Page images
PDF
EPUB

Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam uictoriam dampnatus a populo Atheniensi in uinculis publicis mortem obit. 10 Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. 11 Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi plebes creauit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus, exagitatus uexatusque a tribunis plebis, ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. desciuit bellumque populo Romano fecit.

12

Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia Themistocle duce, nauali proelio, quod 13 ad Salamina factum est, uictus fugatusque est. Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Puluillo consulibus, bello Veiente apud fluuium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis uniuersi ab hostibus circumuenti perierunt.

14

Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philo15 sophiae naturalis studio floruit. Romae autem per eas tempestates decemuiros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas ad

ditas.

16 Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandauit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum uice17 simum tertium. Qua tempestate Olus Postum[i]us Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnauerat, securi necauit. Hostes tunc 18 populi Romani fuerant Fidenates. Itaque qui in hoc tempore nobiles celebres que erant, — Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem uixerunt.

19

Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragensimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit paucisque annis post Socrates Athenis capitis dampnatus est et in carcere

ueneno necatus.

Set ea fere tempestate Romae M. Furius 20 Camillus dictator fuit, et Veios cepit, ac post non longo 21 tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter 22 Capitolium ceperunt.

Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Grae- 23 cia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati, duce Phormione, et M. Man(i)lius Ro-24 mae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, conuictus est, consilium de regno occupando inisse, dampnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, uerberando necatus est; eoque ipso anno, qui erat 25 post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse, memoriae mandatum est.

Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani La-26 cedaemonios, duce Epaminonda, apud Leuctra superauerunt ac breui post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis con- 27 sules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum 28 Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium 29 Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; post deinde 30 aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses uincit. Tum Demosthenes orator ex eo proelio 31 salutem fuga quaesiuit, cumque id ei, quod fugerat, probrose obiiceretur, uersu illo notissimo elusit:

Ανήρ', inquit, ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.

Postea Philippus ex insidiis occiditur. At Alexander regnum 32 adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est. Alter autem Alexander, cui cognomentum 33 Molosso fuit, in Italiam uenit, bellum populo Romano facturus, iam enim fama uirtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat, sed priusquam bellum faceret, uita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus, se quidem ad Romanos ire,

quasi in andronitin, Macedonem ad Persas, quasi in gynae34 conitin. Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali

subacta, cum annos undecim regnauisset, obiit mortis diem. 35 Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post 36 aliquanto Demosthenes uita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus graui ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumuallati ac sub iugo missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.

37

Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrrho sumptum est. 38 Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis phi39 losophi celebres erant eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu mouerunt; causam isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

40

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fuluio Flacco, bellum aduersum Poenos primum coeptum est, 41 neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.

42

Annis deinde postea paulo pluribus quam uiginti, pace Poenis facta, consulibus Claudio Centone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano, primus omnium L. Liuius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Me43 nandri annis circiter quinquaginta duobus. Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere

44

Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undeuicesimo Sp. Caruilius Ruga primus Romae de amicorum sen

tentia diuortium cum uxore fecit, quod sterilis esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum causa habere, eodemque anno Cn. Naeuius poeta fabulas apud 45 populum dedit, quem M. Varro in libris de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Na euium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit, Porcius autem Licin (i) us ser(u)ius poeticam Romae coepisse dicit in his uersibus:

Poénico belló secundo Músa pinnató gradu

'Intulit se(se) béllico sam in Rómuli gentém fe

ram.

Deinde annis fere post quindecim bellum aduersum Poe-46 nos sumptum est atque non nimium longe M. Cato orator in 47 ciuitate et Plautus poeta in scena floruerunt; isdemque tem- 48 poribus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. Neque magno 49 interuallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuuius et Pacuuio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus 50 adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER OCTAVVS

DECIMVS.

1

I.

Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Fauorino, factae ; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda uita beata uirtus ualeret quantumque esset in his, quae dicuntur

extranea.

Familiares Fauorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae 2 disciplinae sectator, alter Stoicae. His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnes Ostiae cum Fauorino, interfui. 3 Ambulabamus autem in litore, cum iam aduesperasceret, aestate anni noui.

4. Atque ibi Stoicus censebat, et uitam beatam homini uirtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appel5 larentur, uirtuti deessent, malitiae adessent. Ille contra Peripateticus, miseram quidem uitam uitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad complendos omnes uitae beatae numeros uirtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria uiderentur perficiendae uitae beatae.

« PreviousContinue »