Page images
PDF
EPUB

Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,

Ergo alii cum Acrone pronos in universum annos accipiunt, volubiles scilicet, declivos, cito labentes et instabiles. Ita Seneca praecipitem annum appellat, Herc. Fur. v. 180. Properat cursu Vita citato, volucrique die Rota praecipitis volvitur anni. Atqui apud Senecam morata oratio est: ubi enim de vitae brevitate querimur, belle sane praecipitem annum et volucrem diem incusamus: at alias iidem ut lenti nimis et morantes increpantur, Et queritur tardos ire relicta dies. Atqui nullus hic apud Flaccum moratae orationi locus est: et profecto, cum in annos dicit, inepte prorsus utrumvis addidisset, seu celeres, sive tardos, neque enim quisquam in simili phrasi moratum epitheton usquam adiunxit. Equidem sic locum restituo: Ut silvis folia privos mutantur in annos. Amavit hoc vocabulum Noster, qui et alibi habet priva triremis, et turdus, sive aliud privum. Festus: Privos privasque antiqui dicebant pro singulis. Gellius X, 20. Veteres priva dixerunt, quae nos singula dicimus. Ut folia, inquit, mutantur in singulos annos, ita verborum vetus aetas interit, nova exoritur. Lucretius V., 275. Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto Innumerabiliter privas mutatur in horas. Quid autem? Nonne gemina plane et germana sunt, privas mutatur in horas et privos mutantur in annos? Iterum V, 732. Inque dies privos

aborisci quaeque creata. Ceterum unum idemque est, utrum in horas privas seu singulas, an brevius in horas dixeras. Noster infra in Arte v. 160. Gestit paribus colludere, et iram Colligit, ac ponit temere, et mutatur in horas. Serm. II, VII, 10. Modo laeva Priscus inani Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas. Ingere huc, si vis, quodcumque epitheton, praeterquam privas aut singulas; et putidissimam orationem efficies. Porro in dies singulos, in menses singulos, in singulos annos, passim apud Ciceronem, Livium, aliosque occurrunt ; nec in tam notis exemplis est immorandum. Privus autem et primus et pronus ob compendiosam scribendi rationem facillime a librariis permutabantur. Sic Epist. II, ш, v. 98. Lento Samnites ad lumina prima duello. Duo Blandinii apud Cruquium prono. Virgil. X, 292. Primus in arma iube: ubi Pieriani aliquot Codices pronus. Lucret. III, 373. Illud in his rebus nequaquam sumere possis Democriti, quod sancta viri sententia ponit; Corporis atque animi primordia singula primis Adposita, alterius variare et nectere membra. Ita nunc scripti editique: sed sine dubio corrigendum est; Corporis atque animi primordia singula privis Adposita, hoc est: singula corporis primordia singulis animi adposita. His argumentis freti privos in annos apud Flaccum adscivimus, non pronos.

Regis opus; sterilisque diu palus, aptaque remis,

Nam quod pronos annos, hic dictum liis cadentibus virens silva succre

opinantur, ut pronos menses Carm. IV,6; in eo iudicium eorum et acumen desidero: Rite Latonae puerum canentes, Rite crescentem face Noctilucam, Prosperam frugum, celeremque pronos Volvere menses. Recte: siquidem ubi celerem addidit et volvere, pronos hic menses finxit, quasi a capite summa ad imum per prona devolvendos. Silius Ital. XV, 235. passim per prona voluti Truncato instabiles fundebant corpore vitam. Gellius II, 30. Fluctus excitatos quasi per prona volvi. Celer enim Luna est comparatione fratris, ut et ipse Sol, conparatione saeculi; Seneca Oedip. 250. Tuque o sereni maximum mundi decus, Qui tarda celeri saecula evolvis rota. Haec omnia, ut vides, morate dicuntur, prout locus, caus

sa,

verit. BENTLEIVS.

Videamus an lectio, quam Bentleius constituit, nihil habeat, in quo quis amplius haerere possit. Privos in annos mihi quidem extra dubium esse videtur: pronos, etiam si interpretere annos ad finem vergentes, auctumnos, nemini placebit, qui cogitet Horatium loqui de duplice silvarum mutatione, quando folia amittunt et folia recipiunt. Cetera vero mihi minus satisfaciunt. Ut folia mutantur in silvis, prima cadunt; ita aetas vetus verborum interit: est oratio tam male connexa, quam ab Horatio connecti non potuit. Ut significat vel sicuti, vel quando: sicuti requiritur ob sequens ita, quod praecedenti respondet. Sed significet quando, contorta structura non liberamur: quando folia mutantur in silvis, prima cadunt: ita verba intereunt. Ut folia in silvis, tam facile est, ut librarii non fuissent mutaturi. Hoc recte monuit Bentleius. Tamen non video, cur, quum Horatius hoc, tam facile, scribere potuisset, alterum difficilius praelaturus fuisset, Ut silvis folia privos mutantur in annos. Huius licentiae hic nulla apparet caussa, sive in necessitate sive in elegantia quaeras. Neque prima cadunt sententiam habent satis expeditam. Silvae bis folia in singulos annos mutant, auctumno accipiunt flava, vere viridia. Quum silvae folia mutant, ea non statim cadunt;

