Page images
PDF
EPUB

Quartam vidimus in bibliotheca Cassellana Londini 1552. 16. impressam. In omnibus cum supra descripta anni 1548 convenit. Hanc tamen in collatione textuum ad manum non habuimus.

Sequitur quinta, paulo minus infrequens, rarissima tamen et ipsa, Genevae apud Robertum Stephanum excusa. Titulus est:

CATECHISME C'EST A DIRE LE FORMV-|laire d'instruire les enfans en la Chrestien- te, faict en maniere de dialogue, ou le Mi- nistre interrogue, et l'enfant respond. | PAR IEHAN CALVIN, | (Emblema Stephanorum.) | L'Oliue de Robert Estienne. | M. D. LIII. | EPHES. II. | Le fondement de l'Eglise est la doctrine des Prophetes et des | Apostres.

Forma octonaria minor. Quaterniones septem et pars octavi (a-h), paginae numeratae 117. In hac post procationes additur series quaestionum a ministro pueris coenae Domini prima vice communicantibus proponendarum: La maniere d'interroguer les enfans qu'on veut recevoir à la Cene de nostre Seigneur Iesus Christ. Quae tribus pagellis absolvitur. Exemplaria Genevae et Lausannae asservata vidimus. Hanc editionem anno 1853 recudi curavit Iul. Guil. Fick, typographus Genevensis de 'rarioribus paginis saeculi decimi sexti laudabili industria renovandis optime meritus, ita quidem ut externam quoque antiquorum librorum speciem imitaretur.

Sexto loco venit nobis editio bilinguis anni 1554 cuius unicum exemplar in bibliotheca imperiali Vindobonae exstare ex literis Viri summe reverendi et doctissimi C. A. Wilkens, coetus evangelicorum helveticae formulae in eadem civitate pastoris, rescivimus. Ipsum volumen non inspeximus.

Hic fortasse inserendus erit libellus in bibliotheca nostra asservatus, nitidus et habilis, formae minimae, qui continet liturgiam, catechismum et confessionem ecclesiae Genevensis, cuius tamen diem natalem (nam Genevae impressum esse nulli dubitamus) deficiente titulo definire non possumus. Quaterniones sunt undecim (A-L), paginae numeratae 173. Catechismus incipit pag. 48; precationum formulae inde a pag. 142 sequuntur, sed ex parte aliae quam quas habuerunt praecedentes editiones, etiam nonnullae ligato sermone conceptae. Adest quoque p. 150 appendix supra memoratus quaestionum ante coenam catechumenis proponendarum. Ex confessione quae addita est librum post annum 1558 editum fuisse colligimus, et hoc numero in annotationibus criticis, ne longiores simus, ipsum designabimus. Fortassis etiam titulus specialis nunquam adfuit, si psalterio adhaesisse olim libellum coniiciamus.

Lidem libelli omnes habentur ad calcem editionis, Bibliorum gallicorum anno 1559 Genevae apud Nic. Barbier et Thom. Courteau impressorum. Atque haec prima est, quod hodie sciamus, scripturae sacrae in gallicum sermonem translatae editio in qua libri illi ecclesiastici textibus divinis subiunguntur. Qui mos deinceps obtinuit; singula tamen hoc loco recensere supervacaneum ducimus. Nono loco venit: CATECHISMVS | LATINO-GALLICVS. LE CATECHISME | LATIN-FRANCOIS: | C'est a dire, Le formulaire d'instruire les enfans en la Chrestiente. | Auquel est adioustee la maniere d'administrer les | Sacremens et de celebrer le Mariage: | auec les prieres Ecclesiasti-|ques, et autres oraisons | Chrestiennes. | Le tout Latin - François. | (Emblema typographi.) | par Nicolas Barbier et Thomas Courteau, | M. D. LXI.

