Page images
PDF
EPUB

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER QVARTVS

DECIMVS.

1

I.

Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

Aduersum istos, qui sese 'Chaldaeos' seu 'genethliacos' appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, - quae futura sunt, profitentur, audiuimus quondam Fauorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia at2 que inlustri oratione; exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui egressus ibi ex auditione propere adnotaui, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae uetustatis non esse, quantae uideri uolunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscato3 res et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. Atque eos, quoniam uiderent terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moueri, quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adulescit

que, hinc uidelicet sibi argumentum ad suadendum parauisse, ut crederemus, omnia rerum humanarum et parua et maxima, tamquam stellis atque sideribus euincta, duci et regi. Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, 4 quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum riualibus aut de communi pariete cum uicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo uinctum gubernari. Quod etsi ui et ratione qua diuina fieri 5 potest, nequaquam id tamen censebat in tam breui exiguoque uitae spatio quantouis hominis ingenio -conprehendi posse et percipi, sed coniectari pauca quaedam, ut uerbo ipsius utar, najvμeqéóteqov’, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et uaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per interualla media caligantium; tolli enim, 6 quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent. Ipsam deinde 7 siderum stellarumque obseruationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere. Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus 8 campis colebant, stellarum motus et uias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, obseruauerunt, procedat', inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest', inquit, ratio Chaldaeorum obseruationis manere, si quis ea uti uelit sub diuersis caeli regionibus. Nam quanta', inquit, partium circulorumque caeli ex deuergentia et conuexionibus mundi uarietas sit, quis non uidet? Eaedem igi- 9 tur stellae, per quas omnia diuina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et uariant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi uiolentas mouent, cur non euenta quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danubium, alia aput Nilum? Per (autem) enim', in- 10 quit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curuamine non eun dem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, sci[licet] eas si quacumque terra

[ocr errors]

11 conspexeris'. Praeterea mirabatur, id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis siue Aegyptiis obseruatas ferunt, quas multi erraticas', Nigidius errones' uocat, non esse plures, quam uolgo 12 dicerentur; posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua obseruatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam uel splendoris uel 13 altitudinis. Nam et quaedam', inquit, sidera quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non uidentur et 14 sunt aliis omnino ignarissima. Atque uti demus', inquit, 'et has tantummodo stellas et ex una parte terrae obseruari debuisse, quae tandem finis obseruationis istius fuit et quae tempora satis esse uisa sunt ad percipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? 15 Nam si isto modo coepta fieri obseruatio est, ut animaduerteretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte uita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam uitae spectaretur eaque omnia, ut usu uenerant, literis mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque euentura existimarentur, qui eo16 dem illo tempore nati fuissent; si isto', inquit, modo obseruari coeptum est [et] ex ea obseruatione conposita quae17 dam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. Dicant enim, quot tandem annis uel potius quot saeculis orbis hic 18 obseruationis perfici quiuerit'. Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas, quas erraticas' dicerent, quae esse omnium rerum fatales uiderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem habitu simul omnes profectae sunt, [regredi], ut neque ullus obseruationis tenor neque memoriae ulla effigies literarum 19 tanto aeuo potuerint edurare. Atque illud etiam cuiusmodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem

ederetur, quaerebatque, qui conueniret, diuersam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi 20 quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, quam pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos ii creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo ueritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo uel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps, continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato futurus sit, quisquis hodie natus est. Quo autem', inquit, pacto credi po-21 test, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si uitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam breuibus interuallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur? Quod 22 si id fieri potest eaque diuersitas atque uarietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, imparilitas haec turbat obseruationem omnisque ratio disciplinae confunditur'. Iam 23 uero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et euenta, quae euenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitrarias et uarias uoluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in leuissimis rebus animorum impetus recessusque moueri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas uolueris ac deinde nolueris atque id rursus uolueris, non ex aliqua dispari uariaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, loyixà Ca', sed lu

dicra et ridenda quaedam neurospasta esse uideantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus 24 stellis et aurigantibus. Ac si', inquit, potuisse(t) praedici adfirmant, Pyrrhusne rex an Manius Curius proelio uicturus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alueolo audent dicere, quisnam ibi ludentium uincat? an uidelicet magna sciunt, parua nesciunt, et minora maioribus in25 perceptiora sunt? Sed si magnitudines rerum sibi uindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, uolo', inquit, mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione, praestantis naturae operibus, in tam paruis atque breuibus negotiis fortunisque hominum magnum 26 putent? atque id uelim etiam', inquit, ut respondeant: si tam paruum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem uitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt, peto', inquit, respondeant, cursum illum temporis transuolantis, qui uix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque uertigine minima momenta ingentes facere di27 cant mutationes?' Ad postremum autem et quid esset, quod aduersum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus omnium aetatum, diuersis stellarum motibus in uitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe distantibus, tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in naui fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis uniuersi 28 simul interirent. Quod scilicet', inquit, numquam eueniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquic29 que leges haberent. Quod si quaedam', inquit, in hominum morte atque uita etiam diuersis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conuentus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu uenire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae si

« PreviousContinue »