Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

paucis ibidem, ut in notis ad contextum, recognoscendo : sed præcipuam in interpretanda Epistola ad Pisones, sive Arte Poetica, diligentiam adhibuimus : cujus in Proæmio Wielandum omnem expressimus, et in fine quindecim Excursus collectos ita disposuimus , ut ad difficiliora hujus Epistolæ loca explananda adducti, quisque pro sua parte, venerint, CC. GESNER, DACIER, R. BENTLEY, BOILEAU, BOSSUET, DUMARSAIS, GALIANI, DELILLE, EUSÈBE SALVERTE, et REUVENS.

Neque Germanos tantum quos diximus interpretes, sed Anglos etiam et Gallicos in periculosam laboris nostri societatem adscivimus;

inter quos Dacierius præsertim magno auxilio fuit. Liceat quoque Doctissiinos et amantissimos Collegas bic nominare, BoisSONADE, J. V. LECLERC, BURNOUF, ALEXANDRE, et ELOI JOHANNEAU, qui nobis identidem hæsitantibus humaniter communicare voluerunt, quæcumque immensa eruditio, ingeniosa sagacitas, absoluta poeseos et antiquitatis latinæ scientia per longam studiorum seriem congerere potuit! nam neque judices usquam candidiores, neque duces usquam

certiores invenias, quos dum sequaris, nullatenus a recta via deflectes.

Tot et tantis nominibus literatum juvenem (Bourbon) gaudemus adjungere, quem laureatum Academia Parisiensis, et jurisconsultum illustres commendant amicitiæ. Hic enim ab initio usque ad calcem hujus Horatianæ editionis ita strenuam nobis navavit operam, ut talem socium non sine gravi piaculo tacuerim.

Postremo quam maxima cura nostri Poetæ locos, si quiù vel in sententia, vel in verbis etiam simile appareret, variis auctorum locis contulimus, qui Græce Latineqne, et in primis Gallice scripserunt; quod Lectori et utile, et gratum fore, pro nostra in eum voluntate, confidimus. Vale, et nos ama.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

DE ORIGINE ET PROGRESSU

SATIRÆ ROMANÆ,

ET QUAS MUTATIONES SUBIERIT.

per satiram

HORATII satiras duobus libris comprehensas, nunc sermones, nunc satiras, nullo discrimine appellavit ipse, verum quum ideas modis a busdam distinctas

o animo repræsentent ea vocabula, operæ pretium facturus videor, si, quid antiqui Romani intellexerint, exponam. Primus doctissimus Casaubonus, atque adeo solus in eo feliciter operam posuit, ut demonstraret quæ et qualis esset poesis satirica Græcorum, quæ satira Romanorum. Est ille liber quantivis pretii; nec diffiteor me inde plurimum adjutum fuisse.

Hic enim est fructus, quem ex excellentium virorum laboribus percipere debemus : qui ideo nobis præiverunt, ut in spissis antiquitatis tenebris facem succedentibus præferrent. Non tamen in superiores ita oculi defigendi, ut propriis gressibus non etiam attendamus: per illas enim incedunt aliquanto semitas, in quibus non tutum sit eos sequi: id quod et ego hic cavi, sæpe vias parum tritas sequutus, ut in progressu patebit.

Est autem Satira quædam poeseos species aliis

HOR. 11.

a

[ocr errors]
[ocr errors]

quam Romanis prorsus incognita, nec ulla cum Satyrica Græcorum poesi cognatione conjuncta, quæ tamen quorumdam doctorum opinio fuit. Quintilianus omnem dubitationem tollit, quum scribit lib. I, cap. 10 : « Satira quidem tota nostra est. » Inde est quod Horatius, lib. I, Sat. 10, v. 66:«Græcis intactum carmen » dixerit.

