Page images
PDF
EPUB

Caetera, ni fallor, appellavit Saturam. Ita Horatius sua cuncta poemata, ne Lyricis quidem exceptis, appellare potuit Saturam. Sed ea videtur iam tum obtinuisse consuetudo, ut, si variorum carminum farrago unum haberet metrum, ea etiam nomen a metro acciperet. Res apparet ex Plinio Epist. IV, 14. » In Ilendecasyllabis iocamur, ludimus, amamus, dolemus, querimur, irascimur: describimus aliquid modo pressius, modo elatius, atque ipsa varietate efficimus, ut alia aliis, quaedam fortasse omnibus placeant. Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has nugas meas inscribere Hendecasyllabi, qui titulus sola metri lege constringitur. Proin de, sive Epigrammata sive Idyllia, sive Eclogas, sive, ut multi, Poematia, seu quod aliud vocare malueris, licebit voces. Ego tantum Hendecasyllabos praesto." Ad eam rationem carmina Horatii, Odas vulgo appellatas, appellare licet Lyrica: quae autem vulgo appellantur Satirae et Epistolae, quamquam omnes metro heroico compositae, haec non recte appelles Hexametra. Nam et Hexametra sunt duplicis generis, iambica et heroica, et metrum in Satiris istis et Epistolis tam negligenter plerumque curatum est, ut aeque atque ipsa oratio proxime ad prosam accedat, et omnia quam simillima sint sermoni, Sermonesque Horatius ipse nominaverit, unde Grammatici quidam hoc vocabulum pro titulo posuisse videntur.

Et cuncta Horatii poemata inscribi potuerunt Eclogae, hoc est selecta

varii argumenti carmína, omnis generis, praeterquam Epici et Dramatici. Virgilii Aeneis est carmen Epicum, opus unum et continuum. Caetera Virgilii carmina, Bucolica, Georgica, et alia quaedam, sunt Eclogae. Plinius Hendecasyllabis suis titulum Eclogarum non interdicehat. Omnia Horatii opera in quibusdam MSS. dicuntur Eclogae. Iulius Florus, ad quem Horatius scripsit Epistolam tertiam Libri primi, fuit, teste Porphyrione, Satirarum scriptor, cuius sunt Electae ex Ennio, Lucilio, Varrone. Florus carminibus suis titulum Eclogarum dedisse videtur, quas, quoniam pleraeque erant liberae, salsae et acerbae, Grammaticus appellat Satiras, vel potius, ut scripsisse eum puto, Satyras. Florus in his multa sumsisse videtur ex Ennio, Lucilio et Varrone. Quae adhuc de Satura et Eclogis dixi, ea fortasse confirmari potuissent ex Acrone, si, quod Scholion nunc exstat ad Sermon. II, 1, 1. illud ad nos pervenisset integrum. Pervenit autem mancum et corruptum: » Alii nullius momenti et nimis acrem dicunt Satiram meam, alii dicunt sine nervis esse, quod scripsi, i. e. sine viribus ingenii. Ecloga haec omnia habet: si ad Iovem, hymni; si ad Apollinem aut ad Dianam aut ad Latonam, paeanes; si ad Liberum aut Semelen, dithyrumbi; si ad ceteros Deos, prosodiae; si ad homines, laudes aut vituperationes.”,

Quo ordine Horatius sua carmina ediderit, vel amici post mortem illius coniunxerint, quem titulum coniunctis praeposuerint, non constat. Quas nunc

