Page images
PDF
EPUB

Imberbus iuvenis, tandem custode remoto,

hominum moresque animantum, Aut studia imparibus divisa aetatibus apta Effingunt facie verborum. Boilavius in Arte Poetica III, 373. Le Temps, qui change tout, change aussi nos humeurs; Chaque age a ses plaisirs, son esprit, et ses

moeurs.

Iram Colligit, ac ponit temere. Editio Zarottina iram concipit. Hoc vix dubito quin ex Codice editum sit: nam utraque vocabula saepe inter se permutata videas, v. c. ad Ovid. Metam. V, 446. VI, 341. et Lucan. II, 93. Mihi longe elegantius videtur quam colligit, imo unice verum. Interpretes, credo, varietatem illam edit. Zarott. non curantes, parum interesse putaverunt, legereturne colligit an concipit: colligit autem esse servandum, quia in omnibus MSS. apparet. Ostendam igitur colligit ab Horatio non potuisse scribi. Iram colligit is qui, sumto aliquo tempore, caussas irascendi omnes, unde potest, repetit et meditatur, ac tandem iram omnem, ita collectam, effundit. Lucretius I, 723. hic Aetnaea minantur Murmura, flammarum rursum si colligere iras, Faucibus eruptos iterum vis ut vomat igneis. Lucanus I, 207. sicut squalentibus arvis Aestiferae Libyes viso leo cominus hoste Subsidit dubius, totam dum colligit iram. Idem II, 33. de Mario, qui sedens in ruinis Carthaginis Libycas iras colligit. Valerius Flaccus VII, 335. Cunctaturque super, morituraque colligit iras. Burmannus

ibi recte interpretatur: omnem irarum vim in unum contrahit, ut moriens simul effundat. Atque ita dicitur colligere sitim, apud Ovid. Metam. V, 446. Fessa labore sitim collegerat: hoc est, fatigata conceperat primum aliquam, tum sensim sensimque maiorem, tandem collegerat magnam. Virgilius Aeneid. IX, 64. famem ex longo collectam appellat: collecta fatigat edendi Ex longo rabies. Ciofanus quidem ad Ovidium, in MS. inveniens conceperat pro collegerat, utrumque rectum pronuntiat. Est ita; sed significatio multum differt. Colligit aliquis sitim ex longo, concipit sitim subito. Et sic est in ira. Concipimus furias, flammam, similia, in quibus semper est notio celeritatis, ut in colligimus mora spectatur. Itaque recte dictum flamma colligit iras, non, si ignem faci admoves, fax colligit ignem, sed concipit. Longum est enarrare, quot interpretes de illo discrimine utriusque verbi in explicandis veterum scriptis et diiudicanda vera lectione non cogitaverint; ne in bonis quidem Lexicis illud recte observatum fuit. Sed nemo iam non percipit, iram huiusmodi praemeditatam et ex longo collectum non posse tribui puero. Hic iram temere concipit, quacunque de caussa vel potius de nulla subito inflammatur et erumpit, sicuti pulvis pyrius ex minima igniculi scintilla. Verum igitur in Horatio est concipit, non colligit. Quod autem nonnulli huc retulere Silium Itali

Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi;
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis cupidusque, et amata relinquere pernix.
Conversis studiis, aetas animusque virilis
Quaerit opes et amicitias, inservit honori;
Commisisse cavet, quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda; vel, quod
Quaerit, et inventis miser abstinet ac timet uti;
Vel, quod res omnes timide, gelideque ministrat;
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri;

cum VI, 399, colligis iram, hi sunt venatores phrasium, qui coeco impetu cuniculum pro lepore feriunt. Nam Silius satis ambigue colligis iram pro cohibes posuit, ut dicimus vela colligere, pro contrahere.

Imberbus iuvenis. In aliis imberbis. In Brenckm. inverbis.

Commisisse cavet, quod mox mutare laboret. In Brenckm. cave.

ne

Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri. Quid illud spe longus hic sibi velit, anxie quaerunt, que se expediunt Interpretes. Experiamur et nos, si maiorem forte lucem obscurissimae dictioni, possimus affundere. Principio illud pro comperto habendum est, in his aetatum characteribus ut Aristotelem Naturae, ita Nostrum Aristotelis vestigiis institisse. Is igitur Rhet. II, 13, senes Svoźlmidas esse tradit, hoc est, desperantes, vix et tarde et tenuiter sperantes; idque cum ob experientiam, quod pleraque in vita male

cecidisse meminerunt, tum ob timiditatem. Idem senectutis vitium et Cicero perstringit, Epist. ad Famil. II, 16. Recordor enim desperationes corum, qui senes erant, adolescente me. Eos ego fortasse nunc imitor, et utor aetatis vitio. Spe longus itaque idem apud Nostrum notare debet, quod apud Graecum dvoɛkmıs; id vero qui fieri possit, aut non contrarium potius significet, haud ita manifestum est. Phrasi quidem hac spe longus nemo quisquam qui hodie exstant veterum usquam est usus; id tamen quodammodo aut pene certo quid sibi velit scire possumus, si spes longa quae sit semel rescierimus. Noster Carm. I; 4. Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Iam te premet nox, fabulaeque Manes. et I, 11. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces: dum loquimur, fugerit invida Aetas. Seneca Epist. XXII. Facile est occupationes evadere, si oc

