Page images
PDF
EPUB

Socrates: revenge marks the petty spirit. Besides, there is the punishment of conscience which never fails.

"Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ

Pœna erit?" Abreptum crede hunc graviore catena
Protinus, et nostro (quid plus velit ira?) necari
Arbitrio: manet illa tamen jactura, nec unquam
Depositum tibi sospes erit: sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solatia sanguis :
'At vindicta bonum vita jucundius ipsa.'
Nempe hoc indocti, quorum præcordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacunque adeo est occasio, sufficit iræ :
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
Ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicuta
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paullatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio. Continuo sic collige, quod vindicta
Nemo magis gaudet, quam femina.
Evasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos et surdo verbere cædit
Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Poena autem vehemens ac multo sævior illis,
Quas et Cædicius gravis invenit aut Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.

Cur tamen hos tu

175

180

185

190

195

199-208.-Remember the Spartan who was punished because he merely meditated a dishonest act.

Spartano cuidam respondit Pythia vates:

Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret

200

Depositum retinere et fraudem jure tueri
Jurando quærebat enim, quæ numinis esset
Mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergo, metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit
Exstinctus tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.

205

209-236. A bad conscience gives a man no peace, no enjoyment of food or drink, no rest in sleep; he trembles at every clap of thunder, believes every sickness is sent to punish him, and yet he dare not offer a sacrifice to the offended gods.

Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. "Cedo, si conata peregit?"
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus, ut morbo, siccis interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro jam membra quiescunt:
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod præcipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Cum tonat, exanimes primo quoque murmure cæli ;
Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.

210

215

220

225

Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem

230

235

Si cœpere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa Deorum
Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et laribus cristam promittere galli
Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris
Concessum vel quæ non dignior hostia vita?
236-249.-Nor can he stop in his career of crime; you will have
the satisfaction of one day seeing him an exile or a prisoner.
Mobilis et varia est ferme natura malorum.
Cum scelus admittunt, superest constantia: quid fas
Atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
Ejectum semel attrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster
Perfidus et nigri patietur carceris uncum,

240

245

Aut maris Ægæi rupem scopulosque frequentes

Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi tandemque fatebere lætus,

Nec surdum, nec Tiresian quemquam esse Deorum.

SATIRA XIV.

1-30.-There are many faults, Fuscinus, which children learn from their parents, such as gambling, gluttony, cruelty, intrigue.

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Cum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
Semper, et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis:
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus,
Tum felix, quotiens aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus? Exspectas, ut non sit adultera Largæ

5

ΙΟ

15

20

25

25

Filia, quæ nunquam maternos dicere mochos
Tam cito, nec tanto poterit contexere cursu,
Ut non ter deciens respiret? Conscia matri
Virgo fuit ceras nunc hac dictante pusillas

Implet, et ad mochum dat eisdem ferre cinædis.

30

31-43. This is nature's law, and few, indeed, are made of such clay as to avoid pollution from evil examples; the bad you find everywhere, the good seldom.

Sic natura jubet : velocius et citius nos

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cum subeant animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit præcordia Titan :

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe :
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.

35

40

44-58.-Keep far from the young whatever can corrupt them, otherwise they will follow your examples only too faithfully, and then with what face can you rebuke them?

Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,

Intra quæ puer est. Procul hinc, procul inde puellæ 45
Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos :
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Nam si quid dignum Censoris fecerit ira

50

« PreviousContinue »