vulgo Odas appellamus, has Carmina nominasse videntur; nam caetera pars (Satirae et Epistolae) magis refert orationem pedestrem, sermonem. Carmina etiam, a metro, recte appellabantur Lyrica. Erant Lyricorum quinque libri. Quintum librum efficiebant Epodi et Carmen Saeculare. De nomine poematum non Lyricorum supersunt Scholia Acronis et Porphyrionis. Acro: » Sermonum libri ideo dicti, quia vili sermone sunt potius quam tumenti: sive quia ad praesentes scribuntur. Epistolis enim ad absentes loquimur, sermone cum praesentibus. Quamvis igitur hoc opus Satiram esse Horatius ipse profiteatur, cum ait: Sunt quibus in Satira videar nimis acer et ultra Legem tendere opus, tamen proprios titulos noluit ei accommodari, hos primos duos libros Sermonum, posteriores Epistolarum scribens." Porphyrionis Scholion eodem redit, etiam Commentatoris, nisi quod in eo pro noluit legatur voluit, quod minus rectum est: et in Acrone pro Epistolarum scribens legendum Epistolarum inscribens. Scholia Acronis et Porphyrionis, qualia nunc habemus, sunt veterum reliquiae, in compendium redactae, interpolatae et recentiorum additamentis auctae. Ex Acrone hoc mihi discere videor, iam olim doctos homines de titulo non convenisse. In aliis nempe exemplaribus videbant Satiram, in aliis Sermones et Epistolas. Antiquissima exemplaria iam interciderant. Alii igitur Satiram, alii Sermones praeferebant; utrique opinionem auctoritate ipsius Horatii defendentes. De Epistolis quod in Scholio legimus, ineptum

est. Et hodie inter Sermones ea conspiciuntur poemata, quae sunt Epistolae, inter Epistolas, quae sunt Sermones, vel demto nomine proprio, facile fieri possunt Sermones. Titulus Sermones iam antiquus est, cognitus quippe Suetonio. Et probari potest, quatenus scilicet Sermones opponuntur Carminibus Lyricis, oratio prosa poeticae. Sed Horatius vel docti eius amici numquam, puto, vocabulum Sermones sumsissent, quia natura operis non accurate per illud nomen indicatur. Longe aliud est, quando ad Tibullum scribit: Albi, nostrorum sermonum candide iudex, verens nimirum ne Tibullus fortasse opinaretur, Horatium velle haberi pro carmine, quod non esset nisi prosa in metrum redacta. Praeterea titulus Sermones non ab omnibus intelligebatur. Nam habet significationes diversas, et egebat aliqua interpretatione, v. c. Sermones hexametri heroici. Sed quod ob omnibus intelligebatur, quod natuṛam universi operis (Satirarum et Epistolarum} vere ostendit, quod Romanum est et antiquum, quod ab Ennio, literarum et humanitatis parente, ad minora carmina varii argumenti accommodatum, est Satura. Hoc amici Horatii non ignorabant. Quare non a verò abhorret titulum fuisse: Q. Horatii Flacci Satura. Diversa autem carmina distinguebantur tantum spatio vacuo inter finem unius et principium alterius relicto. Ad hanc normam Saturae primum carmen esset: Qui fit Maecenas, ultimum sive quadragesimum primum: Humano capiti. Quod ultimum illud Saturae carmen

ris, praeter
Virgilii Aene

Caetera, ni fallor, appellavit Satu- varii argum ram. Ita Horatius sua cuncta poe-mata, ne Lyricis quidem exceptis, appellare potuit Saturam. Sed ea videtur iam tum obtinuisse consuetudo, ut, si variorum carminum farrago unum haberet metrum, ea etiam nomen a metro acciperet. Res apparet ex Plinio Epist. IV, 14. » In Hendecasyllabis iocamur, ludimus, amamus, dolemus, querimur, irascimur: describimus aliquid modo pressius, modo elatius, atque ipsa varietate efficimus, ut alia aliis, quaedam fortasse omnibus placeant. Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has nugas meas inscribere Hendecasyllabi, qui titulus sola metri lege constringitur. Proin de, sive Epigrammata sive Idyllia, sive Eclogas, sive, ut multi, Poematia, seu quod aliud vocare malueris, licebit voces. Ego tantum Hendecasyllabos praesto." Ad eam rationem carmina Horatii, Odas vulgo appellatas, appellare licet Lyrica: quae autem vulgo appellantur Satirae et Epistolae, quamquam omnes metro heroico compositae, haec non recte appelles Hexametra. Nam et Hexametra sunt duplicis generis, iambica et heroica, et metrum in Satiris istis et Epistolis tam negligenter plerumque curatum est, ut aeque atque ipsa oratio proxime ad prosam accedat, et omnia quam simillima sint sermoni, Sermonesque Horatius ipse nominaverit, unde Grammatici quidam hoc vocabulum pro titulo posuisse videntur.