persona, sententia variat: atqui idem Noster si in menses vel in annos dixerat, ubi privos vel singulos tacite subauditur, nunquam, mihi crede, pronos addidisset. Quamquam et hoc loco suspicio est, Scholiastas veteres olim legisse, celeremque privos Volvere menses: quippe uterque sic enarrat, Quia singulis mensibus Zodiacum circulum Luna pertransit. Verum de hoc quisque sentiat, ut volet. Recte vero prima cadunt: neque hanc quispiam lectionem sollicitet, aut priva substituat. Hieronymus Praefat. ad HI. librum Oseae: Postquam alia venerit generatio, primisque fo

Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum;

et mutatio tam ad ver quam ad cum silvae privos mutantur in an ·

auctumnum referri debet. Tum prima folia cadunt magis significat primum cadunt, vel quae primum nata sunt, hoc est verna ac virentia. Sed ea non cadunt, eo ipso, quod sunt primum nata, quod sunt prima. Interpretantur folia quae prius nata sunt, atque adeo aliis foliis vetustiora. Vestram fidem, interpretes! Tam breve temporis intervallum aetatem foliorum distinguit, ut alia appellari possint vetusta, alia iuvenilia? Neque comparatio foliorum cum verbis tam late porrigitur, sed in eo subsistit: ut folia quotannis nascuntur et cadunt, ita verba oriuntur et intereunt. Pro prima cadunt, Boher. ad Ciceronis Tusc. Quaest. p. 270 corrigit priva cadunt. Hinc tamen lucramur nihil. Inspexi vetustissimas Diomedis grammatici editiones, partem apparatus Bondamiani in Bibliotheca publica Leidensi quarum editionum margines variis lectionibus, undique, etiam ex MSS. sunt aucti. Nullam deprehendi varietatem in versu Horatiano, nisi inter privos et primos. Quare, quod non intellexi, id coniectura assequi conatus sum. Nullus, credo, Romani scriptoris liber exstat, in quo, sive singulos versus sive tota praecepta consideres, legitimus ordo per librarios magis sit corruptus. Vocabulo semel transposito, cetera deinde, ut metrum restitueretur, transponebantur, alia omittebantur. Ego Horatium scripsisse puto: Ut modo,

nos, Folia cadunt, ita verborum vetus interit aetas: Et iuvenum ritu florent modo nata virentque, Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus > Quem penes arbitrium est et ius et norma loqucndi. Qui versus, ita positi, claram et egregiam sententiam praestant; ac de ceteris deinde dicemus. Nunc vide, quam recte et apte cohaerant: Ut, cum silvae mutantur, folia modo cadunt, modo nascuntur et virent. Librarius unus haec ita scribere potuit: Ut modo folia, cum silvae primos mutantur in annos Cadunt, ita vcrborum vetus interit aetas. Alter, ut hexametrum restitueret: Ut foliis silvae primos mutantur in annos Prima cadunt: alter Ut folia in silvis. Si quis caussas erroris invenire possit vero similiores, laetabor. Hoc mihi concedet, opinor, orationem, quam feci, esse Latinam, perspicuam, et rotundam. Folia esse trochaeum, nemo non videt. Folia cadunt idem sonat ac Virgilianum genua labant. Ac videtur ea corruptela in Horatio iam esse valde antiqua. Grammatici quidem illud Virgilianum explicantes, si Horatianum novissent folia cadunt, in exemplum, credo, attulissent. Et iam Hieronymus, quod nunc vulgatur, legit. Bentleius locum citavit: postquam alia venerit generatio, primisque foliis cadentibus virens silva succreverit.

Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,

saeculi, ita et sermonem fastidire coepit, et nova parere verba, quae iuvenum ritu florent et vigent." Haec Gainfredus. Maius hunc Terentium putat fuisse Grammaticum, aequalem Virgilii Grammatici: W. H. D. Suringar in Historia Critica Scholiastarum Latinorum, libro docte et eleganter composito, T. III. pag. 191, Terentii Scauri fragmentum invenisse sibi visus est. Est, ni fallor, Terentius Afer, Comicus, cuius versus citatur ex Prologo Eunuchi v. 41. Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius. Praeterea totus Gainfredi locus sic est restituendus: » De consuetudine, quae nunc est, Terentius dicit: » nihil est, quod non dictum sit prius." Sed iniecit postrema aetas manum, et, ut disciplinam pristini saeculi, ita et sermonem fastidire coepit sq. Gainfredus ista sumsit ex Diomede Lib. I, pag. 394: » Ut praeclare dixerit Terentius. »Nihil est dictum, quod non sit dictum prius." Sed iniecit postera aetas manum; et veluti disciplinam pristini saeculi, ita et sermonem fastidire coepit, et nova parturire verba, quae iuvenum ritu ipsa modo florent et vigent, ut ait Ioratius.

