Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

364913

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEVBNERI.

Printed in Cormany

EDITORVM PRAEFATIO.

A bibliopola honestissimo atque de studiis antiquitatis optime merito abhinc annos novem rogati, ut denuo ederemus Huschkii Iurisprudentiam anteiustinianam, non dubitavimus munus oblatum subire, quoniam persuasum nobis erat librum perutilem dignum esse, qui iterum atque quoad fieri posset emendatior exiret. ac primum quidem Gai Institutiones recensuimus, quae prodierunt anno 1903. deinde ad ceteras partes libri Huschkiani retractandas adgressi mox cognovimus opus susceptum difficilius ac laboriosius esse, quam putaveramus. accedit, quod muneribus nostris academicis, lucubrationibus aliis, curis domesticis saepe districti subsecivas tantum horas operae communi impendere poteramus nec raro labor noster casibus improvisis interrumpebatur. quo factum est, ut nunc tandem primam partem libri in publicum emittamus, quam aliquot annis post speramus alteram secuturam esse. nostrum autem est hoc loco breviter exponere, quo modo officio tam honoris quam periculi pleno functi simus, atque negotii communiter gesti rationes reddere.

Et constabat quidem inter nos fundamentum, consilium, ordinem operis Huschkiani, ubicumque fieri posset, summa cum pietate servandum esse, singulis quoque parcendum, ita tamen ut sarmenta et surculos pullulantes ingenii nonnumquam nimium sibi indulgentis luxuriamque divinationum atque opinionum quasi silvescentem amputantes coerceremus. itaque id spectantes, ut iurisprudentiae, non iuris reliquias colligeremus, probavimus Huschkii con

[blocks in formation]

silium, quo constitutiones omnes, etiam divi Hadriani sententias et epistolas a Pseudo-Dositheo servatas a sylloge sua separavit. id quoque recte fecisse nobis videtur, quod abstinuit fragmentis in Corpore Iustiniano traditis, nisi quae ad supplendas lacunas Institutionum Gai, Regularum Ulpiani, Responsorum Papiniani idonea essent. qua in re minus anxie versati sumus et magis id egimus, ut libros illos quam plenissimos ederemus, quam ut spatio parceremus. maxima autem laude dignus nobis videtur Huschke, quod antiquissimorum temporum iurisprudentiae reliquias in scriptis Graecorum et Romanorum dispersim traditas diligentissime collegit, atque hoc eius institutum nobis curiose custodiendum erat. operam tamen dedimus, ut textum fragmentorum ex editionibus novis atque emendatis, quas infra (p. XXII sq.) enumeravimus, recenseremus emendaremusque et fragmentorum numerum augeremus, usi iis, quae viri docti recens investigaverunt. in hac re administranda magnae nobis utilitati erant, ut pauca exempla adferamus, Reitzensteinii Quaestiones Verrianae, Goetzii Corporis Glossariorum tomus secundus, in quo Pseudo-Dositheana continentur, Joersii articuli de vita et scriptis iurisconsultorum quorundam Wissowae Encyclopaediae antiquitatis inserti, alia. Bremeri quoque Iurisprudentiae antehadrianae reliquias non sine fructu inspeximus, quamquam eorum ordinatio consiliumque longe a nostra editione abest. aucta igitur sunt in nostra editione fragmenta Manilii, Tuditani, Iunii Gracchani, Cincii, Ser. Sulpicii, Aelii Galli, Veranii, Capitonis, Masurii Sabini. praeterea addidimus C. Cassii Longini orationem a Tacito (ann. 14, 42—44) traditam, non quo ipsa eius verba servata esse putemus, sed quod indoles atque ingenium viri prae ceteris insignis inde optime cognoscitur. adiecimus porro disputationem Sex. Caecilii iurisperiti et Favorini philosophi de veterum legum obscuritate ac severitate, iuris vetustissimi ruderibus refertam, quae legitur in Gellii Noctibus Atticis 20, 1; quod qua de causa fecerimus, suo loco (p. 97) exposuimus. accesserunt denique novae editioni fragmenta Disputationum

Ulpiani a Lenelio nuper detecta ac publici iuris facta. contra removimus Ciceronis libros tres de legibus, quippe qui satis commode legantur in Ciceronis operum editionibus, emendatissimi exstent in ea editione singulari, quam Iohannes Vahlen iterum curavit Berolini a. 1883. quam repetere noluimus, praesertim cum illi libri non tam iurisprudentiam, quam iuris disciplinam ex intima philosophia hauriendam et naturam iuris legumque condendarum rationes contineant, iurisprudentiae autem fragmenta, quae in iis traduntur, in nostram collectionem suis locis recepta sint. longe ab Huschkiana recensione recedit ac fere nova est nostra editio Notarum Probi, Assis distributionis Maeciani, Fragmentorum Papiniani. recte nuper P. F. Girard (Aus römischem und bürgerlichem Recht', Festschrift für E. I. Bekker, 1907) docuit in edendis notis iuris, quae ab Anonymo Einsidlensi traditae sunt (infra pag. 89 sq.), praestare ordinem alphabeticum in codice traditum servare, quam ordinem Mommsenianum sequi. hoc consilio viri praeclarissimi nos quoque usi essemus, si dissertatio eius, antequam nostra recensio perficeretur, publici iuris facta esset. in Gai Institutionibus iterum edendis textum diligenter examinavimus, aliquot locis mutavimus, notarum apparatum hic illic in formam meliorem ac dilucidiorem redegimus, loca explicando auctori destinata cum ex aliis iuris fontibus, tum ex titulis et papyris nuper repertis auximus. ceterum in totius syllogae specie exteriore ordinanda fere nihil mutavimus, praeterquam quod in Ulpiani libro singulari edendo notas criticas ab iis, quibus loca similia ex aliis scriptoribus, inprimis ex Gai Institutionibus adlata sunt, seiunximus.

Iam igitur hunc librum dimittimus, Huschkii prolem genitori usque ad supremum vitae suae diem valde dilectam, alumnum nostrae curae a bibliopola commendatum, quem libenter in sinu nostro recepimus, semper in honore habuimus, fideliter custodivimus. prodeat denuo, apparatu et ornatu novo instructus, et his vestimentis recentibus indutus iterum gratus acceptusque veniat tam adulescentibus

« PreviousContinue »