Page images
PDF
EPUB

CONTINENTUR HOC VOLUMINE

(Asterisco motamus quae apud Bezam desiderantur)

E*rolegomena in Tomum primum . . . . . . . . . . . . . . . . .
I. L. Annaei Senecae libri de clementia cum Io. Calvini commentario (1532) .

II. Vivere apud Christum non dormire amimis sanctos qui in fide Christi decedunt,
quae vulgo Psychopannychia dicitur (1534) - - - - -
III. Epistolae duae de rebus hoc saeculo cognitu apprime necessariis (1537)
Epistola prima. De fugiendis impiorum illicitis sacris et puritate christianae re-
ligionis observanda . · · · · · · · · · · · · · · · · ·
Epistola secunda. De christiani hominis officio in sacerdotiis papalis ecclesiae vel

administrandis vel abiiciendis . . . . . . . . . ,. - - - IV.* Catechismus s. christianae religionis institutio genevensis ecclesiae suffragiis recepta (1538) . . . . .

V. Iacobi Sadoleti cardinalis epistola ad senatum populumque genevemsem qua in obedientiam romani pontificis eos reducere conatur Io. Calvini responsio (1539) . VI. Epiniciom Christo cantatum (1541) - - - - - - - VII. Petit Traieté de la Saincte Ceme de N. S. Iesus Christ (1541) . VIII.* Consilium admodum paternum Pauli III. pontificis romani, datum Imperatori in Belgis per cardinalem Farnesium pro Lutheranis. Et Eusebii Pamphili eiusdem consilii pia et salutaris explicatio (1541) - - - - IX.* ILes Actes de la Iournée imperiale, tenue en la cité de Regenspourg, aultrement dite Ratispone, sur les differens qui sont auiourdhuy en la Religion (1541)

[ocr errors]
[graphic]

PROLEGOMENA.

CAPUT I.

COLLECTIONES TRACTATUUM CALVINI THEOLOGICORUM ANTEHAC EDITAE.

Opuscula Io. Calvini theologica sive tractatus varios minores primum separatim editos iam ipso autore superstite et post eius mortem plures coniunctim edi curavere. Quae editiones varii sunt generis, sed nulla earum talis ut in ea simpliciter recudenda acquiescere possimus. Atque hic non magni momenti res est quod vel in locupletissimis opuscula nonnulla desiderantur quae fortasse in hanc seriem referri debuissent; haec enim facillimo negotio caeteris addere poteramus. Multo magis nos offendit quod, quum Calvinus libellos suos alios latino sermone, alios gallico conscripserit, omnes illae editiones eos nonnisi alterutro eodemque unico exhibent, ita scilicet ut versiones ab aliis factae passim archetypis mixtae legantur. Quae quum ita sint, iure dixeris nullam unquam tractatuum illorum collectionem institutam esse, quae eos re vera ad suas authenticas formas expressos in unum corpus redegerit. Nobis vero, ut iam in prima nostra praefatione significavimus, plane alia via ingredienda videtur, et unicuique opusculo sua prima et vera facies vel servanda vel restituenda. Caeterum de consilio nostro mox plura dicturi primum pro more antiquiora ista tractatuum corpora sigillatim recensebimus et accuratius describemus.

I.
EDITIO GALLASII.

Primus qui de minoribus Calvini scriptis iunctim edendis cogitasse videtur fuit Nicolaus des Gallars (Gallasius) verbi divini apud Genevenses minister, cuius nomen in thesauro epistolico calviniano frequentissime occurret. Is iam anno MDLII. satis amplum volumen opusculorum collegae sui in publicum exire iussit cuius titulus hic est:

IOANNIS CAL- | uini opuscula omnia in | vnum volumen eolleeta. | Quibus accessit libellus nunc primum editus, De aeterna Dei praedestina-| tione, aduersus Albertum Pighium Campensem, et Georgium Siculum. | Locorum sacrae Scripturae in his opusculis obiter interpretatorum indez. !