Emblema descripsimus Tom. III. pag. XLIII. Forma libri octonaria minor. Praemittuntur duo folia non numerata (a) titulum et praefationem exhibentia. Catechismus cum variis suis appendicibus, quibus hic accedit Forma quae dicitur sacrorum administrandorum s. Liturgia genevensis, comprehenditur quaternionibus quatuordecim et dimidio (b-q), paginarum numeri, quod sane mireris, incipiunt a 17 et sic dantur 250. Textus binis columnis expressus, gallicus exterioribus, interioribus latinus. Hic typis elegantibus eius formae quam typographi antiquam vocant, ille cursivis generis plane singularis hodie non amplius usitati, typographis nostratibus olim de civilité dicti, quod medium tenet inter formas germanicas sive gothicas, et characteres quibus in scribendo olim Galli utebantur. Editionis

B*

huius unicum exemplar nobis ad tempus concessit Vir humanissimus A. Rattier, Delphinas, cui iam ob aliud opusculum rarissimum, de quo supra diximus, grato animo obstricti sumus. Eo maioris momenti nobis illa fuit, quod plurimas lectiones variantes prima dedit quas postea recentiores manuales libelli servarunt.

Agmen nobis claudent editiones duae rarissimae Psalmorum gallicorum Clementis Maroti et Theodori Bezae, Catechismum et Liturgiam simul complexae et ad nostram supellectilem pertinentes. Alteram Genevae excudebat Franciscus Iaquy a. 1562 in forma octonaria maiori. Nomen urbis in titulo tacetur; additur tamen nomen bibliopolae lugdunensis: Pour Antoine Vincent avec privilege du Roy pour dix ans. Huius editionis possidemus aliud etiam exemplar cum Novo Testamento gallico eiusdem anni et officinae ligatum, in cuius primario titulo nomen Genevae, non vero Vincentii apparet, et hactenus quoque a praecedenti diversum quod etiam precationes domesticas exhibet et catechesin illam, de qua supra verba fecimus, catechumenis destinatam qui mensae dominicae prima vice accedunt, et hanc quidem bis expressam, ex duplice recensione, longiore altera, quae ad calcem psalterii descripta legitur, altera breviore ad calcem totius voluminis.

Anno sequenti, 1563, novam Psalterii editionem, iisdem additamentis auctam, eamque omnium splendidissimam curavit vir celeberrimus Ioannes de Tournes, typographus lugdunensis, forma quaternaria maiori excudendam.

In corpore Tractatuum bezano gallice edito a. 1566. Catechismus exhibetur pag. 200-248; in exemplari stocriano pag. 225-277.

Haec sunt quae pro tempore de antiquioribus Catechismi gallici editionibus ad nos pervenerunt. Sufficient sane ad textum authenticum, apparatu suo critico illustratum, fideliter et secure constituendum. Minime vero affirmare ausimus nullas alias olim exstitisse, vel etiam nunc e suis latebris elici posse. Usus libelli fere quotidianus erat, ut et saepius excusum fuisse, et citius subinde inter puerorum manus periisse facile suspiceris.

rasse.

Transimus ad versionem latinam. Cuius praefationi supra iam memoratae Calvinus subscripsit Genevae a. d. IV. Calendas Decembris 1545. Iam quum editio quam nos antiquissimam habemus eodem anno Argentorati e prelo Riheliano prodierit, facile aliquis coniecerit hanc ipsam principem fuisse, et nos quidem nusquam aliam eiusdem anni exstare comperimus. Hac ipsa ratione usus est V. D. Barth. Riederer, accuratissimus rerum illius saeculi indagator (Nachr. III. 479). Attamen est quod mireris, Calvinum, qui tunc temporis Genevae agebat, librum suum extero potius cuidam typographo tradidisse quam in sua urbe, ubi quotidie fere, ut ita dicamus, scriptis suis prelum exercebat, imprimendum cuSenebierius quidem in sua historia literaria et qui eum sequutus est P. Henry genevense exemplar a. 1545 editum commemorant: verum neuter tale vidisse videtur, quum quem afferunt titulum erroneum esse demonstrari possit. Is sic se habere dicitur (Henry III. append. p. 191): Catechismus ecclesiae genevensis primo gallice scriptus 1536, deinde ab ipso autore eo qui nunc exstat ordine et methodo editus latine, adiecta formula tum precum publicarum, tum administrationis sacramentorum. Qui haec talia scripsit, non bibliographus ex praesente libro sumpsit, sed historicus, rerum gestarum minus bene gnarus, ex suo ingenio concinnavit. Namque inter Catechismum latinum anni 1545 et gallicum anni 1536 medius intercessit gallicus secundus cuius hic noster pura puta versio fuit. Adde quod tunc Calvinum inter et Rihelium usque intercedebat negotiorum consuetudo, atque libellum latinum ministris germanicis destinatum, qui Genevensibus nullius usus futurus erat, non imprudenter in ipsa Germania prodire voluisse autor videtur. Nos itaque illud Argen

toratense exemplar ut primum et authenticum recudemus, minime tamen negamus posse alicubi Genevense adhuc delitescere, cui, si quis repererit, palmam et principatum libenter tribuemus. Quidquid sit, accipe tu, benevole lector, quae de nostra illa rarissima argentoratensi editione dicenda huc pertinent:

CATECHISMVS | ECCLESIAE GENEVENSIS, | hoc est, formula erudiendi | pueros in doctrina | Christi. Authore Ioan. Caluino. | (Emblema officinae.) | ARGENTORATI APVD VVEN- | delinum Rihelium.

