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea, quam dixi, ora- 26 tione: Antiochum Magnum illum maiores nostri

magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea 27 regnaret, condonarunt. Intra montem, inquit, Taurum regnare iusserunt, quod non proinde est, ut intra cubiculum' dicimus, nisi uideri potest id esse intra montem, quod est intra regiones, quae Tauri montis 28 obiectu separantur. Nam sicuti, qui intra cubiculum' est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est, quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus, quae Tauro monte clauduntur.

29

1

Num igitur secundum istam uerborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas' pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi priuilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis obseruatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas' esse recte dicitur.

XIIII.

Saltem particula quam uim habeat et quam originem.

'Saltem' particula quam haberet principem significationem 2 quaeque uocis istius origo esset, quaerebamus. Ita enim primitus factam esse apparet, ut non uideatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta. 3 Atque erat, qui diceret, legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii, saltem' ex eo dictum, quod esset 'si aliter', idque ipsum dici solitum per defectionem, nam 4 plenam esse sententiam: 'si aliter non potest'. Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam inuenimus.

5

Videntur autem uerba ista 'si aliter non potest' a significatione quidem uoculae huius, de qua quaerimus, non abhorrere. Set tot uerba tamen in paucissimas literas cludere, in6 probae cuiusdam subtilitatis est. Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in literis adsiduus, saltem' sibi dictum

uideri u litera media extrita: salutem' enim ante dictum, quod nos 'saltem' diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus', inquit, 'quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere', tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et optineri sit aequissimum'. Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse 7 uidetur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.

XV.

Quod Sisenna in libris historiarum aduerbis huiuscemodi saepe

numero usus est: celatim, uellicatim, saltuatim.

1

Cum lectitaremus historiam Sisen nae adsidue, huiuscemodi figurae aduerbia in oratione eius animaduertimus, cuimodi sunt haec: 'cursim', 'properatim', 'celatim', 'uellicatim', 'saltuatim'. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, 2 exemplis non indigebant, reliqua in historiarum sexto sic scribta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una aestate in Asia et Graecia gesta literis idcirco continentia mandauimus, ne uellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER TERTIVS

DECIMVS.

1

I.

Inquisitio uerborum istorum M. Tulli curiosior, quae fuit in primo Antonianarum libro: multa autem impendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque, an idem duo ista significent, fatum atque natura, an diuersum.

Marcus Cicero in primo Antonianarum ita scribtum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properaui, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem impendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei uocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis. Prae2 ter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem ualere uoluerit fatum atque naturam et duas res xað έvòs vлoxaμévov posuerit, an uero diuiserit separaritque, ut alios casus natura ferre uideatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit, accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quae

« PreviousContinue »