Page images
PDF
EPUB

CAJ. CRISP. SALLUSTII

BELLUM

CATILINARIUM

ATQUE

JUGURTHINUM

USIBUS JUV. ADCOMM.

AUG. PAPPAUR.

VOL. I.

VIENNAE.

APUD FRID. BECK, UNIVERSITATIS BIBLIOPOLAM.

MDCCCXXXV.

C. CRISPI SALLUSTII

BELLUM

CATILINARIUM

ATQUE

JUGURTHINUM

AD CODICES PARISINOS NUPEK RECENSITUM

SELECTIORIBUS NOTIS ILLUSTRARE

E T

USIBUS JUVENUM ADCOMMODARE

STUDUIT

Augustinus Pappaur.

Praemittitur Tractatio De Vita, Genere Dicendi Et Seriptis Sallustii Cum Indice Potiorum Editionum.

Praefatio.

Studiosae juventuti, cui vivere mei muneris est, Sallustium ita paratum in manus tradere volui, ut absque versionum subsidiis a minus instructis quoque vel linguae vel antiquitatis notitia facile feliciterque legeretur. Suscipiendo id laboris operae pretium me latinitatis amantibus, et inprimis adolescentibus studiosis facturum jam eam ob causam existimavi, quod auctorem illum, totum compositum ad florentis aetatis ingenium et captum, plurima, unde proficiant, suppeditaturum omnibus constet. Sallustius enim, ut ex mente Cortii loquar, proprietatem verborum, quam potest maxime, sequitur; rariores constructiones plurimas adhibet; brevitate sua suavissima lectores attentos habet, et permultis aliis auctoribus praeivit atque exemplar fuit, qui formulas ejus exprimere studuerunt: rati, tantum se ad fastigium elegantissimae scriptionis accedere, quantum Sallustio proximi aut aequales fuissent. Unde Sallustium cum fructu legens viam sibi ad alios auctores, rerum gestarum scriptores potis

« PreviousContinue »