Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

878

сча

F911

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

10-27-26.5

Latin Harr. 12-27-23 8418

M. TULLI CICERONIS

DE

ORATORE

LIBRI TRES.

LIBER PRIMUS.

1

Cogitanti mihi saepenumero et memoria vetera repetenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in optima re publica, quom et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere 3 potuerunt, ut vel in negotio sine periculo vel in otio eum dignitate esse possent. Ac fuit quom mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium 10 rerum labor et ambitionis occupatio cursu honorum etiam aetatis flexu constitisset. Quam spem cogita- 2 tionum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt. Nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore vide15 batur, in eo maxumae moles molestiarum et turbulentissumae tempestates extiterunt; neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus otii datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas. Nam prima aetate incidimus 3 20 in ipsam perturbationem disciplinae veteris et consulatu devenimus in medium rerum omnium certamen atque discrimen et hoc tempus omne post consulatum

CIC. I. 2.

1

« PreviousContinue »