{Insigne typographi.) GENEVAE. | Apud Ioannem Gerardum. | M. D. LII.
Calvini opera. Vol. V. B

- Insigne typographi exhibet palmam illam cum puero manu suspenso quam in editione Institutionis gallica apud Iac. Bourgeois anno 1561 impressa vidimus (Calvini Opp. T. III. pag. XXXIX) sed absque adagio. In fine autem voluminis exstat notissimum illud emblema Io. Gerardi, gladius flammis circumdatus, quem duae tenent manus, cum inscriptione eius formae quam habuimus in eiusdem bibliopolae editione gallica Institutionis anni 1551 (Tom. III. pag. XXXIV). Totum volumen constat septuaginta novem ternionibus formae maioris (quam hodie vulgo in folio minore dicunt) et uno quaternione qui penultimum locum occupat (a. B—Z; aa—zz; AA—ZZ; Aaa— Kkk. a). Ternio primus continet, praeter titulum, praefationes tres, unam Gallasii editoris, item duas Calvini ad primum tractatum, ridiculo operariorum errore a suo textu seiunctas, indicem denique opusculorum in hoc volumine denuo evulgatorum. Quorum textus comprehenditur paginis 946 si typographum audias, cuius tamen signaturae innumeris vitiis scatent, ita ut in laudandis singulis locis vix ac ne vix quidem iis uti possis. Revera sunt 938. Textum sequitur pagina una erratorum. Ternionem ultimum obtinet index locorum Scripturae. Si hunc indicem exceperis et erratorum tabulam, omnia eo typorum genere exscripta sunt quos hodie cursivos dicimus. p. Tractatus ipsos a se collectos editor hac praefatione a nobis minime negligenda commendat:

Nicolaus Gallasius piis lectoribus S.

Quum hactenus quam plurima et veterum et recentiorum autorum scripta hominum incuria perierint, quae maæimum nobis fructum adferre potuissent, nos profecto, extremis hisce temporibus, quibus magnae gravesque calamitates imminent, diligentiores esse oportet in conservandis thesauris quibus Dominus ecclesiam suam locupletavit, nisi admodum ingrati esse velimus. Ac sedulo occurrendum est fraudibus Satanae qui haec nobis eripere atque e medio tollere modis omnibus conatur, ut iterum iactatis errorum seminibus nos inermes atque incautos facilius opprimat. Nemini enim nisi caeco perspicuum non est quid superioribus saeculis acciderit et quam late grassata sit superstitio et impietas, quum sublatis doctoribus et doctrina sparsisque tenebris Satan oculos paene omnium incredibili astutia perstrinacit. Nullis quidem artibus efficere potuit ut sacrae literae interirent: sed ita ab earum lectione et vera interpretatione averterat omnium animos, ut fabulis et mendaciis potius quam veritati locus esset, vanisque et frivolis quaestionibus potius quam solidae scripturae tractationi vel ipsi theologiae candidati incumberent. Ita perierat legitimus verbi usus, ita ecclesiae administratio et disciplina eversa, ita sacrilega et detestabilia commenta pro veris institutis Dei recepta erant. Nunc quum insigni Dei beneficio sacrae literae ab impiis eiusmodi commentis vindicatae suaeque puritati restitutae sint ab iis quos Dominus nostris temporibus adversus Antichristi tyrannidem excitavit, danda est opera ut eorum studia, praeclaras actiones insignesque virtutes imitemur. Ac potissimum in id toto animo incumbendum est, ut puritatem doctrinae tueamur, qua sola cultus Dei et religio conservari possunt. Qua igitur fide et diligentia, qua reverentia et modestia praestantes hi viri locos sacrae scripturae tractarint, qua prudentia et dexteritate actus et fraudes adversariorum detexerint eorumque insidias vitarint, quam scite momstrarint fucos et fallacias impostorum, quanto pietatis studio accensi errorum monstra oppugnarint, quanta vehementia in Antichristum eiusque mancipia invecti sint, diligenter nobis animadvertendum est. Et quo rariores sunt hae dotes, eo maiore studio viros qui iis praediti sunt, et quae ab iis proficiscuntur, amplecti debemus: ut attente diligenterque contemplemur quemadmodum usi sint gladio verbi, ne inani eius splendore aut sonitu contenti simus. Porro inter veritatis propugnatores qui nostris temporibus excelluerunt, quam fidelem, strenuum, fortem et invictum se praebuerit D. Calvinus, sic testantur eaeimia eius scripta, ut alieno praeconio non indigeant. Iam ab ineunte adolescentia, simul atque a Deo vocatus est, tanta constantia fidem

« PreviousContinue »