Anno 1545.

Forma octonaria minor. Quaterniones undecim (A—L), folia praeter titulum 87 non numerata. Emblema Rihelii descripsimus in Prolegomenis Tomi I. pag. XXXII. Praemittitur Catechismo Calvini epistola ad Ministros Frisiae orientalis in qua maxime de usu libellorum catecheticorum agit. In ipso corpore libri annotationes marginales nullae, ne biblicae quidem allegationes. Quatuor illae capitum rubricae de fide, de lege, de oratione, de sacramentis in hoc et caeteris exemplaribus latinis ipso textui suo quaeque loco insertae leguntur. Precationes subiiciuntur eaedem ac in prima editione gallica. Typi grandiores. Exemplar nostrum olim Tim. Guil. Roehrichii fuit, viri de historia Alsatiae ecclesiastica optime meriti, nobis amicitiae vinculo coniunctissimi.

Sequutae sunt editiones plures quas non omnes ipsi vidimus. Proxima fuisse videtur ea quae 1547 prodiit Augustae Vindelicorum impressa, quam possidet bibliotheca Monacensis. Tum recusus cst hic libellus ad calcem Institutionis a. 1550 Genevae apud Gerardum impressae, de qua vide quae T. I. pag. XXXVI seq. diximus. Eodem anno Catechismum hunc edidit Io. Crispinus, quem librum rarius obvium ex bibliotheca Guelferbytana acceptum sedulo cum nostro exemplari contulimus:

CATECHISMVS | Ecclesiae Geneuensis, | HOC EST, FORMULA | erudiendi pueros in doctrina Christi. | IO. CALVINO AVTHORE. | | GENEVAE. | M. D. L.

In fine legitur: Excusum Genevae apud Ioannem Crispinum Conradi Badii opera. Anno M. D. L. pridie Non. Iunii. Forma octonaria minor. Quaterniones octo cum parte noni (A—I), paginae numeratae 132. Typi Badiani elegantiores, charta nitida. Ultimo folio, post precationes, in fugam vacui inscripta est Oratio Mosis viri Dei, sive Psalmus nonagesimus.

CATECHISMVS | ECCLESIAE GENE-|uensis, hoc est, Formula erudiendi pueros in doctrina Christi. | IOANNE CALVINO AVTHORE. | | GENEVAE, | Ex officina Ioannis Crispini. | M. D. LI.

Hanc rarissimam editionem nobiscum communicavit Vir clarissimus G. Ed. Steitz, verbi divini apud Francofurtenses minister, ex bibliotheca urbis suae depromptam. Forma est eadem ac praecedentis. Quaterniones sunt octo (A-H), paginae numeratae 127, ultima vacua. Ad constituendum textum cum nostra principe contulimus.

Neque praetermisimus tres alios libros de quibus hic pluribus agere non attinet, quippe quos alibi satis accurate recensuerimus, nempe Gallasii Corpus Tractatuum Calvini theologicorum (1552) ubi Catechismus habetur p. 152-205; et duplicem Institutionis editionem 1553 et 1554, de qua utraque adeas, quaesumus, Prolegomena Tomi nostri primi. De editionibus Catechismi bilinguibus a. 1554 et 1561 supra dictum in gallicis. Adhibuimus porro editionem Bezae (Tractat. 1576 p. 18-55; 1597 p. 14-43; 1611 p. 12-37) et Amstelodamensem (p. 11-32; denique editiones plures manuales partim gracco-latinas, partim mere latinas, quae in nostra collectione exstant, et quarum unam tantum, ante Calvini fata excusam, hic speciatim memorare libet. Titulus est:

ΣΤΟΙΧΕΙΩΣΙΣ ΤΗΣ | Χριστιανῶν πίστεως, ἢ Κατηχισμός, | κατὰ τὴν παλαιὰν ὀνομασίαν. | Τούτῳ καὶ τύπος τῶν ἐκκλησιαστικῶν προσετέθη εὐχῶν. | RVDIMENTA FIDEI | Christianae, vel Rudis et ele

menta- ria quaedam institutio: quam Cate- |chismum veteres appellarunt. | Huic addita est Ecclesiasticarum precum | formula. ¦ Graece et Latine. (Oliva Stephanorum.) ANNO M. D. LXIII | EXCVDEBAT H. STEPH. | illustris uiri Huldrici Fuggeri typogr.

