Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

878

C7Di
ко

HARPER'S

GREEK AND LATIN TEXTS.

18mo, Paper, 42 cents a vol.; Cloth, 65 cents a vol.

[blocks in formation]

Any of the above works sent by mail, postage prepaid, to any part of the United States or Canada, on receipt of the price.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

In his libris, in quibus Cicero sibi omnem fere veterum philosophorum de natura deorum doctrinam explicandam sumpsit, hanc auctor rationem secutus est, ut, quae Epicurei de natura deorum docuissent, ea C. Velleio, ei qui anno u. c. 664 tribunatum obtinuit et clari illius oratoris L. Licinii Crassi familiaris fuisse dicitur, lib. de oratore III., cap. 21, § 78, exponenda traderet, cum ipse Phaedrum Atheniensem, qui librum περi Jεv scripserat, in hac parte conscribenda, ut videtur, sequeretur, ea autem, quae Stoici de natura deorum praecepissent, ut Q. Lucilio Balbo, quem eundem etiam in Hortensio loquentem induxerat, explicanda daret, ipse, ut videtur, in hac parte componenda Posidonii Rhodii libros Θεῶν secutus. Contra hos ita disputantem fecit C. Aurelium Cottam, oratorem non ignobilem, eum qui natus anno u. c. 630, anno autem 663, cum tribunatum peteret, post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu et lege Varia reus maiestatis factus et e civitate eiectus in Graecia in exsilio vixit, anno autem 672, cum L. Sulla rediit et cum L. Octavio consul fuit anno u. c. 679, ut is, quae Academici de natura deorum docuissent, enarraret: in quorum praeceptis tradendis Cicero ipse, ut videtur, Clitomachi Karthaginiensis libros secutus est. Hos tres homines apud C. Cottam feriis Latinis annum inter u. c. 676 et annum 679, inter se de natura deorum colloquentes facit, ipso audiente, qui paulo ante in Graecia studio philosophiae operam dederat. Scribebat autem

hos libros, ut colligi potest ex epist. ad Atticum lib. XIII. ep. 39, § 2, ubi petit ut ille sibi mittat libros Phaedri πɛpì Jɛŵr, aestate anni u. c. 709, absolvit certe ante Idus Maias anni u. c. 710, ut intellegitur ex lib. I., cap. 4, § 7. In hoc autem libro primo de natura deorum, quos misit ad M. Brutum, quem

scimus in Graeca philosophia cognoscenda multum temporis operaeque posuisse et ipsum librum de virtute composuisse in ipso prooemio ad M. Brutum scripto M. Tullius de summa difficultate et obscuritate gravissimae huius quaestionis de natura deorum disserit, de qua tam variae tamque discrepantes philosophorum sint sententiae, quas deinceps paucis enarrat, cap. 1 et 2, § 1-5. Tum Cicero, quoniam et amici benevole eum admonuerant et invidi inimice vituperaverant, quod philosophiam Graecam Latinis litteris traderet, et universum philosophiae studium defendit et breviter rationem reddit quam ob rem ipse Academicorum disciplinam potissimum secutus sit, quorum de gravissimis rebus dubitanter loquendi ratio ad hanc ipsam quaestionem maximo opere pertinere videatur, de qua cum difficillimum per se sit iudicium, tum tantae doctissimorum hominum dissensiones, cap. 3-6, § 5-14. Dein de disputatione inter C. Aurelium Cottam et C. Velleium et Q. Lucilium Balbum se audiente instituta refert, in qua quae a principibus illis trium disciplinarum disputata sint se dicit his libris exponere constituisse, cap. 6 et 7, § 15-17. Et in hoc quidem primo libro initium disputandi facit C. Velleius et a reprehensione quidem Platonicae et Stoicae rationis, quarum illa mundum a deo tamquam opifice atque aedificatore profectum contendebat, altera póvoav, id est, providentiam inducebat, a qua mundus effectus esset et administraretur, utraque autem mundum animo et sensibus praeditum, rotundum, ardentem volubilemque faciebat, cap. 8-10, § 1823. Reliquorum deinde omnium philosophorum inde a Thalete de deo sententiis breviter commemoratis et reprehensis, cap. 10-15, § 24-41, ad ipsam Epicuream de dis rationem explicandam accedit, quam unam veram esse existimat. Solum enim Epicurum vidisse, primum esse deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset natura et sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam ipse appellat Tрon, sine qua non intellegi quicquam nec quaeri nec disputari posse: id ex eo intellegi, quod omnium hominum in eo sit mira consensio, ut deos esse statuant, eamque anticipationem sive praenotionem deorum habeant, ut eos beatos et immortales putent: ex quo consequi, ut nihil negotii nec ipsi habeant nec aliis exhibeant neque ira neque gratia teneantur, quia, quae talia sint, imbecilla sint omnia. Id si ita sit, pie colendos esse deos propter praestantem naturam, nullo autem modo timendos, quo uno dicit omnem superstitionem everti, cap. 16 et 17, § 42-45. Sed ad hanc opinionem confirmandam anquirere animum et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo, et figuram quidem nullam posse aliam esse nisi humanam, primum quod natura speciem aliam

