Lehrbuch der Geschichte des römischen Rechts: zum Gebrauche bei Vorlesungen, Part 2

Front Cover
Breitkopf und Härtel, 1873 - Roman law - 225 pages

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 112 - Namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator quid cuique post mortem suam dari vellet. Nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius, dicis gratia, propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur.
Page 48 - A persona in personam transcriptio flt veluti si id, quod mihi Titius débet, tibi id expensum tulero, id est, si Titius te delegaverit mihi.
Page 140 - ... eo nomine indemnis esset, et omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur; ille vero, qui recipiebat hereditatem, invicem stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem pervenisset, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi.
Page 8 - Origo emendi vendendique a permutationibus coepit. Olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium vocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque evenit, ut quod alteri superest alteri desit.
Page 142 - POSSESSIONIBUS lus bonorum possessionis introductum est a praetore emendandi veteris iuris gratia, nee solum in intestatorum hereditatibus vetus ius eo modo praetor emendavit, sicut supra dictum est, sed in eorum quoque, qui testamento facto decesserint. nam si alienus postumus heres fuerit institutus, quamvis hereditatem iure civili...
Page 200 - Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
Page 9 - Sed quia non semper nee facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, invicem haberem quod tu accipere velles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficultatibus permutationum aequalitate quantitatis subveniret.
Page 19 - Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes et libram* ; quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur quod per aes et libram gestum est, sive quit ex iudicati causa debetur.
Page 76 - ... sit ; aut si in domo furtum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit. Alii adhuc ulterius...
Page 80 - Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto...

Bibliographic information