[ocr errors]
[ocr errors]

unum et coTM*** carmina, Bu quaedam, su decasyllabis non interdice ra in quibusd gae. Iulius Fl scripsit Epist mi, fuit, te. rarum scripto s→ ex Ennio, Lu carminibus su dedisse videtu raeque erant 1 bae, Grammati vel potius, ut Satyras. Floru sisse videtur Varrone. Quae Eclogis dixi, potuissent ex A lion nunc exsta illud ad nos I Pervenit autem ptum: » Alii nu mis acrem dic alii dicunt sine scripsi, i. e. si Ecloga haec om vem, hymni; si ‹ Dianam aut ad T si ad Liberum aut rambi; si ad ce diae; si ad homir tuperationes.”, Quo ordine Horati derit, vel

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

nes,

nunc inscribitur Epistola ad Pisofactum est recentiori tempore, sicuti et divisio in Satiras et Epistolas, in Librum primum et secundum, in Satiram primam, Epistolam primam, et alias numerorum notationes. Neque veteres Epistolam ad Pisones, sed de Arte poetica nominabant, ab argumento. Ita iam invenias apud Quintilianum. Licet haec Saturae pars titulo Epistola ad Pisones a reliquis posset discerni, quoniam altera ad Pisones Epistola non exstat. Fortasse et nomen Satura eo commendatur, quod Horatius Sermon. II, 1, 1. scripsit: Sunt quibus in Satira videar nimis acer; i. e. in corpore poematum variorum, cui titulus Satura. Et Iuvenalis Satira I. postquam dixerat se non scripturum Epos, non Togatas, non Tragoedias, caussam exponit cur ipse in alio campo decursurus sit. Spado, inquit, Maevia, tonsor, verna Canopi, Crispinus, Matho, Massa, Thymele, mille alii homines et vitia erunt argumentum mei carminis. Nam haec vitia cum videas, Difficile est Satiram non scribere, i. e. Corpus Satirarum. Statius Silv. I, ш, 103. laudato poeta propter lyram maiorem, plectra Pindarica, robora IIeroa, addit: sive Liventem Satiram nigra rubigine turbas: quod optime interpretatur Gronovius, quia in Satira turbatur, turbando seu miscendo fit opus confusaneum. Iam unum poematium non ita turbatur, sed turba oritur ex multis poematiis varii metri in unam Saturam coactis. Horatius, Iuvenalis et Statius Satiram ponere non potuerunt intelli

gentes unum poematium. Ea nempe significatio iis videbatur non satis Latina. Si fuisset, scripsissent potius: in Satiris acer, Satiras non scribere, Satiras turbas. Martialis quidem Latinitatem antiquam non curavit in Epigr. XII, 96. Audemus Satiras: Lucilius esse laboras. De Saturae significatione poteram, si hic locus esset, sententiam Casauboni confirmare et argumentis novis tueri. Primus ita iudicavit I. Scaliger ad Manilium in Notis ad Sphaeram Barbaricam pag. 450. Cum Scaligero et Casaubono faciebat Salmasius. Gronovius idem docuerat Graevium, Daniel Heinsius aliter censebat; patrem sequebatur Nicolaus filius, qui cum Graevio de hoc argumento in Epistolis, a Burmanno in Sylloges T. IV editis, ita disputavit, ut hic sententiam mutasse videatur, magis tamen officii caussa, quam quod plane esset convictus. Meo quidem iudicio omnis illa disputatio Casaubono favet. Neque obliviscendum, quali inter se animo D. Heinsius et Salmasius fuerint.

Omnis autem hic ad Pisones libellus dividi potest in tria capita. Primum caput continet praecepta, quae praesertim ad carmen heroicum pertinent. Secundum versatur in carmine dramatico. Tertium habet generalia quaedam de difficultate artis poeticae recte exercendae et insania eorum, qui, neque natura neque studio adiuti, versus tamen faciunt. Singula tria capita per suas partes distribuuntur,

maiores et minores. Minores interdum sunt praefatio quaedam vel introductio ad sequentem disputationem. Ego ad hanc normam libellum divisi.

« PreviousContinue »