Page images
PDF
EPUB

qua nulla in homine tardior est: securitas alta, affluens, ius supra omnem iniuriam positum. Obversatur oculis laetissima forma reipublicae cui ad summam libertatem nihil deest, nisi percundi licentia. Praecipue tamen aequalis ad maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio. Caetera enim bona proportione fortunae suae quisque sentit aut exspectat maiora minoraque: ex clementia omnes idem sperant. Nec est quisquam cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.

Non temere a Plutarcho scriptum est, difficile esse consilium dare iis qui in imperio sunt. Minime enim regium putant, ad praescriptum rationis. vivere, qui veram regis maiestatem constituunt effraenatam licentiam. Servile existimant, alieno se arbitrio permittere. Itaque suis legibus ac suo more vivunt, seu potius sua libidine. Quod si qui sunt paulo moderatiores, ne ii quidem interpellatorem aequo animo ferre possunt: adeo regibus ac principibus insita est quasi perpetuum ac vernaculum malum arrogantia. Quod bene atque ex officio rempublicam administrant, id totum sibi acceptum referri volunt: extraneos consultores in societatem laudis admittere dedignantur. Unde etiam illud exiit, Magno constare regum amicis bona consilia. Artificiose igitur Seneca sic se scripturum de clementia proponit, ut Nero imaginem suae clementiae in descriptione eius virtutis agnoscat. Sic enim sub specie laudis favorem conciliat orationi paraeneticae. Dicit igitur, non tam sibi propositum esse, praeceptis instruere ac instituere Neronem, quam illi exhibere speculum in imagine virtutis, in quo se possit agnoscere ac sua bona contemplari. Ut enim homini suam faciem speculum repraesentat, ita in descriptione fortitudinis fortis, prudentiae prudens, iustitiae iustus, agnoscit aliquid suum. Haec est obliqua via, qua se insinuat in benevolentiam Neronis. Superest ut qui sibi bene conscius est, fruatur bono conscientiae. Atque id est quod sequitur, quum affirmat illum perventurum ad voluptatem omnium maximam.

Quamvis enim recte factorum] Disputatum est diu et anxie inter philosophos de felicitate ultima, ad cuius finem omnia referenda sunt. Sedecim sectae variis opinionibus [pag. 4] inter se pugnant, quum in voluptate sua semper acquiescit Epicurus, Croesus divitias suas respicit, alii denique suis affectibus pro se quisque serviunt. Duae sunt magis veritati consentaneae. Prior Zenonis, Cleanthis, Posidonii, Hecatonis, Diogenis Babylonici, et Stoicae scholae: quamvis eius dogmatis autorem laudet Antisthenem Augustinus lib. VIII. de Civit. Dei: virtutem scilicet esse ultimum finem, quem omnes actus, omnia vitae humanae opera et consilia re

spiciunt. In quam sententiam accipiendus est hic locus. Aristotelici ultra progrediuntur. Non enim finem in virtute, sed in virtutis usu constituunt. Vide Aristotelem lib. I. Ethicorum. Sensus est: Quamvis in Stoicorum decreto nihil considerandum sit in virtute praeter ipsam virtutem, neque aliunde pendeat virtutis aestimatio, sed in se ipsa sita sit, iuvat tamen inspicere bonam conscientiam etc. Hanc sententiam eleganter Cicero complexus est in Somnio Scipionis: Nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te illecebris virtus trahat oportet ad verum decus. Et in Miloniana addit haec, quae certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam praemia recte factorum, quam ipsa recte facta sequi solere.

Nec ullum virtutum pretium] Quasi diceret, non quod ultra virtutem alius sit scopus, quemadmodum Periander censuit virtutem ad honoris finem tendere, et Aristotelici ad virtutis usum: sed est summum bonum, et appetendum propter se. Hanc sententiam paene iisdem verbis expressit Claudianus: Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaque late Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis Erigitur.

Et Seneca lib. IV. de Beneficiis: Rerum honestarum pretium in ipsis est.

Iuvat tamen inspicere] Bene Plinius lib. I. epist. ad Saturninum: Meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur. Et Macrobius lib. II. in Somnium Scipionis: Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria.

Multitudinem seditiosam, discordem etc.] Sunt haec epitheta perpetua multitudinis, seditiosa, discors, impotens; nec sine ratione imposita.

Seditiosam] Vergilius Aeneidos I.:

Ac veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat. Etsi ubique vulgus semper ad res novas levissimum, tamen romana plebs in primis, quae ex magna variaque peregrinorum multitudine constat, longe caeteris mobilior est. Proponamus nobis historias, quantos [pag. 5] tumultus excitarunt apud Romanos plebis seditiones: quoties reipublicae summam in discrimen adduxerunt: ut iam illud in proverbium venerit, Turba turbulenta.

