Page images
PDF
EPUB

XIII.

Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

Apud Titum Castricium, disciplinae rhetoricae 1 doctorem, graui atque firmo iudicio uirum, legebatur oratio C. Gracchi in P. Popilium. In eius orationis principio 2 conlocata uerba sunt accuratius modulatiusque, quam ueterum oratorum consuetudo fert. Ea uerba, sicuti dixi, con- 3 posita haec sunt: Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cursus igitur hic et sonus rutundae uolubilisque senten- 4 tiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, uiro inlustri et seuero, eiusmodi compositionem fuisse cordi uidebamus. Sed enim, cum eadem 5 ipsa uerba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus, ut consideraremus, quae uis quodue emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur, ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis uoluptate inani perfunderent.

Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset: inspicite', inquit, 'penitus, quid efficiant uerba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui uestrum, an sit ulla huiusce sententiae grauitas aut gratia: Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini. Cui enim omnium hominum in mentem non ue- 6 nit, id profecto usu uenire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et, quod temere repudiaueris, temerè repudiasse dicaris? At si, opinor', inquit, ita scriptum esset: 7 "Quae uos per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini', si ita', in- 8

e

quit, diceretur, grauior scilicet solidiorque fieret sententia 9 et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; nunc autem uerba haec cupide et temere, in quibus uerbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita dicit: si hoc feceris, cupide fecisse diceris', rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui uero ita dicit: si cupide feceris, cupide fecisse diceris', non longe secus dicit atque si diceret: 'si cupide feceris, cupide fece10 ris'. Haec ego', inquit, admonui, non ut C. Graccho uitio darem, dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae uiro uitii uel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et uetustas consumpsit, sed uti caueretis, ne uos facile praestringeret modulatus aliquis currentis facundiae sonitus atque ut uim ipsam rerum uirtutemque uerborum prius pensitaretis et, si quidem grauis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita uideretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis, si uero frigidi et leues et futtiles sensus in uerba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis, quam cum homines insigni deformitate ad facienda ridicula imitantur histriones et gestiunt.

1

[ocr errors]

XIIII.

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum.

Simplicissima suauitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis uita atque 2 uictu scriberet. Ea uerba, quae scribsit, haec sunt: Eundem Romulum dicunt, ad cenam uocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: Romule, si istud omnes homines faciant, uinum uilius sit'. His respondit: 'immo uero carum, si, quantum quisque uolet, bibat; nam ego bibi, quantum uolui'.

XV.

De ludibundo et errabundo atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est.

Laberius in Lacu Auerno mulierem amantem, uerbo 1 inusitatius ficto, amorabundam' dixit. Id uerbum Caesel-2 lius Vindex in commentario lectionum antiqua rum ea figura scribtum dixit, qua 'ludibunda', ['ridibunda'] eterrabunda' dicitur ludens et ridens et errans. Teren-3 tius autem Scaurus, diui Hadriani temporibus grammaticus uel nobilissimus, inter illa, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque uerbo errasse eum scribsit, quod idem esse putauerit 'ludens' et 'ludibunda', 'ridens' et ridibunda', 'errans et 'errabunda'. Nam ludibunda', inquit, et ridibunda' et errabunda' ea dicitur, quae ludentem uel ridentem uel errantem agit aut simulat.

Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesel-4 lium in eo reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere uel imitari, non intellegere uideri maluimus, quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. Quin magis Scaurum oportuit, com- 5 mentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit, an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et errabundo errans ceteraque, quae horum sunt similia, an a principalibus uerbis paulum aliquid distarent, et quam omnino uim haberet particula haec extrema eiusmodi uocabulis addita. Hoc enim fuit potius re- 6 quirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in 'uinulento' et "lutulento' et 'turbulento', uacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae 'napayoyas' Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.

7 Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum eiusdem figurae uerbo ita usus est. Populabundus, inquit, agros ad oppidum peruenit, quod scilicet significat 'cum agros popularetur', non, ut Scaurus in consimilibus uerbis ait, cum populantem ageret' uel 'cum imitaretur'.

8 Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae 'populabundus' et 'errabundus' et laetabundus' et ludibundus' multorumque aliorum id genus uerborum, evεnißólos hercle Apollinaris noster uideri sibi ait, particulam istam postremam, in quam uerba talia exeunt, uim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id uerbum esset, demonstrare: ut laetabundus' is dicatur, qui abunde laetus sit, et 'errabundus', qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem uim et copiam declararet.

1

XVI.

Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.

Adiecimus saepe animum ad uocabula rerum non paucissima, quae neque singulis uerbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res uerbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci ea 2 dicunt priuis uocibus. Nuper etiam cum allatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat περί πολυπραγμοσύνης, percontanti cuipiam, qui et literarum et uocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de re scribtus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem, de qua scribtum fuit, dicturi haesimus. 3 Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum esse, si dicerem librum scribtum de negotiositate', aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, 4 uerbum de uerbo expressum esset. Nihil erat prorsus, quod aut meminissem legere me aut, si etiam uellem fingere,

[ocr errors]
[ocr errors]

quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio uerbum unum compingerem, sicuti multiiuga' dicimus et multicolora' et multiformia'. Sed non 5 minus inlepide ita diceretur, quam si interpretari uoce una uelis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρ κίαν. Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando 6 fuissem, respondi tandem, non uideri mihi, significari eam rem posse uno nomine; idcirco iuncta oratione, quid uellet Graecum id uerbum, pararam dicere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

'Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio olvñqayμooúvy”, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat'. Tum ille opicus meis uerbis incoatis et incondi- 7 tis adductus uirtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus: hortatur', inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate nomenque ipsius uirtutis, de qua locuturus esset, libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescribsit'. Minime', inquam, uero; ne- 8 que enim ista omnino uirtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod tu opinare, aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a uaria promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius', inquam, tui erroris culpam esse intellego 9 in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem uerbis potuerim non obscurissime dicere, quod a Graecis perfectissime uerbo uno et planissime dicitur'.

XVII.

Quid significet in ueteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent.

Edicta ueterum praetorum, sedentibus forte 1 nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere

« PreviousContinue »