Q. Horatii Flacci Carmina

Front Cover
apud Weidmannos, 1892 - 239 pages
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 225 - Si possum invideor, quum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit ? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen, Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt ; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Page 127 - Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant- vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum ; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret : at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.
Page 234 - Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones. Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda 395 Ducere, quo vellet.
Page 183 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Page 19 - Sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Namque me silva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen et ultra...
Page 62 - Bandusiae splendidior vitro dulci digne mero non sine floribus, eras donaberis haedo, cui frons turgida cornibus primis et venerem et proelia destinat frustra: nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine rivos lascivi suboles gregis. te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile 10 fessis vomere tauris praebes et pecori vago. fies nobilium tu quoque fontium, me dicente cavis impositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
Page 180 - Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Nunc itaque et versus et cetera ludiera pono ; 10 Quid verum atque decens euro et rogo, et omnis in hoc sum ; Condo et compono quae mox depromere possim. Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter : Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Page 4 - Sive mutata iuvenem figura Ales in terris imitaris almae Filius Maiae, patiens vocari Caesaris ultor...
Page 232 - Albini: si de quincunce remota est unda, quid superat? poteras dixisse.' 'triens.' 'eu! rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?' 'semis.' an haec animos aerugo et cura peculi 330 cum semel imbuerit, speramus carmina fingi posse linenda cedro et levi servanda cupresso? aut prodesse volunt aut delectare poetae, aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
Page 65 - Alyattei campis continuem. multa petentibus desunt multa : bene est, cui deus obtulit parca quod satis est manu.

Bibliographic information