Et iuvenum ritu florent modo nata virentque. » Ut folia in silvis quotannis mutantur, prima cadunt: et sic vetera verba intereunt, et nova florent." Qui talem scribendi incogitantiam tolerare possit, toleret. Modo hic significare debet vix, recens. Iam verbum statim nec simul nascitur et floret. Poterat modo significare nunc, ut in formulis nuncnunc, modo-modo. Et saepe fit ut prius modo omittatur. Sed si hanc rationem sequimur, sententia etiam magis perturbatur. Pro vigent, in MS. apud Feam virent. Et sic ille edidit. Verum puto virent. Nam intelliguntur folia, quae virent, non verba. Requiritur oppositum foliis cadentibus, hoc est, folia virentia. Horatium respexit Quintil. VIII, VI, 32. Deinde, tamquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa quotidie ab antiquis ficta moriantur. Ubi Gesnerus, miro errore, citavit Horatiana: verborum velut interit aetas. Verba Horatii respexit Gainfredus Grammaticus, cuius liber MS., olim reginae Suecae, est in Bibliotheca Vaticana. Angelus Maius inde particulas excerpsit in Auctor. Class. Codd. Vatic. et in T. V p. 150, retulit tres auctores a Gainfredo laudatos, Comminianum, Plinium Secundum et Terentium Grammaticum. Verba Gainfredi haec sunt: » De consuetudine, quae nunc est, Terentius dicit: »> nihil est quod dictum prius." Sed iniecit: postrema aetas mundi, ut disciplinam pristini vobis: paullumque morati Serius

Debemur morti nos nostraque. Cave cum Achille Statio debemus ex scripto Prisciani codice substituas v. 63. ubi scripti editique recte exhibent Debemur morti nos nostraque. Sic et Ovidius Metam. X, 32. ubi Manes alloquitur: Omnia debemur

Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt;

aut citius sedem properamus ad unam. Debemur etiam Servius habet ad Aen. IX, 96. et scriptus Prisciani Codex Cantabrigiae, Statiano melior. BENTLEIVS.

Quamquam Simonides dixit davaτῷ πάντες ὀφειλόμεθα, unde nos morti debemur expressum videatur, eam tamen sententiae similitudinem ipsam non sufficere arbitror, ut vulgata lectio propterea pro manu Horatii accipiatur. Dispiciendum potius, an cum universa praecepti indole conveniat. Ut folia, inquit, ita verba intereunt et nascuntur. Nos et omnia nostra aliquando moriemur, sive mare fiat, quod fuit terra, sive palus mutetur in arvum, sive amnis novum cursum capiat. Quidquid mortale est, peribit. Nedum sermo sit immortalis. Hic non assequor, cur illud nos et nostra moriemur confirmari possit exemplis terrae in mare, paludis in arvum conversae et fluvii veterem viam deserentis. Nihil ibi moritur, sed facie tantum mutatur. Nam, licet oppida interdum mori dicantur, ut Rutil. Itin. I, 413. Nos indignamur mortalia corpora solvi? Cernimus exemplis oppida posse mori: nemini, credo, in mentem veniet ut dicat: portus ille Iulius aliquando morietur, ager, fertilis fluvius morietur. Neque, ut sine ulla exceptione verum est: homines aliquando morientur: ita verum est opera illa peribunt, nisi cogites ultimum totius mundi diem: quod ineptum. Si homines volunt, opera illa non peribunt,

sed semper integra conservabuntur, nisi tota regio vehementi terrae motu evertatur: quae tamen exceptio et ipsa in tali sententia tam ridicula est, ut ad eam non melius responderi possit quam proverbio, si coelum ruat. Occupati sumus hodie in siccando lacu Harlemensi. Quis e nostratibus poeta, sanae quidem mentis, hoc utatur argumento: debemur morti nos nostraque. Lacus Harlemensis, diu navigatus, grave sentiet aratrum; sed rursus fiet, quod fuit, lacus. Praeterea Horatius non erat adeo inurbanus, ut ista scribere auderet. Augustus exstructo portu Iulio, siccatis paludibus Pontinis, agris ab inundatione Tiberina liberatis, optime de re publica erat meri· tus, laudesque omnium bonorum consecutus. Quid prodest, dicit Horatius, omnis iste labor? Vani fuere sumtus. Omnia peribunt. Corrupta puto illa: debemur morti. Video, et quivis mecum videt, quid postuletur, nempe silvae mutantur, folia cadunt et nascuntur, verborum alia intereunt, alia rursus virent. Ipsi homines et hominum opera non manent eadem. Facies naturae et locorum in novas species transfertur. Horatius pro DEBEMVR MORTI scribere potuit: MVTAMVR FORMAM. Mutamur formam nos nostraque: hoc optime et ad antecedentia et ad sequentia refertur. Est genus quoddam disputationis, non dissimile philosophorum disputationi, qui oí géortes appellantur. Disputavit ad eundem modum

« PreviousContinue »