Page images
PDF
EPUB

Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent

・rum gravium laevi ac ornata constructione: Mediocris est, quae constat ex humiliore, neque tamen ex infima et pervulgatissima verborum dignitate: Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri sermonis consuetudinem. Caesar de Terentio: Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander, Poneris, et merito; puri sermonis amator: Lonibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis. Ubi puri et lenis accipias, non tumidi, non inflati; non poetica. Sic lene et purum coniunxit ipse Terentius, Prologo Heautont. Si quae laboriosa est, ad me curritur; Si lenis est, ad alium defertur gregem. In hoc est pura oratio. Quam hic puram vocat orationem, alibi tenuem ac levem appellat, Prologo Phorm. Qui ita dictitat, quas antehac fecit fabulas Tenui esse oratione ac scriptura levi. Verum illic ex sua, hic ex adversarii persona loquitur; qui, at aemuli et invidi solent, virtutem orationis finitimi et propinqui vitii nominę traducit. Satis tamen ostendit, quid purum sit, cui confine et proximum vitium est tenue ac leve. Hanc ergo, cui recepta non satisfacit, Vigorniensis Codicis lectionem sequatur: nos, ut nihil pronuntiamus, ita non poenitebit in medium eam protulisse, et pro modulo illustrasse.

BENTLEIVS.

Oppositio inter pulchrum et dulce non est obscura. Ipse Bentleius dulcia recte interpretatur, modo omi

sisset indignationem: nempe » dulcia, quae affectus moveant, quae auditoris animum, quocumque volunt, ad misericordiam, indignationem, dolorem, fletum rapiant." Gesnerus ita explicavit, ut non melius fieri potuisse arbitrer: » Pulchra, quae placent recto iudicio, certe vitium non habent: dulcia, quae afficiunt animum. Ita formas nobis narrant qurinoi homines alias pulchriores, admirationem solam moventes, dulciores alias, imperantes amorem. Gallice dicendum est, ut etiam belli homines intelligant: La Beauté est pour l'Esprit, la Douceur est pour le Coeur." Haec Gesnerus. Et vero car

men

esse potest pulchrum, nec tămen dulce, esse potest dulce, nec pulchrum. Horatius ipse hoc significavit vs. 319. Interdum speciosa locis morataque recte Fabula, nullius veneris, sine pondere et arte, Valdius oblectat populum meliusque moratur, Quam versus inopes rerum nugaeque canorae. Fabula sine venere, pondere et arte non sane est pulchra: eadem tamen est morata, ingenia hominum ad naturae veritatem exprimit. Natura in tali fabula regnat, non ars. Poeta, ut nunc dicimus, ex corde ad cor loquitur. Ennius componebat carmina non pulchra, sed dulcia; erat arte rudis, sed ingenio maximus, ut eum appellat Ovidius. Versus Apollonii Rhodii sunt pulchri, non dulces. Similia exempla sunt in historia poeseos apud omnes nationes, in patria quoque

Humani vultus. Si vis me flere, dolendum est

nostra. Compara Vondelium cum limatis istis ex schola et docta societate poetis, qui post eum vixerunt. Pulchrum igitur non simul continet dulcedinem, ut neque in loco Horatiano caetera, de Lucilio, dulcedinem continent. Quid enim? Lucilius erat scriptor Satyrarum, et quidem acerrimus. Iam in Satyra non est dulcedo, sed omnia alia, a dulcedine quam maxime remota. Cum Horatius hic alloquitur Telephum et Pelea, nominibus quidem utitur iisdem, quibus usus est antea, sed exempli caussa: vult enim, tunc infortunia personae alicuius tragicae me laedent. Appellat prima nomina, quae ei in mentem veniebant, quae proxime praecesserunt. Potuisset sane appellare alia, v. c. Oedipe sive Hecuba. Iam Telephus et Peleus non inducuntur tamquam pauper et exsul in tota Tragoedia, sed in particula Tragoediae. Tunc, in illa particula, in illo actu, personae istae utuntur Sermone pedestri, ut Chremes tantum Sermone tragico, quando iratus est. Reliquae partes Tragoediae Sermone tragico sunt compositae. Si Telephus et Peleus tales in tota Tragoedia inducerentur, tota Tragoedia pedestri sermone constare deberet. Itaque non esset Tragoedia. Telephum Tragoediae argumentum fecere multi Graecorum, Agatho, Cleophon, Iophon, Aeschylus, Sophocles, Euripides, alii. Horatius Telephum Euripideum cogitasse videtur. Hoc apparet ex fragmentis quae exstant, et parodiis Aristo

