Page images
PDF
EPUB

2 libitum est. Tum in quodam edicto antiquiore ita scribtum inuenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege loca3 tionis facere oportuerit, non fecisse. Retanda igitur quid esset quaerebatur.

4 Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus, in libro se Gaui de origine uocabulorum VII. legisse, 'retas' uocari arbores, quae aut ripis fluminum eminerent aut in alueis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naues inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda' flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi nauibus in ea uirgulta incidentibus fieret.

1

XVIII.

Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

Draco Atheniensis uir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque diuini et humani peritus fuit. 2 Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus 3 omnium tulit. In illis legibus furem cuius modi cumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis seuere censuit sanxitque.

Eius igitur leges, quoniam uidebantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inliteratoque Athenien5 sium consensu obliteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus, a Solone compositis, usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena uindicandum existimauit.

Decemuiri autem nostri, qui post reges exactos leges, 6 quibus populus Romanus uteretur, in XII. tabulis scribserunt, neque pari seueritate in poeniendis (itaque) omnium generum furibus, neque remissa nimis lenitate usi sunt. Nam furem, 7 qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. Ex ceteris autem 8 manifestis furibus liberos uerberari addicique iusserunt ei, cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; seruos item furti manifesti prensos uerberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu uerberari uoluerunt noxamque ab his factam sarciri. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque 9 concepta essent, proinde ac si manifesta forent, uindica

uerunt.

[ocr errors]

Sed nunc a lege illa decemuirali discessum est. Nam si 10 qui super manifesto furto iure et ordine experiri uelit, actio in quadruplum datur. Manifestum' autem furtum' est, ut ait 11 Masurius, quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat. Furti concepti, item oblati, tripli poena est.

12

Sed quod sit oblatum', quod 'conceptum', et pleraque alia ad eam rem ex egregiis ueterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere uolet, inueniet Sabini librum, cui titulus est de furtis. In quo id quoque 13 scribtum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condempnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito, possessione eius dominum interuertisset. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, 14 furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne uideretur a domino, abstitisset.

Aliis deinde furtis omnibus, quae 'nec manifesta' appel- 15 lantur, poenam imposuerunt dupli. Id etiam memini legere 16 me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti uiri, aput ueteres Aegyptios, quod genus hominum constat et

17

18

19

in artibus repperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpoenita. Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres uiros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuuentute eorum, non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamue opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad uigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.

Sed enim M. Cato in oratione, quam de praeda militibus diuidenda scripsit, uementibus et inlustribus uerbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. Ea uerba, quoniam nobis inpense placuerunt, adscribsimus: Fures, inquit, priuatorum furtorum in neruo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.

Quam caste autem ac religiose a prudentissimis uiris, quid esset furtum', definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam 20 subripit. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: Qui alienam rem adtrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tene21 tur. Item alio capite: Qui alienum tacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit.

22

Haec quidem sic in eo, quo nunc dixi, Sabinus scribsit 23 de rebus furti faciendi causa adtrectatis. Sed meminisse debemus, secundum ea, quae supra scribsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo, ut 24 furtum fiat, adnitente. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condempnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit.

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER DVODECIMVS.

I.

Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.

Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho, nobis 1 praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam, auctumque eum esse nato filio. Eamus', 2 inquit, et puerum uisum et patri gratulatum '.

c

Is erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una, 3 qui tum aderamus, prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. Tum in 4 primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia sompnum capere cognouit, fabulari instituit prolixius et: nihil', inquit, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit'. Sed cum mater puellae parcen- 5 dum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet: oro te', inquit, 'mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui. Quod 6 est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse GELLIVS II.

4

e

in utero sanguine suo nescio quid, quod non uideret; non alere nunc suo lacte, quod uideat, iam uiuentem, iam ho7 minem, iam matris officia inplorantem? An tu quoque', inquit, putas, naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam uenustiores naeuulos, non liberum alendorum, sed 8 ornandi pectoris causa dedisse? Sic enim, quod a uobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque auersi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia deuenustet, quod quidem faciunt eadem uecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud uentris inrugetur ac de grauitate oneris et labore par9 tus fatiscat. Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia priuare?

10 Sed nihil interest', hoc enim dicitur, dum alatur et 11 uiuat, cuius id lacte fiat'. Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex 12 sanguine concretus homo et coalitus sit? an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in ube13 ribus, qui in utero fuit? nonne hac quoque in re sollertia naturae euidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, aduentante iam partus tempore, in supernas se partes perfert, ad fouenda uitae atque lucis rudimenta praestó est et 14 recens natis notum et familiarem uictum offert? Quamobrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et pro15 prietates ualere. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam du

« PreviousContinue »