Forma libelli est minima, quaterniones sunt viginti duo (A—Y), paginae numeratae 352. Textui praemittuntur Henrici Stephani translatoris et editoris praefationes duae graecae, altera pedestri sermone, altera iambis concepta. In fine idem scribit nonnulla quae, quum ad nostras res maxime faciant, hoc loco silentio praeterire nolumus: Posterior, inquit, haec Catechismi graeci editio eo a priore differt, quod illa gallico, haec autem latino autoris catechismo magis respondentem intcrpretationem habeat. Autor enim, quum eum primo vernacula lingua scripsisset, postea in latinam transtulit. Sed in sui opusculi translatione libertate, pro suo iure, usus est, sententiasque ponderavit potius quam numeravit. Interim hoc quoque ingenue fateor me nonnulla etiam, quod in priore editione a me peccata essent, mutasse. Veniam autem mihi vel ob aetatem deberi existimo, quippe quum a me paene adhuc puero editio ilia prodierit caett. Scilicet excusa fuerat a. 1551 (et iterum 1554) ut ex catalogis paucissimarum in quibus exstant exemplaria bibliothecarum discimus, quo tempore autor vigesimum tertium aetatis annum agebat. Ipsas has editiones non vidimus. Caeterum vides Stephanum quoque nobis testem esse eius rei quam supra affirmavimus, scilicet latinum exemplar gallico recentius fuisse. Quae autem de utriusque discrepantia addit, hic excutere supersedemus quum tibi duplicem textum facillime conferendum ante oculos posituri simus.

Hoc unum tamen addemus: in recudendis precationibus quae ad calcem utriusque Catechismi leguntur, nos eas tantum latine apposituros quae in editione principe latina a. 1545 ab ipso Calvino procurata habentur. Additamenta varia editionum posteriorum non nisi in gallico textu describemus, quippe quae fortasse eidem aliquis autori tribuenda existimet. Latinam enim versionem eum postea eodem modo locupletasse, minus probabile videtur.

CAPUT XIII.

LA FORME DES PRIÈRES ET CHANTS ECCLESIASTIQUES. 1542.

Iam superiore capite, ubi de Catechismo dicebamus, passim alterius cuiusdam libelli ecclesiastici mentionem iniccimus, similiter usui publico destinati, qualem nos hodie Liturgiam appellaremus, ipse autor noster simpliciter Formam sive Formulam precationum ecclesiasticarum vocavit. Eo scilicet tempore quo res sacras Genevae ipso absente collapsas fortiter et enixe restituit, inter alia et coetibus solennibus ordinandis animum applicuit, seriem singulis diebus festis agendorum definivit, sacramentorum administrandorum ritus ad mentem theologiae reformatae et antiquiorem ecclesiae christianae morem disposuit, singulis cultus publici partibus suas precum formulas conceptis verbis accommodavit. Haec omnia libello gallice conscripto comprehensa in usum et pastorum et gregis typis mandavit, cuius variae exstant non solum editiones sed et recensiones quas iam accuratius indicabimus, quatenus scilicet nobis innotuerunt.

Editionis quidem principis, diu frustra quaesitae, nuperrime tandem unicum, quod superesse videtur, exemplar in bibliotheca regia Stuttgardiae reperire contigit indicante Felice Bovet, professore Neocomensi, viro tum variis scriptis claro, tum in hac parte historiae literariae doctissimo. Ecce rarissimi voluminis, petentibus sine mora benigne concessi a V. S. V. Stalino, bibliothecae illius praefecto, descriptionem:

LA FORME DES PRIERES ET | CHANTZ ECCLESIASTI-|ques avec la maniere d'administrer les Sacre- mens, et consacrer le Mariage: selon la cou-stume de l'Eglise ancienne. | (Arabesque.) Psalme 159. Chantez au Seigneur chanson nouuelle, et que sa louenge soit ouye en la Congregation | des debonnaires. | Psalme 150. | Que tout ce qui respire loue le Seigneur | | M. D. XLII.

