Page images
PDF
EPUB

1

Sessuri, donec cantor, vos plaudite, dicat:

dicram quoque licentiam et fautores tem favor iam tenet, adeo ut ab eo
histrionum velut in proelia conver- poeta nunquam veritatem cogniturus
tit. Et iterum 28. Quod immodestos
fautores histrionum et a praetore
in vincula ductos tribunus omitti
iussisset. Cicero pro Roscio Comoedo
c. 10. Quod studium et quem favo-
rem secum in scenam attulit Pan-
urgus? Quod Roscii fuit discipu-
lus, qui diligebant hunc, illi fave-
bant. Appuleius in Floridis: Cum
primis hoc spectandum esse, quid
in theatro deprehendas: nam si
Mimus est, riseris; si funirepus,
timueris; si Comoedia est, faveris;
si Philosophus, didiceris. BEN-

TLEIVS.

Per emendationem Bentleianam hoc tantum profecimus, ut ingrata repetitio plausoris sessuri usque ad plaudite non amplius appareat. Caeterum neque plausor neque fautor sententiae loci convenit. Hoc ita demonstro. Agitur hic de iudice tragoediae integro et incorrupto, qui, quid sentiat, non aperit prius, quam ventum est ad finem. Si tragoedia tali iudici placet, manet, donec aulaea tollantur, tum plaudit. Qui plausor et fautor intrat, hic non incorruptum iudicium affert, sed auctori iam statim favet, vel ab eo subornatus est, ut faveat. Plautus 1. 1. hoc vocat fautores delegatos. De iisdem Petronius Satyr. cap. 5. neve plausor in scena sedeat redemtus, histrioniae addictus. Iam qui plausor venit, hunc ad finem permansurum res ipsa loquitur: qui fautor venit, huius men

[ocr errors]

sit. Requiritur auditor, sine praeiudicata opinione, in neutram partem commotus, qui de fabula acta iudicat, eam probat, sedet ad plaudite, et a cantore rogatus, ex animo plaudit. Atque hanc, unice veram, sententiam nanciscemur facillima emendatione, pro SIPLAVSORIS scribentes SPECTATORIS, et versus ita transponentes: Spectatoris cges, aulaea manentis, et usque Sessuri, donec cantor vos plaudite, dicat? Tu quid ego, et populus mecum desideret, audi. Si spectatorem, fabulas tuas vere laudaturum cupis, audi, quid ego et populus, ego et patres equitesque, ego et alii mecum desiderent. Spectatores interdum quidem in prioribus actibus nonnullos versus plausu prosequebantur. Cum in fabula Pacuvii Pylades Orestem se esse diceret, ut narrat Cicero de Amicitia cap. 7, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret, stantes plaudebant in re ficta. Sed hos plausus magis exprimebat vis naturae et veritatis, quam admiratio poetae: neque Athenienses, histrione iambos ex Amphiarao Aeschyli recitante, où yào doneïv dinavos, à22' eivai délei, plauserunt, sed, ut scribit Plutarchus in Aristide cap. 3, návres åñéßleyav εἰς ̓Αριστείδην, ὡς ἐκείνῳ μάλιστα τῆς ἀρετῆς ταύτης προσηzovoŋs. Plausus reservabatur ad extremum actum eiusque finem. Ideo

Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores; Mobilibusque decor, maturis dandus et annis.

poetae plurimam in hoc actu elaborando diligentiam adhibebant. Quintil. Instit. Orat. VI, 2. Tunc est commovendum theatrum, quum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque clauduntur, Plaudite. Hinc illae Philosophorum comparationes, qualis apud Ciceronem de Senectute cap. 2. Non verosimile est, cum ceterae partes aetatis a natura bene descriptae sint, extremum actum, tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Idem in Epist. ad Quintum Fratrem I. Illud te ad extremum et oro et hortor, ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negotii tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperii tui, tamquam tertius actus, perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur. Ubi omnino scribendum puto: ut hic tertius annus imperii tui, tamquam extremus actus. Non modo sententia loci hoc flagitat, sed etiam singularis vis, quam Cicero in repetitione vocabuli extremus quaesivit. Ceterum varietas scripturae Plausoris, plusoris, plasoris nata est ex eo, quod alii pronuntiabant plosoris, quod ipsum in quibusdam MSS. exstat; spectatoris autem semel corrupto in plausoris, aliud vocabulum quam plausoris hic non noverant. Horatius in hac Epistola et vs. 224 etiam spectator usus est, ut et spectare, et auditor. Inprimis

autem pro nostra coniectura facit solennis formula Cantoris in fine cuiusvis fere Comoediae: vos, spectatores, plaudite.

Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Ego vero, quaenam illae sint mobiles naturae, parum intelligo: Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Quippe variae hominum naturae, unde fit ut alii aliis iracundiores, audaciores, tardiores simus, adeo non sunt mobiles, hoc est, facile mutabiles, ut nulla quidem industria mutari possint. Eleganter Lucretius III, 308. Sic hominum genus est: quamvis doctrina politos Constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit Naturae cuiusque animi vestigia prima. Nec radicitus evelli mala posse putandum est, Quin proclivius hic iras decurrat in acres, Ille metu citius paullo tentetur; at ille Tertius accipiat quaedam clementius aequo. Inque aliis rebus multis differre necesse est Naturas hominum varias, moresque sequaces. Vides naturarum singularum vestigia nulla doctrina nec institutione penitus deleri posse; tantum abest ut mobiles sint et se ipsae identidem mutent. Ovidius Epist. Hypermnestrae vs. 55. Femina sum et virgo, natura mitis et annis: Non faciunt molles ad fera tela manus. mitis annis, quia virgo; mitis natura, quia femina:

Reddere qui voces iam scit puer et pede certo

ut non magis natura, quam ipse sexus sit mobilis. Infinita sunt apud Philosophos, Ciceronem praesertim, huc facientia; unde scias naturas et ingenia per totam vitam manere, studia et cupiditates pro aetate variare. Quorsum igitur Naturae hic apud Nostrum, ubi varios tantum aetatum mores commemorat? Phidippus senex Terent. Hecyr. II, 2. Aliud fortasse alii vitii est: ego sum animo leni natus: Non possum adversari meis. Antipho adolescens, demissus et timidus. Phorm. I, 4. Non sum apud me. Non possum immutarier. Ea Phidippo lenitas, Antiphonti timiditas a natura erat. An tu omnes ideo senes in scenam induxeris lenes et obsequentes? iuvenes autem, modestos et meticulosos? Imo hoc ipso in loco praecipit Noster, ut difficiles, queruli inducantur senes, iuvenes autem sublimes, cupidi, feroces. Ostendit Antipho, ait Donatus, naturae suae timiditatem nullis adhortationibus eiici posse. Vides iam aliud esse vitium aetatis, aliud naturae: et tam falso naturas mobiles hic dici, quam inepte cum annis et aetatum moribus coniungi. Et sensisse quidem haec incommoda videntur sagaciores interpretum; dum sollicite quaerunt et respondent, quid hic naturae sibi velint. At Cl. Dacierius ita nulla hic difficultate offensus est, ut bellum esse versum exclamet, naturas autem hic esse aetates. Belle sane: tu tamen, si me audis, hoc bellum admiratori suo relinque, et

sic versus repone: Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores; Mobilibusque decor, maturis dandus et annis. Maturis annis, hoc est, seniorum, mobilibus, hoc est, iuniorum, suis quibusque decor, tribuendus est: quod quomodo fiat, per singulos aetatum gradus fuse mox persequitur. Maturi, inquam, anni sunt seniles et viriles. Noster supra v. 115. Maturusne senex, an adhuc florente iuventa Fervidus. et Carm. IV, 4. Natosque maturosque patres. Virgil. Aeneid. V, 73. Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes. Ovid. Metam. VIII, 617. Lelex animo maturus et aevo. XIV,617. Remulus maturior annis. XV, 210. Excipit Auctumnus, posito fervore inventae Maturus mitisque, inter iuvenemque senemque. Tacitus Annal. I, 4. Tiberium Neronem, maturum annis, spectatum bello. Sic matura aetas, maturitas aetatis, matura senectus, passim. Cicero de Senectute c. 10. Sua cuique parti aetatis tempestivitas est data; ut et infirmitas puerorum, et ferocitas iuvenum, et gravitaș iam constantis aetatis, et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Ubi obiter nota illud constantis aetatis; ut et infra cap. 20. Sunt et ineuntis adolescentiae studia; num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? Sunt etiam huius aetatis: ne ea quidem quaeruntur a senectute. Inde enim discas, quae et quamobrem mobilis actas

Signat humum, gestit paribus colludere, et iram

docet Horatius aliam esse naturam pueri, iuvenis, viri, senis? Nonne hic natura cum annis mobilis est?" Minime. Medea, ut hoc utar, iam a teneris annis fuit ferox et invicta. Ferociam servavit nubilis, mater, anus, ubi senectutem attigerit. Natura mansit eadem. Sed quod feroci Medeae infanti placuit, quod nubilis facere amabat, quo mater delectabatur quotidie, haec cum aetate mutabantur. Characteres, quales descripsit Theophrastus, zodanɛias, абоλεσχίας, ἀγροικίας, βδελυρίας, hominibus innati, non delentnr. Auctor ad Herennium IV, 51. Quid ego, quae deinde efficiat, enarrem? Eiusmodi est hominis natura, ut, quae singulis diebus efficiat gloria atque ostentatione, ea vix annuo sermone enarrare possim. Huiusmodi notationes, quae describunt, quid consentaneum sit uniuscuiusque naturae, vehementer habent magnam delectationem. Totam enim naturam cuiuspiam ponunt ante oculos, aut gloriosi, aut invidi, aut timidi, aut avari, ambitiosi, amatoris, luxuriosi, furis, quadruplatoris. Talia sunt Horatiana: Naturam expellas furca, tamen usque redibit.