deorum non habeamus, deinde quod humana forma sit pulcherrima, tertio quod in alia nulla figura domicilium mentis esse possit. Neque tamen eam speciem corpus esse, sed quasi corpus, eamque non sensu, sed mente cerni, nec soliditate nec ad numerum, sed imaginibus similitudine et transitione perceptis. Vitam autem deorum esse beatissimam et omnibus bonis adfluentem: nihil enim agere, sua virtute et sapientia gaudere et habere exploratum fore se semper in maximis voluptatibus, cap. 18-20, § 46-56. His expositis contra disputat Cotta, non ut aliquid ipse decernat, sed ut Epicurea dissolvat, neque quod neget esse deos, sed quod rationem, quae adferatur, firmam non putet. Nam argumentum, quod ab omnium hominum consensu petatur, cum leve per se tum etiam falsum esse, cap. 21-23, § 57-64. Sed deos esse concedi posse illud doceri se velle, unde sint, ubi sint, quales sint, ad quae omnia atomis abuti Epicureos, quas negat primo ullas esse, quod nullus sit corporibus vacuus locus, deinde, si sint, effici ut aeterni di non sint et interire possint, quo constituto beatitudinem deorum tolli. Ad hanc reprehensionem vitandam quasi corpus et quasi sanguinem excogitata esse, quae quid sint neminem posse intellegere, cap. 23-26, § 65–74. Quibus autem rationibus humana forma dis adsumatur, eas nullam vim habere. Nam quod omnes fere homines praeter Aegyptios et paucas fere alias gentes, eam formam dis cogitatione adfingant, id non a natura esse profectum, sed aut consilio humano aut superstitioni a pictoribus, poëtis, artificibus confirmatae deberi: neque ex eo, quod hominibus nihil homine pulchrius esse videatur, consequi re vera nihil esse homine pulchrius: non enim dubium esse quin etiam bovi nihil bove, cani nihil cane pulchrius videatur. Denique incertum illud esse, quod nusquam nisi in figura humana ratio atque etiam beatitudo locum habere videatur. Neque enim, quod in nulla alia figura rationem viderimus, propterea in nulla esse posse. Quod sensus non doceat, rationem docere. Nam si nullum dis negotium, quod membra corporis humani requirat, nihil membris opus esse, cap. 27-37, § 75-102. Iam in ceteris etiam quaestionibus, de domicilio, de vita, de beatitudine deorum laborare Epicuream rationem: nullam in dis soliditatem esse nec ad numerum permanere illos dicere, sed imaginum similitudine et transitione percipi. Iam si nulla deorum sit soliditas et eminentia, nihil interesse utrum de deo an de hippocentauro disputetur, meritoque deos ad eas conformationes referri, qui motus inanes appellentur. Quod si imaginibus deorum pulsentur animi, quamquam tota res nugatoria sit, tamen species dumtaxat obici animis, non vero cur eae beatae sint aut aeternae, etsi vel maxime continenter ferantur.

« PreviousContinue »