Forma octonaria minor. Quaterniones undecim cum dimidio (a-m). Folia 92. Numeri paginarum nulli. Flosculus in titulo idem atque ille ex quo Prolegg. T. V. pag. LVII. Io. Gerardum genevensem typographum fuisse coniecimus qui Acta Ratisponensia excuderit. Psalmorum versiculi in titulo expressi sed ex parte falso numero designati leguntur Ps. 149, 1 et 150, 6. Titulum sequitur praefatio (Epistre au lecteur) sine nomine autoris et absque ulla subscriptione (fol. 2—5), deinde leguntur Psalmi gallici cum notis suis musicis (fol. 6-69), de quibus infra plura dicemus. Finem facit ea libri pars quam maxime nos hoc loco respicimus: La Forme des Prieres ecclesiastiques (fol. 70-92) cuius textum, utpote antiquissimum, nostra editio accuratissime exprimet.

Huius libri exemplo ostendere liceat nobis quam parum certam de rebus literariis apud veteres notitiam invenias. Colladonus nimirum natales eius ad annum 1543 refert (vie de Calvin Gen. 1565 fol. c. iiij. ed. Franklin 1865 page 57), probabiliter suo ipsius exemplari deceptus quod ad recentiorem aliquam editionem pertinuisse videtur.

Caeterum affirmare non ausimus editionem illam anni 152 re vera omnium primam fuisse. Incidimus enim in epistolam quandam Petri Alexandri, ecclesiae gallicanae argentoratensis pastoris, ad magistratum reipublicae nostrae datam d. 25. Maii 1542 et in archivis civitatis asservatam, in qua ille narrat, se nuper novam libri liturgici editioncm curasse, priore divendita (. . . . hab ich die frantzösischen gesang psalmen, gemeine gebet vnd formular der Sacrament Handlungen diser Kirchen allhie, weil keine büchlin mehr vorhanden, widerumb in druck verfertiget), atque exemplaria fere sexcenta Metensibus misisse, quae tamen ad portas illius urbis iussu consulum deprehensa ibi nunc detineantur, maxime quia ad calcem opusculi typographus (vs vnbesonener gewarsamkeit, . . . . us onberathenem überigem vleis, ut ipse dicit) declaraverat Romae impressa esse cum privilegio papae. Petit igitur a magistratu argentoratensi ut Metenses adeat, libellos e suo carcere liberatos requirat, iisque reddi curet a quibus optimo consilio et in rei evangelicae incrementum illuc missi fuerant. Quid porro in hac re actum sit, nescimus. Penes te, benevole lector, iudicium esto, utrum ex hoc documento efficere velis, iam ante a. 1542 librum liturgicum gallicum excusum fuisse, fortasse Argentorati, an potius existimes, nostram modo laudatam eam esse quam iste iam divenditam dicit. Certe romanorum illorum exemplarium, quae Metensibus falso nomine ornata obtulerat typographus, nusquam terrarum vestigium repereris. Memoriam tamen editionis huius deperditae servasse videtur Boulacrius qui, ut a Boveto accepimus, in diario quodam helvetico a. 1745 de Psalmorum historia agens, curiam romanam eo nomine laudat quod Marotianos, octo aliis autorum ignotorum auctos, in ipsa urbe recudi permiserit. Quod optime in Gerardinam nostram cadit, ut infra videbimus, et in eo tantum erravit vir doctus quod sibi ex subscriptione vel privilegio fucum fieri passus est. Pseudoromanam editionem Gerardinae apographon fuisse, Boveti est opinio.

hic est:

Proximae editionis qua usi sumus, eiusdemque pluribus numeris a praecedente diversae, titulus

LA FORME DES PRIERES ET | CHANTZ ECCLESIA-|STIQUES. | Auec la maniere d'administrer les Sacremens, et con- sacrer le Mariage: selon la coustume de L'eglise ancienne. S. Paul aux Coloss. 3. Enseignez et admonestez l'un l'autre, en Pseaulmes | en louenges et chansons spirituelles, | auec grace, chantans au Sei- gneur en uostre cueur. I

Chap.

| Imprime a Strasbourg, L'an 1545.

« PreviousContinue »