Difficilis, querulus, laudator temporis acti

cupationum praemia contemseris: exitum exspectare. Statius Silv. II, 1,

illa sunt, quae nos morantur et detinent. Quid ergo? Tam longas spes relinquam? ab ipsam esse discedam? Idem alibi: O dementiam in brevi aetate spes longas inchoantium! Sic èλxides mangai Plutarcho Пegi tñs els enyova pilías pag. 881. de muliere infantem alente: Tiνων ταῦτα μισθῶν ἢ χρειῶν ἐκείνοις; ἀλλ ̓ οὐδὲ τοῖς νῦν. αἱ γὰρ ἐλπίδες ἄδηλοι καὶ μακραί. Statius Theb. II, 321. exedere animum dolor iraque demens, Et qua non gravior mortalibus addita cura, Spes ubi longa venit. et I, 322, eleganter spes anxia mentem Extrahit, et longo consumit gaudia voto. Quod pari elegantia expressit et variavit Claudianus in Prob. et Olybr. vs. 65. non anxia mentem Spes agit, et longo tendit praecordia voto. Iuvenalis I, 133. Vestibulis abeunt veteres lassique clientes, Votaque deponunt: quamquam longissima coenae Spes homini: caulis miseris atque ignis emendus. Sallustius apud Servium: Et Metello procul agente longa spes auxiliorum. In his omnibus locis spes longa eadem est, quae sera, longinqua, quae in longinquum extenditur. Tacitus Annal. XIII, 37. Posse illi regnum stabile contingere, si, omissa spe longinqua et sera, praesentem potioremque sequeretur. Livius V, 6. Insuescere militem nostrum, non solum parta victoria frui; sed, si res etiam lentior sit, pati taedium, et quamvis serae spei

62. O ubi venturae spes non longinqua iuventae? et Theb. XII, 332. gratum est fortuna: peracta est Spes longinqua viae. Quamobrem, si spe longus (id, quod ne dubitandum quidem est) is demum recte dicitur, qui spes longas, longinquas, seras solet concipere; minime omnium hoc senibus competit, qui in extremo vitae curriculo non nisi praesentes et propinquas audent assumere. Spe longus igitur alterius aetatis vitium, minime senilis. Virgilius de iuvene, X, 547. Dixerat ille aliquid magnum, vimque affore verbo Crediderat, coeloque animum fortasse ferebat; Canitiemque sibi, et longos promiserat annos. Ut senibus contra spes curtae brevesque sunt, in certae et necessariae mortis confinio positis: ¿hπiç yào̟ тov pédλοντός ἐστι, τὸ δὲ τοῦ βίου τοῦ τῶν γερόντων τὸ μέλλον ὀλίγον ait Graecus; spes si quidem futuri est; at in vita senum quod futurum est, parvum est. Ubi nunc sunt, qui imperiose iubent spe longus Súoedus accipere? Sententia quidem hoc et natura ipsa iubet; verba vero refragantur et reclamant, immo contraria prorsus sunt; cum, ut satis iam vidimus, spe longi iuvenes merito dicendi erunt, senes autem spe breves. Quid ergo? Hoccine ut Horatio credamus excidere potuisse? Tentandum certe aliquid est, si forte damnatum hominem et sub furca caedendum calumnia periculoque libe

Se puero; castigator censorque minorum.

remus. Id quidem in propatulo est, longus et lentus passim a Librariis permutari solere. Noster, ut vulgo nunc fertur, Epist. I, v, 21. dies longa; sed ibi Barthii codex lenta praefert. Ovid. Fast. II, 722. lentas moras; ubi alii Codices longas. Trist. IV, 1, 86. Tempora lenta; sed plures ibi membranae longa. In Claudiani loco iam citato, et longo tendit praecordia voto: sunt ibi, quae lento exhibent, teste Heinsio: et pari modo variatum est in scriptis quibuscumque. Tu igitur, si Horatio faves, idem hoc in loco facinus admissum crede, et sic mecum restitue: Dilator, spe lentus, iners avidusque futuri. Lentus si quidem tardus est, et spe lentus recte dicetur dvoɛλπis, qui tarde, aegre, difficulter ad spem erigi potest. Et lenta quidem spes utramque significat, et longam spem et tardam; et quae longe porrigitur, et quae diuturna mora trahitur, et quae tarde assumitur, et quae timide fovetur. Livius V, 5. Brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur; nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. Idem VI, 8. Quae postquam nulla eruptione impediri videt; minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam exspectaret. Idem XXX, 28. Quum assuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum de

