Page images
PDF
EPUB

Non abludebat hæc Satira a nostris Farces pudentioribus, ubi promiscue et spectatoribus, et actoribus scenico sale defricabantur auricula.

Atque ita se habebat res scenica; quum Livius Andronicus ad comoedias et tragoedias ad Græcorum imitationem conscribendas primus animum appulit: quæ quum esset oblectatio et liberalior, et absolutior, mox huc undique catervatim concursum est, neglecta ad tempus Satira, quam tamen paulo post reprehensam, erant qui comœdiis jam peractis non absurde subnecterent (quod Galli in suis Farces hodieque faciunt) Attellanis certe, mutato tum primum Satirarum nomine in Exodia, quod in posterum

mansit.

Atque hæc fuit prima et antiquissima Romanæ Satiræ forma. Erant quidem duæ aliæ, quæ quanquam a prima multum discrepabant, ei tamen, quasi enatæ suffragines, ortum suum referebant, quod quam brevissime potero, jam confirmatum dabo.

Uno anno postquam Livius primas dedisset fabulas, natus est in Italia Ennius: qui quum adolevisset, et diligentius considerasset, quantopere hujusmodi Satiris delectaretur populus, recte et id vidit, poemata, quæ licet non theatro destinarentur, suffusos felle sales et dicteria Satirarum mordacia conservarent tamen, non posse non placere populo. Periculum fecit; edidit Sermones quos Satiras servato antiquo nomine appellavit. Erant hi sermones Horatiani, quod ad argumentum et varietatem rerum per omnia similes: excepto, quod Ennius ad quorumdam Græcorum,

ipsius etiam Homeri exemplum, id sibi juris sumpserit, ut plura carminum genera, confusis hexametris, iambicis, trimetris et tetrametris trochaicis, commisceret, ut ex fragmentis, quæ supersunt, satis liquet. Videtis tetrametrorum exemplum ab Aulo Gellio conservatum, dignum sane, quod ob eximiam pulchritudinem hic reponatur:

Hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm,
Ne quid exspectes amicos, quod tute agere possis.

Annumeraverim porro Ennii Satiris alteram illam speciem versuum qui ea sunt venustate, ea elegantia, ut sæculum longe superare videantur. Rem non ingratam fecero, si lectoris oculis subjecero:

Non habeo denique nauci Marsum Augurem,
Non vicanos Aruspices, non de Circo astrologos,
Non Isiacos Conjectores, non Interpretes somnium :
Non enim sunt ii, aut scientia, aut arte divini,
Sed superstitiosi vates, impudentesque harioli,
Aut inertes, aut insani, aut quibus egestas imperat :
Qui sui quæstus causa fictas suscitant sententias,
Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam,
Quibus divitias pollicentur, ab iis drachmam petunt;
De divitiis deducant drachmam, reddant cetera.

Plurima ex his Satiris desumpsit Horatius, ut manifestum erit notas nostras consulenti.

Post Ennium ortus Pacuvius, Satiras ipse quoque sive avunculum, sive avum per matrem imitatus scripsit.

Natus est Lucilius in eo tempore, quo maxime florebat Pacuvius. Composuit et ille Satiras, sed qui

bus novam novata scribendi ratione gratiam conciliavit, ut qui antiquæ Comœdiæ Græcæ characterem propius exprimere voluerit: cujus admodum imperfecta ex prisca Latina Satira haberi poterat notitia, quale scilicet faceret carmen, quod sola natura dictitaverat, antequam injecta esset Romanis Græcos imitandi, eorumque spoliis se locupletandi, cogitatio. Ex quibus facile intelligi potest illud Horatii, Sat. II, 1,62-3: «....Quid, quum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem? » Noli putare Horatium voluisse dicere, nullas ante Lucilium Satiras factas: quum Lucilium præcesserint Ennius et Pacuvius, quorum ille exemplum sequutus est. Id solum voluit, Lucilium novam faciem huic carmini induisse, quod perpolivit, et propterea pro primo quasi auctore habendum. In eadem fuit sententia Quintilianus, lib. X, cap. 1: « Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius. >> Cave hic pedibus in Casauboni sententiam eas, qui Diomedis fide fretus, Ennii et Lucilii Satiras toto genere dissentire credidit. Vide ipsa grammatici verba, quæ subacti judicii criticum in errorem induxerunt : << Satira est carmen apud Romanos, non quidem apud Græcos, maledicum, et ad carpenda hominum vitia, archææ comœdiæ charactere compositum, quale scripserunt Lucilius, et Horatius, et Persius. Sed olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, Satira dicebatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius. >> Apparet Diomedem distinguere Satiram Lucilii, ab ea quam scripsit Pacuvius et Ennius.