Discordem] Hoc pertinet ad sententiarum varietatem. Tot sensus, quot capita; praesertim ubi non certam rationem habent prae oculis, sed inconsulta temeritate arripiunt quidquid animo male sobrio se obtulerit. Non enim est consilium in vulgo, inquit Cicero pro Plancio, non ratio, non discrimen. Unde belua multorum capitum Platoni et Horatio. Id etiam ostendit verbi etymon: quamvis

Ovidius lib. II. nove et licentiose gloriam discordem pro discreta et separata posuerit:

At mea seposita est et ab omni milite discors
Gloria.

Impotentem] Nonius Marcellus interpretatur valde potentem. Verum hoc nomen habet maiorem energiam. Non enim tantum significat valde potentem Ciceroni quum dicit: Nil') agant, nil timeant, nil concupiscant, nulla impotentia efferantur; sed praefidentem quandam audaciam. Cicero Tuscul. IV.: Inflammant appetitione nimia, quam tum cupiditatem, tum libidinem dicimus, impotentiam quandam animi a temperantia et moderatione plurimum dissidentem. Graeci dxgáteav vocant. Horatius Carminum I.:

[blocks in formation]

In suam perniciem exsultaturam] Vel saevire significat, quemadmodum illud Ciceronis lib. II. de Republica: Quae sanguine alitur, quaeque in omni crudelitate sic exsultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Vel supra modum exsilire et efferri. Cicero de Rep.: Est igitur quoddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exsultat voluptate, vel molestia frangitur. Utriusque significationis autor Nonius Marcellus: sed posterior magis convenit: quia scilicet plebs imperita, quae nullum habet modum libertatis, statim vertit in licentiam: idque in suam perniciem: ut vulgus romanum saepius intestinis discordiis imperium suum paene labefactavit: atque etiam in exitium alienum, quia vix est ut cohiberi possit insana multitudo, ubi semel ad arma ventum est. Livius lib. IV. Haec natura multitudinis est, aut servit humiliter, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt. Curtius lib. X. Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. Livius lib. XXXIV.: Quintius Achaeis suadet, libertate modice utantur: temperatam eam, salubrem eis et singulis civitatibus esse; nimiam, et aliis gravem, et iis qui habeant, praecipitem et effrenatam esse.

Ego ex omnibus] Prosopopoeia, qua secum loqui imperator fingitur, et quasi in cogitationem ire. Hic est conscientiae fructus, quem illi [pag. 6] Seneca promittebat si in se descenderet, et mentem bene compositam respiceret. Et haec plus habent gratiae per fictionem personae, quam si ex persona autoris conciperentur: ut docet Quintilianus lib. IX.

[blocks in formation]

Valent enim ad lectorem excitandum, ad movendos affectus, ad orationem variandam. Quidam hoc schema non prosopopoeiam vocant, sed oлoitav, quod illa personas fingat quae nusquam sunt, haec certis personis verba accommodat. Vide romanum Aquilam. Haec autem oratio ex opinione Stoicorum pendet, qui diis rerum humanarum procurationem tribuunt, providentiam asserunt, nihil fortunae temeritati relinquunt. Epicurci tametsi deos non negant, at, quod proximum est, voluptarios nescio quos somniant, otiosos, mortalia non curantes, ne quid voluptatibus suis decedat, pronoean Stoicorum rident, quasi anum fatidicam. dent, quasi anum fatidicam. Omnia fortuito casu contingere putant. Qui vero se deorum vicarium profitetur, is nimirum fatetur deos humanis necessitatibus providere. Quamobrem recte Homerus βασιλῆας διοτρεφείς appellat, hoc est reges a love nutritos, et Iliados IX. Agamemnonem a love regem constitutum scribit. Nec minus eleganter Plinius in Panegyrico: Talia esse crediderim quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras, et facta mortalium inter divina opera numerare dignatus est: quibus nunc per te liber solutusque, coelo tantum vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua fungereris etc. Itaque vere quis dixerit, ut ait Plutarchus de doctrina principum, principes ministros esse dei, ad salutem et curam hominum: uti bona quae deus illis largitur, partim distribuant, partim servent. Cui consentit responsum illud Numae Pompilii, regnum esse deorum ministerium. Et aliud item Artabani apud eundem Plutarchum, reges, simulacra dei omnia servantis. Non abs re igitur Plato in Gorgia facit deum quendam imperatorem generis humani, assignantem suum unicuique in statione hac et militia locum. Quam sententiam Persius ex Platone transtulit:

Quem te deus esse

Iussit, et humana qua parte locatus es in re. Est etiam illa confessio religionis nostrae, non esse potestatem nisi a Deo, et quae sunt, a Deo ordinatas esse, ad Rom. XIII.