bellandi finem gerere. Ovid. Heroid. II, 9. Spes quoque lenta fuit: tarde quae credita laedunt Credimus: invita nunc et amante nocent. In his locis spes lenta est, quae longa mora extrahitur: at alibi est, quae lente sequitur, et cunctanter inchoatur. Idem Heroid. XVII, 107. Ubi Helena Paridi: Si te vidissem, primus de mille fuisses. Iudicio veniam vir dabit ipse mco. Ad possessa venis praeceptaque, gaudia serus. Spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet. Ubi palam est, spem lentam esse, aut quae sero nimis et tarde incepta est, aut quae timide frigideque nutrita; ut sit aut priusquam tu tardus' spem mei aliquam cepisti, aut dum dubitas, cunctaris, et cessas, alius te praevenit, et me uxorem duxit. Utrovis autem sensu, sive potius utroque, spe lentus erit dvoɛlus, et ad senes pertinebit; qui et tarde et timide sperant omnia. Lentus spe, casu auferendi, vel lentus spei, casu patrio; spe enim, ne id forte nescias, genitivi casus poterit esse, ut alibi apud Nostrum constantis fide, et sic apud alios. Silius Italicus III, 136. Dum lentus coepti terra cunctaris Ibera. Ita pronus spei Appul. Metam. III et VIII. Ita felix operum, laetus laborum, et alia id genus poetis frequentissima. Verbo ut dicam, lentus spe erit et tardus et timidus; longus vero neutrum. BENTLEIVS.

Senex δύσελπις non recte Latine

Multa ferunt anni venientes commoda secum

dicitur spe longus. Philippus Macedo, qui nova semper regna et victorias in futurum prospiciebat, habebat spem longam, erat spe longus. Sed subito venit Orcus μazgàs àpaugoúμενος ἐλπίδας, ut est in vetere Tragoedia apud Diodorum Siculum XVI, 92. Cogitavi aliquando, an nobis ita interpretari liceret : spes seni est longe, senex est longus spe. Apud Sallustium profecto, sive scribas longa erat spes, sive longe erat spes, eodem redit. Atque hoc quidem usitatius, ut longe illi Dea mater erit apud Virgilium. Sed quidquid facias, senex spe longus semper manet intellectu difficile. Et cur Horatius tam obscurum posuisset vocabulum, cum clariora essent in promtu, v. c. spe parvus, spe tardus, et alia fortasse meliora? Neque Bentleianum illud lentus admodum facile est. Spe lentus dicitur is, qui spem semel conceptam, semper retinet, nunquam dimittit, sed non ad effectum ducit. In exemplis Livianis lenta spes, ipso Bentleio interprete, significat spem longa mora extractam. Est adeo eadem quae spes longa. Alterius spei, lente segniter et cunctanter inchoatae, unicum attulit exemplum ex Ovidio. Sed et ibi est spes non ad effectum ducta. Paris statim post iudicium Dearum speravit Helenam. Eam spem nunquam dimisit. Sed ea fuit lenta. Paris non consequi sat cito tentavit, quod speraret. Sero venit. Ergo neque senex δύσελπις recte dicitur spe lentus aut lentam

habere spem. Fortasse sanam et perspicuam huic loco sententiam restitues, si simpliciter mutes vocabulorum distinctionem: Dilator spe longus, iners, avidusque futuri. Senex, d'úσɛλлıç, non plane vivit sine spe, talis vulgo reperitur nemo mortalium, sed spem aegre concipit, conceptae tandem spei non tenax est, spem nunquam ad effectum perventuram credit, neque ipse aliquid tentat, ut pervenire possit, ut spes fiat res. Viri etiam interdum spem differunt, et prudenter agunt. Sed senex perpetuo differt, est dilator et longus dilator spei. In vulgatis etiam hoc displicet: si dilator, sic solum ponitur, non satis differt ab iners. Horatius legit praecipuas notas ingenii senilis: Est, inquit, senex avarus, omnia timide et gelide ministrat, est iners, avidus futuri, difficilis, querulus, laudator acti temporis se puero, est d'voɛhiç. Singula ista propriam habent vim et significationem. Adde senex est dilator, est iners: eodem redit. Dilator semper procrastinat, procrastinat iners, hoc est in crastinum differt, ut est in proverbio εἰς αὔριον τὰ σπουδαῖα. Dilator spe pro spei satis notum est, iam ex versu Enniano apud Ciceronem de Senectute: Ille vir haud magna cum re, sed plenu' fide. In versu deest syllaba. Fortasse apud Ennium sequebatur qui, ut plura de illo viro dixerit.

quo

Iners, avidusque futuri. Nondum nobis concessum est, pedem hinc

« PreviousContinue »