Page images
PDF
EPUB

simum, utiliter evolvendos munire recte dicitur. Ceterum ad illustrandum Catilinam et Jugurtham quem cursum mihi peragendum censuerim, unde potissimum lumina contulerim, paucis exponam.

[ocr errors]

Laborem hunc in eorum ante alios juvenum utilitatem et commodum suscepi, qui per classes grammaticales ex primorum elementorum curriculo laetos quidem perceperunt et uberes fructus, in hoc tamen literarum genere nondum eo usque processerunt, ut absque duce, quod viae superest, facile conficerent. Ad intelligendos autem veteres auctores juvenes et minus exercitati duo cumprimis desiderant praesidia: alterum, quo removeantur difficultates, quas in sermone ipso et dictione sentiunt; alterum, ad quod recurrant rebus ipsis impediti, quas illi scriptores vel stadium suum festinanter decurrentes et minus a curati, vel tanquam planas et abunde cognitas, vel doctrina subtiliori altius elati, quavis denique de causa leviter transeuntes ad captum omnium non satis explicatas reliquere. Impedimenta igitur haec abstracturus, et illas difficultates soluturus, ut latinitatis simul studium in juvenum animis accendam, rationem auctoris explanandi hoc modo institui.

[ocr errors]

ac

Textum elegi, quem emendatum atque ad codices Parisinos denuo recensitum obtulit J. L. Burnouf, qui cum sagax alias doctusque Cortius legi cuidam antiquae brevitatis Sallustianae nimis addictus in secando amputandoque textu

interdum liberalior fuerit, Havercampi autem editio, utpote verbosior, spuria quaedam et Sallustio perperam obtrusa retinuerit, medium fere inter utrumque iter servavit.

Ad textum illustrandum subsidio mihi fuere:

Commentarius ejusdem Burnoufii, ex cujus larga notarum copia haud pauca excerpsi. (Plena hujus editionis inscriptio est: Cajus Crispus Sallustius ad codices Parisinos recensitus cum varietate lectionum et novis commentariis, item Julius Exsuperantius e codice nondum explorato emendatus curante J. L. Burnouf, Parisiis 1821.8.)

[ocr errors]

C. Crispi Sallustii opera, quae recensuit et adnotationibus illustravit Gottlieb Cortius, (Lipsiae apud Jo. Frid. Gleditschii filium. 1724. 4.) qui omnium editorum diligentiam atque sedulitatem aequavit, crebroque vicit opere suo nobilissimo, et ad ingenium acuendum non minus quam ad indolem scriptoris linguaeque ipsius latinae bene perspiciendam perquam utili. Nam ad unum Sallustium illustrandum omnes suas divitias conferens latinitatis thesaurum aperuit, ex quo quam plurima mutuatus sum.

Sigeberti Havercampi editio, quae, locupletissima et splendida, Sallustii operibus novum lumen accendens Amstelaedami prodiit. 1742. tom. I. II. 4. Sed praeter aliquot notulas nihil ex ea transscripsi, cujus auctor minus pensi habuit eá proferre, quae pubis scholasticae utilitati, annis et ingenio inserviunt.

Subinde consului editionem Ant. Thysü, (Lugd. Batav. 1677.) quae cura J. Frid. Gronovii accedente majorem auctoritatem fidemque na

cta est.

Praeterea mihi ad manus fuit Dan. Crispini editio Parisina in usum Delphini, recusa Londini 1697. unde perpauca quaedam exempla ad usus meos transtuli.

Amplior fuit usus editionis, quam paraverat
Dr. W. A. Teller. Berolini. 1790. 8.

Non absque fructu inspexi Sallustium Bartho-
lomaei Nardini. Brixiae 1819. 8. et

Bellum Catilinarium cura C. G. Herzog. Lipsiae 1828. 8.

Hae sunt editiones, quas consulere copia fuit. In antiquitatum vero explicatione, et in definienda vocabulorum, praecipue synonymorum, significatione praeter memoratos auctores utilem mihi operam praestiterunt:

Auli Gellii Noctes Atticae. Coloniae. 1541. 12. ·
Franc. Sanctii Minerva, Amstelaedami. 1714. 8.
J. C. G. Ernesti Synonyma. Viennae 1814.
J. F. Noltenii Lexicon. Berolini. 1780.

G. H. Nieupoort de Ritibus Romanorum. Ar-
gentorati 1743.

Cellarii Notitia Orbis Antiqui. Lipsiae 1731. Joh. Rosini Romanarum Antiquitatum Corpus

absolutissimum. Amstelaedami. 1743.

Roberti Stephani Thesaurus Linguae Latinae. Londini. 1734.

Ea supellectili auctus, et illarum, editionum auctoritate suffultus studiose sum enisus, ut auctorem meum in clara luce ponerem. Notas non nisi latinas subjeci, quae pertineant aut ad rerum et antiquitatum explicationem, aut implicitarum periodorum naturalem structuram, aut constructionum difficiliorum planiorem interpretationem. Ad haec utilis opera visa est, synonyma, obscurarum vice praesertim, aliarum etiam vocum, substituere; synonymorum, data occasione, differentiam conquirere, et illa congerere, quae ad orationis virtutes atque sermonis latini naturam accuratius cognoscendam spectarent. Singulis capitibus, quo breviori labore rerum series conciperetur, argumentum praeposui. Operi autem ipsi tractatum de vita, genere dicendi et scriptis Sallustii, itemque indicem potiorum quarumdam editionum praemisi.

Haec praemonenda putavi, ut candidi judices sciant, in quem scopum, ad hunc laborem animum applicans, intentus fuerim, et ex quibusnam fontibus, ne aliorum operam gloriam meam facerem, haurire mihi locus contigerit. Utinam, hisce stipatus copiis, nusquam lapsus claram lucem praetulissem studioso lectori!

Ita enim fore spem haberem, cui utilitati juvenum serviendi studium aculeus fuit, quo stimulatus molestiae dimovi sensum, quem talis

labor comitem habere solet, ut, ubi animadvertero, ex libro meo ad Sallustium utiliter legendum compendii quid accessisse, industriae in his rebus collocatae me nunquam poeniteat, sua vissimam, qua potui laborare, mercedem abstulisse

ratüm..

Scripsi Viennae. Mense Septembri 1833.

« PreviousContinue »