phaneis. Loca collegit Iacobus noster Geelius in elegantissima de Telepho Euripidis Commentatione, edita in Operibus Classis Tertiae Instituti Neerlandiae Regii. Discimus ex Scholiasta Aristoph. Nub. 223. Telephum ab Euripide fuisse inductum in Scenam, in habitu mendici. Locus Scholiastae valde corruptus est: ̔Ο Τήλεφος βασιλεὺς ἦν Μυσίας, ὃν πλανηθέντων, ὅτε εἰς Τροίαν ἀπήρ χοντο, καὶ τῶν ̔Ελλήνων δηούντων τὴν αὑτοῦ γὴν ἀντὶ τῆς Τροίας, ̓Αχιλλεὺς ἔτρωσεν καὶ πάλιν ἀποροῦντα τοῦ θεραπεύ σοντος, τῆς Πυθίας, ὁ τρώσας ἰάσεται, ἀνελούσης, παραγενόμε νoν εἰς Θετταλίαν τῷ χρησμῷ πεισθείς θεραπείας ἠξίωσε. δυ στυχήσαντα δὲ ὕστερον πεποίη κεν Εὐριπίδης ἐν δράματι, πή ραν ἔχοντα, καὶ προσαιτοῦντα. Locum prius emendare, deinde sententiam explicare conabor. Scriben dum igitur puto: καὶ δῃούντων τὴν αὑτοῦ γῆν τῶν ἀντὶ τῆς Τροίας ̔Ελλήνων: et, ἔτρωσεν αἰχμῇ Πηλιάδι. ἀποροῦντι τοῦ θεραπευ σοντος, τῆς Πυθίας ἀνελούσης » ὁ τρώσας ιάσεται παραγενόμενον εἰς Θετταλίαν” τῷ χρησμῷ κ. τ. λ. Achilles Telephum vulneravit hasta Peliade. Telepho non invenienti qui ipsum curaret, quum Pythia respondisset, » qui vulneravit, medebitur, si in Thessaliam veneris”, oraculo parens Telephus, valetudinem recepit. Hunc Telephum postea Euripides, mutata historia, finxit infelicem, et

Primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent,

cum pera mendicantem in Tragoedia consuetudine, modo regis modo meninduxit. 'O roóoas non est Achilles, sed hasta Pelias. Hastae Peliadis omnes fere nomen in hac re usur

pant. Vide Burman. ad Anthol. T. I, p. 83. et Propert. II, 1, 65. Munckerus ad Hygin. p. 161, optime in Aeliani Hist. Anim. I, 5, pro tỷ IIŋλείτιδι βολῇ restituit Πηλειάδι. Melius tamen Πηλιάδι. Vide Iacobsium ad l. 1. Aeliani. Et quantitas, a poetis Latinis semper observata, facit pro Πηλιάδι. Ut et Πηλείδης et Pelides penultima producta, sic α Πηλιάς est Pelias, eadem correpta. Apponam versus Ovidii ex Remed. 47. Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. Atque hasta illa adeo erat nobilitata, ut Πηλιάς ἰδίως τὸ τοῦ ̓Αχιλλέως dógu significaverit. Vide Hesychium. Neque minus celebratum est oraculum, quod ipsam hastam, non Achillem volebat, ut interpretabatur Ulysses. Hinc emendandus Schol. Theocrit. Eidyll. XII, 25. 'Eàv yàg nai huangóv ti ÿ Syutinòv Sgáoys, ò λόγος ὁ τρώσας ἰάσεται. Legendum: vò voũ Loyiov, sicuti in oraculo dictum est. Hemsterh. ad Luciani Nigrin. T. I. pag. 82, volebat vò tot hóyov. Euripides igitur Telephum mendicum nɛnoiŋzev, fere ut Herodotus in loco celebrato de Homero et Hesiodo dicit II, 53, of nonCarves Deoyoviny. Utrum Euripides Telepho suo ab initio ad finem figuram mendici dederit, an, deserta veteri

