Page images
PDF
EPUB

Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis nouenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

VIII.

De his, quae habere ovμntwoíav uidentur cum luna mansuescente

ac senescente.

Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco 1 possidebat, agitare erat solitus uindemiam hilare atque amoeniter. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris 2 uocauit. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum nu- 3 merus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macraeque essent: luna', inquit Annianus, nunc uidelicet senescit. Ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exuctaque est'. Cum 4 quaereremus, quae alia item senescente Luna tabescerent, 'nonne Lucilium', inquit, nostrum meministis dicere: Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras

Et pecui addit. Eadem autem, quae crescente luna gliscunt, deficiente con- 5 tra defiunt. Aelurorum quoque oculi ad easdem uices lunae 6 aut ampliores fiunt aut minores. Id etiam', inquit, multo 7 mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: Cepe tum reuirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adulescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna uices minuendi et augendi habeat contrarias.

VIIII.

Qualibus uerbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in 'mimiambis, [quos Cn. Matius] scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: numquam uestimenta a populo posci.

Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iu-1 lianus figmentis uerborum nouis Cn. Matii, hominis eru

2 diti, qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in mimiambis memorabat:

Sinúque amicam réfice (re) frigidám cáldo,
Colúmbulatim lábra conseréns lábris.

3 Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:
I am tonsiles tapétes ebrii fúco,

Quos cóncha purpura imbuens uenénáuit. [ . . . . . ]

X.

[Quid uocabulum: ex iure manum consertum significet.]

1 Ex iure manum consertum uerba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et uindiciae con2 tenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. Rogaui ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec uerba essent? Tum ille me despiciens: "aut erras', inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo: si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.

3

Ex Ennio ergo', inquam, est, magister, quod quaero. 4 Ennius enim uerbis hisce usus est'. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inueniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos uersus ex octauo annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram:

Pellitur e medio sapientia, ui geritur res;
Spernitur orator bonus, horridus miles ama-

tur.

Haut doctis dictis certantes nec maledictis,
Miscent inter sese inimicitias agitantes.
Non ex iure manu[m] consertum, sed magis
ferro

Rem repetunt regnumque petunt, uadunt so

lida ui.

5 Cum hos ego uersus Ennianos dixissem: "credo', inquit grammaticus, iam tibi'. Sed tu uelim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae literis, set ex

iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque', inquit, et discas, unde Ennius didicit'.

Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, 6 a quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimaui, quoniam in medio rerum et hominum uitam qui colunt, ignorare non oportet uerba actionum ciuilium celebriora. ("Manum conserere'.) Nam de qua re dis- 7 ceptatur in iure [in re] praesenti, siue ager siue quid aliud est, cum aduersario simul manu prendere et in ea re [soll]emnibus uerbis uindicare, id est uindicia'. Correptio manus 8 in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: si qui in iure manum conserunt. Sed postquam praetores propagatis 9 Italiae finibus, datis iurisdictioni(bu)s negotiis occupati, p[roficisci uindiciarum dicendarum causa [ad] longinquas res grauabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito [con]sensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed ex iure manum consertum' uocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, uocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, uindicarent. Idcirco Ennius significare uolens 10 (bellum), non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et uera ui atque solida [....]; quod uidetur dixisse, conferens uim illam ciuilem et festucariam, quae uerbo diceretur, non quae manu fieret, cum ui bellica et cruenta.

XI.

[Quid sit sculnae uerbum positum apud M. Varronem.]

P. La[ui]ni liber est non incuriose factus. Is inscriptus 1 est de uerbis sordidis. In eo scripsit 'sculnam' uolgo 2 dici, quasi seculnam'; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem' appellant. Vtrumque uo- 3 cabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit,

4 utraque pars fidem sequatur. Sculnam' autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, 5 idem Lauinius in eodem libro admonet. Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum' per aduerbium dicebant. Cato de Ptolemaeo contra Thermum: Per deos immortalis, nolite uos atque [....]

INDEX AVCTORVM.

L. Accius XIIII. 1. 34. cf. ind. rer.
Atreus XIII. 2. 2.
[didascalicis] III. 3. 1; 9.

lib. I. III. 11. 2; 4. cf. Sotad.
Neoptolemo XIII. 3. 2.
Pelopidis II. 6. 23.
pragmaticis XX, 3. 3.

sotadicorum lib. I. VI. 9. 16. cf.
Didasc.

C. Acilius VI. 14. 9.
Aelii VII. 15. 5.

Sex. Aelius Catus IIII. 1. 20.
C. Aelius Gallus de significatione
uerborum quae ad ius ciu. pertinent
lib. II. XVI. 5. 3.
Aelius Melissus XVIII. 6. 1 sq.
de loquendi proprietate XVIII. 6.
2 sqq.

L. Aelius Stilo I. 18. II. 21. 8.
V. 21. 6. X. 21. 2; 3. XII. 4. 5.
indices Plaut. III. 3. 1; 12.
de proloquiis comm. XVI. 8. 2.
Q. Aelius Tubero [Scipionis Afr.
min. ex sorore nepos] I. 22. 7.
Q. Aelius Tubero [L. f.] XIIII. 2.
20. XIIII. 7. 13. XIIII. 8. 2.
in historiis VII. 3. VII. 4. 2 sq.
lib. I. X. 28. 1.

ad C. Oppium VI. 9. 11.
Q. Aemilius cos. cf. C. Fabricius.
Aeschines in or. qua Timarchum de

impudicitia accusauit §. 180 sq.
XVIII. 3.

Aeschylus XIII. 19. 4. XIII. 25.
7. cf. ind. rer.

Prometheo ignifero XIII. 19. 4.
Aesopi apologus II. 29.

L. Afranius in togata XX. 6. 5;

11.

Consobrinis XV. 13. 3.

Sella XIII. 8. 1 sqq.
Titulo (?) X. 11. 8 sq.
Alcaeus in poematis XVII. 11. 1.
Alexander Aetolus XV. 20. 8.
Alexander M. cf, ind. rer.

ep. ad Aristotelem XX. 5. 7 sqq.
ep. ad Olympiadem XIII. 4, 2.
Alexis comicus II. 23. 1.
Pythagorizusa IIII. 11. 8.
Alfenus Varus digestorum lib.
XXXIIII., coniectaneor. lib. II.
VII. 5.

Anacreon XVIIII. 9. 4 sqq.
Anaxagoras u. ind. rer.
Andronicus philosophus XX. 5.
10.

Annaeus Cornutu s

de figuris sentent. VIIII. 10. 5 sq.
in Vergilium comm. II. 6.

- L. Annaeus Seneca XII. 2.
epp. moralium lib. XXII, XII. 2.
3 sqq.
Annianus VI. 7. VIIII, 10. 1. XX.
8.
Antisthenes VIIII. 5. 1. XVIII. 7.
4. cf. XIIII. 1. 29.

Antistius Labeo I. 12. 1. IIII. 2.
3; 7 sqq. XIII. 10. 1. XIII. 12. 1 sqq.
ad XII tabb. comm. I. 12. 18. XX.
1. 13.

lib. II. VI. 15. 1.

ad edict. praet. libri XIII. 10. 3.
lib. IIII. ibid.

posteriorum lib. XXXVIII sqq.
XIII. 10. 2.

Antonius Iulianus cf. ind. rer.
commentarii XVIII. 5. 12.

Apion Plistonices V. 14. 1 sqq. VII,
8. 1 sq.
Aegyptiacis X. 10. 2.

« PreviousContinue »