M. Tullii Ciceronis De oratore libri tres. Recognovit Gulielmus Friedrich

Front Cover
in aedibus B.G. Teubneri, 1910 - 223 pages

From inside the book

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 78 - Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? Deinde ne quid veri non audeat...
Page 66 - Quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut tempus quid postulet non videt, aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum, quibuscum est, yel dignitatis vel commodi rationem non habet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
Page 6 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Page 9 - Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter , comprehendam brevi : sic enim statuo , perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Page 75 - Si, ut Graeci scripserunt, summi,' inquit Catulus ; ' si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem.
Page 8 - ... deducere. Haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
Page 107 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Page 193 - Quis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati ? qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus.
Page 132 - IQ autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris : ut meum illud in Helvium Manciam ' iam ostendam cuius modi sis...
Page 153 - Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis quos aeque laudasset peteret si ei videretur.

Bibliographic information