Vitae necisque arbiter] Pro eodem. Curtius lib. IV.: Quum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris huius status, in quo accipis regnum. Et Seneca in Thyeste, Vos quibus rector maris atque terrae

Ius dedit magnum necis atque vitae. [pag. 7] Quod enim alter dominium, alter ius magnum, Seneca hic arbitrium vocat, id est plenam et liberam potestatem sine provocatione: ut etiam tradit Pompeius Festus.

In manu mea positum est] Sic Coelius ad Ciceronem libro VIII. Epist.: Quam velis eum obligare, in inanu tua est. Quid significet haec loquutio, pulchre declarat Cicero Offic. I. quasi per

2

1

epexegesin. Quod ad praesens, inquit, tanquam in manu datur, iucundius est. Rem ergo certam eleganter dicimus in manu positam, quasi manu comprehensam. Dicitur et in manibus, et ad manum, et prae manibus, et sub manu, et inter manus. Duo postrema rariora sunt, ideo exempla subiiciam. Seneca ad Lucilium: Consilium nasci sub die debet: hoc quoque tardum est: sub manu, ut aiunt, consilium nascatur. Et Tranquillus in Augusto: Quo celerius, et sub manu annunciari cognoscique posset quod in provincia quaque gereretur, invenes primo modicis intervallis per militares vias, dehinc vehicula disposuit. Vergilius Aeneidos XI.:

Caetera qua rerum iaceant perculsa ruina, Ante oculos, interque manus sunt omnia vestras. Dicit ergo Nero, in facili sibi esse locupletare quoslibet, et quoslibet etiam fortunis spoliare. Possumus etiam interpretari manum pro imperio aut arbitrio, qualiter illud a Tranquillo dictum in Nerone: Omnia se facienda fecisse, sed eventum in manu esse fortunae. Idem tamen erit sensus.

Quid cuique mortalium fortuna] Hic manifestum fit principem nihil aliud esse quam fortunae organum: cuius manu et ministerio sursum deorsum omnia versat. Fortunac nomen pro deo posuit, usitatum magis quam proprium. Nihil enim fortuitum iis qui necessitati omnia subiiciunt. At verbo pronunciandi apposite usus est, quod statuere et decernere significat eum qui habet iurisdictionem.

Et nostro responso laetitiae causas populi] Hoc referendum ad gentium legatos, internuncios et interpretes societatis coeundae cum populo romano. Fuit enim magnum illud imperium romanum, vere magnum latrocinium: cui stipendium pendebant populi bello subiugati: et qui foedus malebant percutere, maguo redimebant ambitiosam illam societatem, non longe a servitute positam.

Haec tot millia] Quod est apud Plautum in aliam sententiam, verissime de imperatore romano praedicari poterit: 1) Esse scilicet Iovem quendam terrenum, qui nutu suo orientem et occidentem tremefaceret. Nam ut ait Ovidius Fastorum II.: Hoc duce romanum est solis utrumque latus,

et alibi:

Romanae spatium est urbis et orbis idem. Observanda est dispositio. Primum sibi arrogavit ius in privatas omnium facultates, [pag. 8] deinde in civitates et populos; nunc descendit ad enumerationem specierum, quomodo suo responso laetitiae causas populi urbesque concipiant.

Ad nutum meum stringentur] 'Eugarins posuit nutum, quum satis esset iussum dicere. Sed hoc

1) Edd. recentiores: poterat.

expressius fuit, perinde ac si omnia secum trahat princeps, ac nutu 1) suo concutiat. Vergilius:

Annuit, et magnum nutu tremefecit Olympum. Curtius lib. III.: Agmen Macedonum intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum. Cicero lib. I. Epist. ad Quintum fratrem: Tot civitates unius hominis nutum intuentur.

Quas transportari] Fuit enim moris antiqui, gentes bello devictas, quae loci opportunitate novos spiritus tollere possent, alio transferre. In Panegyrico Maximiani et Constantini: Tu ferocissimos Mauritaniae populos inaccessis montium iugis, et naturali munitione fidentes expugnasti, recepisti, transtulisti. Livius lib. VIII.: In Veliternos veteres cives romanos, quod toties, rebellassent, graviter saevitum, et muri deiecti, et senatus inde abductus, iussique trans Tiberim habitare: ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille passuum, pondo clarigatio esset. Item: De senatu Privernate ita decretum, ut qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim, eaque lege qua Veliterni, habitaret. Traducere dixit alibi. Quod bonum, felix, faustumque sit populo romano ac mihi, vobisque Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est. Post: Inter haec iam praemissi equites erant, qui multitudinem Romam traducerent. Reperitur et hoc verbum pro deportare, sed raro, semel duntaxat memini me legere apud Suetonium in Augusto: Agrippam nihilo tractabiliorem, imo in dies amentiorem, in insulam transportavit.

