Page images
PDF
EPUB

κατὰ ̓Ανδροτίωνος et κατά Τιμοκράτους septem et uiginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio 7 septimoque et uicesimo pro Sex. Roscio. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

XXVIIII.

Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit.

1 Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius' et mihi nomen est Iulio'; 2 tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, conlegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua uoluntate Romam contendat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset: hoc proinde est, tamquam si ego dicam mihi nomen est Iulium'.

XXX.

Vehiculum, quod petorritum appellatur, cuiatis linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae.

1 Qui ab alio genere uitae detriti iam et retorridi ad literarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in li2 terarum ostentatione inepti et friuoli. Quod genus pro

fecto ille homo est, qui de petorritis' nuper argutissimas 3 nugas dixit. Nam cum quaereretur, petorritum' quali

forma uehiculum cuiatisque linguae uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus est longe alienam falsamque et uocabulum Graecum esse dixit atque significare uolucres rotas interpretatus est, commutataque una litera 'petor4 ritum esse dictum uolebat, quasi petorrotum', scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.

5 Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam

alioqui Probum scripsisse credo: petorritum' enim est 6 non ex Graecia dimidiatum, sed totum [ortum] trans Alpibus. Nam est uox Gallica. Id scriptum est in libro M. Varro-7 nis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de 'petorrito' dixisset, esse id uerbum Gallicum, lanceam' quoque dixit non Latinum, sét Hispanicum uerbum esse.

XXXI.

Quae uerba legauerint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque 1 in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητὴς fuit. Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, 2 quae extra urbis muros cum paruo praesidio erant, adgredi et uastare atque absumere igni parabat.

In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, 3 Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulcritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis inuidebat. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his uerbis: "Quae, 4 malum', inquiunt, ratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse'. Hoc ubi ex legatis audiuit, 5 obpugnatione desita, et imagini et ciuitati pepercit.

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER SEXTVS
DECIMVS.

1

I.

Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri obseruarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, ¿vivunuάtiov hoc Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam uere atque luculente dictum uerbisque est breuibus et rutundis uinctum, 2 perquam libenter memineramus: Αν τι πράξης καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.

3

Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque uerbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen priore tempore antiquiorque est, uenerabi4 lior uideri debet. Verba ex oratione haec sunt: Cogitate cum animis uestris, si quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet, bene factum a uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed si qua per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos semper manebit.

II.

Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam 1 re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non seruent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati, respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputa- 2 tionibus procul dubio fieri oportet. Indefinitus namque inex- 3 plicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

Sed enim esse quaedam uidentur, in quibus si breuiter et 4 ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare. Nam si quis 5 his uerbis interroget: 'Postulo uti respondeas, desierisne facere adulterium, an non', utrumcumque dialectica lege responderis, siue aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum [....] negent. Nam qui facere 6 non desinit, non id necessario etiam fecit. Falsa igitur est 7 species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit, eum facere adulterium, qui se negauerit facere desisse. Quid autem legis istius propugna- 8 tores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint? Nam, si ita ego istorum aliquem rogem: Quicquid non 9 perdidisti, habeasne, an non habeas, postulo ut aias aut neges', utrumcumque breuiter responderit, capietur. Nam 10 si non habere se negauerit, quod non perdidit, colligetur, oculos eum non habere, quod non perdidit; sin uero habere se dixerit, colligetur, habere eum cornua, quae non perdidit. Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: quic- 11 quid habui, id habeo, si id non perdidi'. Sed huiuscemodi 12 responsio non fit ex ea lege, quam diximus: plus enim, quam quod rogatus est, respondet. Propterea id quoque 13 ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

III.

Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; uerbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

1 Cum Fauorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur: ita sermonibus usquequaque amoenissimis 2 demulcebat. Tum ad quendam aegrum cum isset uisere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, ualitudinis eius gratia, oratione Graeca dixisset: ac ne hoc quidem mirum', inquit, 'uideri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina 3 elanguerit. Nam quod Erasistratus scriptum', inquit, reliquit, propemodum uerum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et caua intus uentris ac stomachi uacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et coniuent, tunc loco, in quem cibus capitur, uel stipato uel adducto, uoluntas ca4 piendi eius desiderandique restinguitur'. Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis uentrem strictissime circumligare. Ea uentris conpressione esuritionem posse depelli, credi tum est.

α

5 Haec tum Fauorinus multaque istiusmodi alia adfabi6 lissime dicebat, nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus dialoέ6&v primum, id ipsum in eo libro, quod Fauorinum audiebamus dicere, scriptum of7 fendimus. Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσι τίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπιπλέον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα 8 παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. Deinde paululum infra: Είθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν,

« PreviousContinue »