dicatur: constans enim et mobilis sunt opposita. Cicero pro Quinto Roscio, cap. 16. Venit ad Cluvium: quem hominem? levem? imo grarissimum: mobilem? imo constantissimum: familiarem? imo alienissimum. Ergo uti maturi anni constantem et senilem aetatem, ita mobiles puerilem iuvenilemque denotant. Virgil. Georg. III, 165. Iam vitulos hortare, viamque insiste domandi, Dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. Atque hanc equidem emendationem iam olim ex coniectura feceram; postea vero nactus Vigorniensem codicem, ut vidi, ut delectatus sum, cum inter lineas ibi pro varia lectione adscriptum reperi, >> Aliter maturis." Codici igitur huic fidem habeat, qui argumentis et rationibus duci non potest. Quin et olim inter Scholiastas erant qui sic legerent, ut ex laceris illis reliquiis divinare possis. Enarrator Cruquianus: » Naturis: aliud enim puerum decet, aliud adolescentem, aliud maturum senem." Acron: » Puero, adolescenti, et maturo seni (sic MS. non sene) vò ngέñov, id est, decorum cuique proprium tribuendum est." Profecto, qui haec commentati sunt, non naturis, sed maturis interpreet: Coelum, non animum mutant, qui tari iure videantur. Iam autem, praeter sententiae virtutem, etiam compositionem hoc pacto dulciorem et nitidiorem esse, qui aurem purgatam habet, facile agnoscet. BENTLEIVS. Naturis miror a quoquam potuisse defendi. Gesnerus rogat: » Nonne hic

trans mare currunt. et proverbium: Lupus pilum, non animum mutat. Locus igitur corruptus est, et naturae mobiles huc minime faciunt. In MSS. haec cernitur varietas, ut pro mobilibus alicubi reperiatur nobilibus, in uno Leidensi molilibus, in

Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas.

Bentl. maturis pro naturis. Videndum an maturis omnem difficultatem expediat. Anni maturi, pro anni maturae aetatis, Latinum est: anni mobiles, pro anni aetatis puerilis et iuvenilis, si Latinum sit, tamen ambiguum est. Nam et sunt mobiles, nunquam stantes, semper euntes et cito pede labentes: quod de omnibus annis universe, non de singulari parte dicitur. Si homo mobilis et constans recte opponuntur, ideo non recte opponuntur anni mobiles et constantes sive maturi. Mobilis aetas vitulorum apud Virgilium est eadem quae mollis, dum vituli possunt flecti, colla habent mollia, mobilia. Atque ita mobiles anni vel mobilis aetas puerorum et adolescentium esset interpretanda. Sed hoc dici poterat de pueris, non de adolescentibus, qui sint sublimes et asperi monitoribus: adeoque non mobiles, sed immobiles. Emendationi autem Bentleianae hoc inprimis obstat. Observa, praeciperet Horatius, mores quatuor aetatum. Da decorem annis mobilibus (pueris et adolescentibus), da annis maturis (viris et senibus). Iam Horatius contraheret quatuor aetates in duas, quasi eadem descriptione pueros et adolescentes, eadem viros et senes complecti possis, ac sufficeret illud: altera aetas est mobilis, altera gravis. Ipse Horatius deinde ostendit, diversa esse ingenia pueri et adolescentis, diversa viri et senis. Longe aliud est, cum annos venientes et recedentes distinguit, eorumque duas partes constituit. Ego

pro NATVRISDANDVS omnino reponendum arbitror STVDIISADDENDVS. Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor studiis addendus et annis. Observa mores cuiusque aetatis, adde decorem studiis, quae cum annis mutantur: pueri enim hoc, adolescentes illud, viri alia, alia senes facere quotidie amant; alia aetas alios habet mores. Haec sunt studia. Cicero de Senectute cap. 20. Sunt et ineuntis adolescentiae studia; num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? Sunt etiam huius aetatis: ne ea quidem quaeruntur a senectute. Idem de Amicitia 10. Mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta ponerentur. Recte Cicero mores, non naturas. Horatius mox appellat conversis studiis adolescens, prodigus aeris, vir factus quaerit opes. Ovidius Metam. XIV, 634. Hic amor, hoc studium: et iam Virgilius Aen. XI, 739. Hic amor, hoc studium. Cicero de Oratore III, 7, studia et naturas distinxit: quid intersit inter oratorum studia atque naturas; et de Invent. Rhet. I, 25, studium sic explicavit: Studium est animi assidua et vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio. Horatium bene expressit H. Vida Poet. II, 455. Hinc varios moresque

« PreviousContinue »