dici, non constat; hoc constat, Telephum vulgo locutum esse tragice, sed mendicum, humiliter. Quam tragice loquatur, statim ex initio videmus, quod servavit Dionysius Halicarnass. de Composit. Verborum, pag. 105. ed. Stereot. 5 yaĩa nargis, ἣν Πέλοψ ὁρίζεται, Χαῖρ ̓, ὅς τε πέτρον Αρκάδων δυσχείμερον [Παν] ἐμβατεύεις. ἔνθεν εὔχομαι γένος. Αὔγη γὰρ ̓Αλέου παῖς με τῷ Τιρυνθίᾳ Τίκτει λαθραίως Ἡρακλεῖ. ξύνοιδ ̓ ὄρος Παρθέ γιον, ἔνθα μητέρ ̓ ὠδίνων ἐμὴν "Elvoer Eilei9via. Haec certe nihil minus sunt quam sermonis pedestris, omnia autem poetica. Atque ipsa illa sermonis varietas, mutati subinde pro conditione, in qua Telephus spectari cupiebat, auditoribus iucunda fuit, magis fortasse quam peritis iudicibus, ut Aristophani. Sed et alia est caussa, cur poemata pura non 'verum videatur. Pura poemata, ut Bentleius recte exponit, sunt composita verbis civilibus, popularibus, quotidianis, usitatis, non poeticis. Iam talia verba decere possunt Telephum in versibus istis, ubi se mendicum simulat, non in toto poemate. Idem dixerat pulchra poemata convenire utrique stilo, tam tenui quam grandi. Pura, ni fallor, etiam convenire debet. Atqui pura semper convenit Comoediae, nunquam Tragoediae, nisi in rara exceptione. Caeterum dulcia verba movent affectus, sed mites; os habent, non лάos, ut Graeci

Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris,

magistri loquuntur, non indignationem aliosve affectus concitatiores. Dulce est amabile, tenerum, quod cor blando motu pertentat. Ita Virgilius Didonem fecit dicentem Aeneae: fuit aut tibi quidquam dulce meum. Idemque et alii dulces natos, dulcem matrem, dulcem libertatem, dulcem patriam, pro qua etiam dulce sit mori, appellant. Auctor ad Herennium IV, 52. Parce, inquit, et per ea, quae tibi dulcissima sunt in vita, miserere nostri. Quintil. Instit. Orat. X, 1, de Tito Livio: Affectus quidem, praecipue eos, qui sunt dulciores, nemo historicorum commendavit magis. Sunt in Livio talia multa, v. c. Alba Longa vastata, Raptus Sabinarum, ludicium Bruti. Isocratem appellare possis dulcem oratorem, Demosthenem non possis. Et si quisquam est, qui vehementia linguae indignationem, iram, odium excitare novit, is omnium iudicio est Demosthenes. Xenophon apud Ciceronem de Oratore II, 14. dulcior est Aristotele. Reiskius pro dulcia volebat ductia.

Et, quocumque volent, animum auditoris agunto. Quod Fea ex nonnullis MSS. notavit ut, hoc etiam erat in MS. Brenckmanni. Fortasse et scriptum fuit: Ut, quocumque velis, animi auditoris agantur. Nam et pro volent quaedam habent velint. Et in tali caussa velle saepius referri solet ad scriptores, quam ad scripta. Cicero Orat. I, 8. Neque vero mihi quidquam praestabilius videtur,

quam posse dicendo tenere hominum coetus, mentes allicere, voluntates impellere, quo velit, unde autem velit, deducere. Ubi Ernest. corrigit velis, non probante Spaldingio ad Quintil. Instit. Orat. II, 15. Finem esse Rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit. Et recte ex dicendo apud Ciceronem efficitur subiectum is qui dicit, ô léyov. Tamen et scripta interdum vim subiecti habent. Cicero Topic. 10. Sunt similitudines, quae ex pluribus collationibus perveniunt, quo volunt. Quintil. Instit. II, 15. iudicialis orationis primum et super omnia esse, persuadere iudici, et sententiam eius ducere in id, quod velit.

Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Iumani vultus. Legendum sine dubio, ut iam olim Michael Piccartus, Theodorus Marcilius, Tanaquillus Faber viderant, Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent Ilumani vultus. Mendum in vulgata lectione satis produnt Reginensis et duo alii ex nostris, qui adsint habent; magis illi, qui, teste Marcilio, adflant. Ego vero, cum manuscriptos varii generis in Bibliotheca Vigorniensi iuvenis versarem, in Grammatico quodam anonymo versum hunc citatum obiter reperi, et clare habebatur adflent. Ut, inquit, adrident ridentibus, ita adflent flentibus. Nihil certius: ut aut pervicaces sint, aut quod dicere nolo, qui ineptum illud adsunt ulterius tuean

Aut dormitabo aut ridebo. Tristia moestum

tur. Plautus Poenulo V, II, 149. Ut adflet, quo illud gestu faciat facilius. Et Persa I, m, 72. Et ut adflet, cum ea memoret. Sic adgemere, adstupere, attremere. Statius Theb. XI, 247. Flent moesti retro comites, et uterque gementi Adgemit. et III, 406. cui ficta manus proceresque, socerque Attremere oranti. Ovidius Metam. III,459. Cum risi, arrides; lacrimas quoque saepe notavi, Me lacrimante, tuas. Seneca de Ira II, 2. Inde est, quod arridemus ridentibus, et contristat nos turba moerentium, et effervescimus ad aliena certamina. BENTLEIVS.

In MS. Brenckm. affint: quod etiam ad adflent accedit. Et repeti solet in huiusmodi formula idem verbum. Ovidius Trist. I, II, 17. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat. Et alibi: Et flesti, et nostros vidisti flentis ocellos. Auctor Panegyrici ad Pisones 47. Flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus. Quo exemplo Horatianum adflet firmari putabat Burmann. ad Anthol. T. II, p. 691. Ipsum verbum adflere usu iam receptum erat. Invenitur quoque in lapide apud Gruterum. Sed etiam si nullum exstitisset usquam verbi ita compositi exemplum, hic erat pulcherrima fingendi occasio. Ipsa Natura monstrat. Ridet aliquis, arrideo; Flet, adfleo. Hoc est brevius et facilius quam flet aliquis, cum illo fleo: et sensum misericordiae melius exprimit, qui in ipso vinculo, quo verbum et praepositio iuncta sunt,

elucet. Hinc et multa" huiusmodi verba, ad et cum habentia praefixum, inveniuntur, et posterior scriptorum aetas semper nova addidit. Atque hoc ita verum est, ut, si veteres non habuissent adflere, ego, quamvis Neerlandus, in tali caussa fingere ausus fuissem, eoque minus dnbitastem, quo plura Romani similia habent. Bentleius nonnulla ostendit, quibus unum addo applorare, π00olopúgoda. Lingua Graecorum, ut est componendi felicissima, abundat exemplis. Euripid. Phoeniss. 397. Καὶ τοῦτο λυπρὸν, συνασοφεῖν τοῖς μὴ σοφοῖς. Valkenaerius hoc damnat, quia repugnare videtur Analogiae, saltem usui Graece loquentium. Difficile est iudicatu de Analogia et usu, quia parva scriptorum Graecorum pars ad nos pervenit; sed si usquam sibi aliquid permittere licuit, tum licet, quando Natura, non Ars, loquitur. Scholiastes Euripideus reddit: ovvavoyvaívev tois

vońtos. Quod si ipse fecerit, pulcherrime fecit. Wassenberghius, ut audivi, in Euripide scribebat ovvapgove v. Conveniat illud verbum melius cum Analogia et usu, vis sententiae minuitur. Euripides, credo, tum scripsisset: nai vovvo hvñgòv, συναφρονεῖν τοῖς ἄφροσιν. Hugo Grotius versum Euripideum sic reddit: Difficile condesipere desipientibus. Inauditum adhuc est vocabulum condesipere. Fecit magnus vir, Latine ita sciens, ut nemo magis. Cur? Quia omne illud, quod ego

« PreviousContinue »