Ecce tibi germanam hujus vocis etymologiam : Latini Saturum usurpabant pro pleno, cui ad perfectionem nil deesset: hinc Satur color quum lana colorem plene combibisset, nec quidquam ad tincturam adjici potuisset. Ex Satur factum Satura, quod etiam Satira per i efferebant, quemadmodum Maximus et Maxumus, optimus et optumus. Est igitur Nomen Adjectivum, quod relationem habet ad Substantivum subintellectum: dicebant enim prisci Saturam, subintelligentes lancem. Erat autem Satura lanx vas (gallice un bassin) omne genus fructibus repletum quos Cereri quotannis et Baccho, ut totius anni proventuum primitias, offerre solebant; cujusmodi oblationes ex variis generibus inter se confusis non erant Græcis omnino incognitæ, qui eas appellabant πάγκαρπον θυσίαν, πανσπερμίαν et in leguminibus, πυαveplav. Diomedes Grammaticus accurate et hunc Romanorum morem et vocis Saturæ naturam explicavit his verbis : « Lanx referta variis multisque primitiis sacris Cereris inferebatur, et a copia, et Saturitate rei Satura vocabatur.» Cujus generis lancium, et Virgilius in Georgicis meminit, quum hoc modo dicit, « lancibus et pandis fumantia reddimus exta, » et

[ocr errors]
[ocr errors]

lancesque et liba feremus. » Deinceps ad alia miscellanea translata est. Festus : « Satira cibi genus ex variis rebus conditum. » Migravit inde ad ea, quæ mentis et ingenii sunt; nam leges Saturas nuncuparunt, quæ plura capita, aut plures titulos complectebantur, ut legem Juliam, Papiam, Poppæam, quæ dicebatur miscella, quod idem est cum Satura,

unde profecta est et illa locutio per Saturam legem ferre, quum non rogatis ex ordine Senatoribus, non collectis, nec dinumeratis sententiis, omnes simul et promiscue sententiam ferebant, quod proprie dicebatur per Saturam sententias exquirere, quomodo post Lælium loquutus est Sallustius. Neque hic constiterunt, etiam libros quosdam hac appellatione insigniverunt, ut Pescennius Festus, qui Historias Saturas vel per Saturam nobis dedit.

Ex his omnibus exemplis facili quis negotio sibi persuadebit Horatii opera hinc traxisse nomen, Satirasque appellatas, quod multis et variis rebus hoc carmen refertum esset, quomodo dicit Porphyrio. Quod quidem ex parte verum est; cave enim putes, vocem nullis intercedentibus gradibus, qui transitum præberent, statim huc deductam: ejus migrationes antiquiores erant in alias res, quæ propinquius Horatii Sermones contingerent. Ad quam rem explicandam jam accingimur, eum sequuturi ordinem, qui ipsi Casaubono in mentem non videtur venisse, quippe rem ea luce perfundet, ut nulla amplius cuiquam relinquatur ad dubitandum materia.

Romani quum quadringentos circiter annos scenicos ludos ignorarent, casu dum dies festos per licentiam et lasciviam agitarent, in versus Fescenninos et Saturnios inciderunt, qui postea in scenis per cenlum et viginti fere annos locum suum tutati sunt.

Fuerunt isti versus impoliti et parum numerosi, utpote subitanei, et a populo fusi adhuc rudi et agresti, quique non alium magistrum nosset, quam Cererem et Bacchum. Hoc genus carminis implebant cavillationes et opprobria rustica, adhibitis gesticulationibus et saltationibus ridiculis. Rem intelliges, si ob oculos tibi proponas bonos de pago viros rusticorum more saltavtes, sese mutuo extemporaneis conviciis insectantes, eaque in vices exprobrantes, quorum alius alii conscii sunt. Hoc est quod Horatius dicit, Epist. II, 1, 145: « Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit.» Infrænam hanc et impotentem licentiam excepit non ita post alius generis carmen, castigatius quidem illud, sed refertum etiam dicteriis ad movendum risum comparatis, quod tamen nihil turpitudinis admiserit: comparuit hoc carmen sub Satiræ nomine ob varietatem suam; quæ quidem Satira certos habuit modos, id est, musicum et congruentem motum, relegatis gestibus minus honestis. Titus Livius, lib. VII, cap. 2: «Vernaculis artificibus, quia 'Hister Tusco verbo Ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum, qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis jaciebant, sed impletas modis Satiras, descriplo jam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. »

« PreviousContinue »