Ridicula autem et omnino falsa est hujus distinctionis ea, quam reddit ratio. Non satis investigaverat homo simplex naturam et originem utriusque Satiræ, quæ omnino conveniebant tam materia quam forma. Nam nihil eo attulerat Lucilius præter nitoris et salis plusculum, in summa rei nulla insigni variatione facta. Et quanquam non conjunxerat plura versuum genera in eodem carmine, sicut Ennius, fecerat tamen diversa carmina, quorum alia integra versibus hexametris, alia iambicis, alia trochaicis constabant, ut liquet ex ipsius fragmentis. Ut verbo dicam, si Lucilianæ Satiræ diversi generis ab Ennianis ideo censendæ sint, quod ille hunc scribendi arte longe superaverit, uti voluit Casaubonus, consequens erit Horatii quoque Satiras a Lucilianis diversi prorsus fuisse generis, quandoquidem Horatius non minus evexit Satiras suas supra Lucilium, quam ille suas supra Ennium et Pacuvium evexerat. Douzam quoque filium fefellit iste Diomedis locus. Hoc non eo dixi, quod errorem levem tantorum virorum notare gaudeam, sed solum ut demonstrem, quanta cum cura et cautela eorum opera legere oporteat, ubi de re obscura adeo et antiqua agitur.

Antiquæ Satiræ ad scenæ usum compositæ naturam declaravi, planum feci inde exemplum sibi sumpsisse Ennium, satis denique confirmatum dedi Ennii Pacuviique ejusdem esse generis cum Satiris Lucilii et Horatii, quod tamen carmen non nisi ab Horatio ad supremum fastigium perductum est. Jam ad alterum Satiræ genus, quod recepi exponendum, quod et

ipsum quoque ab antiqua originem duxit, tempus est accedere: ea est quæ appellatur Satira Varroniana vel Menippea, quod primus ejus auctor esset Varro, Romanorum doctissimus, quodque in eo opere Menippi Gadarensis, philosophi Cynici, mores imitatus esset. Nec sola carminum varietate mixta est ista Satira; Varro ei interposuerat prosam orationem, promiscuo etiam usu Græci et Latini sermonis. Quintilianus de Lucilii Satira loquutus addit : « Alterum illud est et prius Satiræ genus, quod non solum carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus; » cujus loci unica difficultas in eo posita est, quod affirmet Quintilianus hanc Satiram Varronianam fuisse priorem. Quo enim pacto illud fieri potuit, quum ætate multo posterior Lucilio fuerit Varro? at Satiram Varronis tempore priorem fuisse, ea vero non est Quintiliani mens, quippe qui probe sciret eam multis annis fuisse recentiorem. Id voluit, Satiram hanc ita mixtam magis compositam esse ad Ennii et Pacuvii, qui in Satiris suis multa sibi licere voluerunt, quam ad Lucilii exemplum, qui musas coluit severiores.

Nihil nobis restat hodie ex Varronis Satiris, præter fragmenta quædam, eaque maximam partem corruptissima; titulosque, quorum plurimi sunt duplices, qui indicio sunt, quanta esset varietas materiarum, quas Varro illic tractaverat.

Senecæ Apocolocynthosis, Boetii de Consolatione Philosophiæ libellus, et Petronii Arbitri Satyricon sunt Satiræ Varronianis omnino similes.

« PreviousContinue »