Quos reyes mancipia fieri] Mancipium ad epitasin; plus enim exprimit quan. si dixisset, e summo fastigio deturbare ad humillimam conditionem. Sunt enim quasi ex diametro opposita, rex et mancipium: alter omnibus imperat, alter in infima servitute positus est.

Quorum capiti regium circumdari decus] Periphrasis est diadematis, qua usus est etiam Seneca in Hercule furente:

Vidi regium capiti decus Cum capite raptum.

Idem in Thyeste:

Regium capiti decus Bis terque lapsum est.

Diadema enim regum insigne fuisse notum est. Fascia erat variegata, a verbo graeco diadéw nomen deductum, quod significat circumligo. Diversum fuisse a corona ostendit Cicero Philipp. II., quum scribit Antonium consulem diadema et regnum obtulisse Caesari coronato. Et Valerius lib. VI. de Pompeio: Cui candida fascia crus alligatum habenti,

1) Ed. princeps habet: motu, ex manifesto typographi

errore.

[ocr errors]

Favonius, non refert, [pag. 9] inquit, qua in parte corporis sit diadema. Persae Cydarim vocant. Verba sunt Curtii lib. II.: Cydarim Persae regium capitis vocabant insigne. Hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Quod vero attinet ad hanc tam licentiosam in reges iurisdictionem, non ignorant rerum humanarum periti, prius quam imperium devenisset ad Caesarum monarchiam, regna senatusconsultis deferri. Cicero Epist. lib. IX. ad Papirium Paetum: Nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim: quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. pulus vero lege regia omne ius in Caesares transtulit.

Po

Iurisdictio est] Hic iurisconsulti intelligant iurisdictionem in genere sumptam, quae omnes species cognitionis complectitur.

In hac tanta facultate] Virtus non exercita parvam laudem, ut vulgo ferunt, meretur. Non admodum magnificum fuerat mediocrem fortunam probe administrare: sed tanta rerum omnium licentia non abuti, hoc vero admirabile est. Atque id etiam exaggerat a circumstantiis, quod is ipse qui adeo egregium imperatorem praestitit, non sit maturae vir aetatis, cui accedat aetas magistra, sed in lubrica aetate constitutus: quia contumelia lacessitus, quae alioqui homines placidissimos solet de gradu deiicerc. Ergo magnam illam, nec ullis legibus coarctatam rerum facultatem ideo commemorat, quia, ut ait Herodianus, difficile est in maxima licentia moderari sibi, quasique fraenos imponere cupiditatibus.

Ira] Quasi diceret, affectus ille animi praerabidus, qui nihil suadet moderabile, praesertim in constituendis poenis nunquam mediocritatem servans, unde Ennio insaniae initium, Horatio furor brevis, et Catoni, quod idem est, furor temporarius, non me tamen rapuit transversum in alicuius perniciem. Sententia est catholica apud Graecos, xahéπŋ μèv ógyỳ Basos, quam latine Seneca protulit in Medea:

Gravis ira regum est semper.

Debet ergo princeps concitare admirationem sui, qui communi malo exemptus est. Quare non abs re illud ab Ovidio inter laudes Liviae positum, Nec nocuisse ulli, et fortunam habuisse nocendi, Nec quenquam nervos extimuisse suos.

Et si verum est quod ait Hebraeus paroemiastes, Ira regis, nuncius mortis: non ultima laus est, in constituendis poenis ne tantulum quidem irae permisisse. Nolo hic indulgere longius ambitiosae Ostentationi; declamationes rhetoribus relinquo.

Iuvenilis impetus] Haec aetas veniam interdum pro homine deprecatur. Erravit, inquiunt, lapsus est aetatis tirocinio: anni moderationem addent, et [pag. 10] prudentiam. Naturale est ut haec aetas sit

in iracundiam propensior, cui multus sanguis et calidus, ut scribunt philosophi, praebet causam iracundiae. At vero miraculo esse debet, qui aetatem sapientia antevertit. Nam et qui venturi sunt in virtutis adoptionem, ait Latinus Pacatus, ut non cadant, titubant.

Temeritas hominum, et contumelia] Quam sit gravis regibus contumelia, alibi videbitur. Ideo magnifice sentire de principe debemus, cuius patientiam nulla temeritas, nulla contumelia fregerit. Legitur etiam contumacia in quibusdam exemplaribus, 1) nescio an emendatius. Regum enim sunt haec imperia (ut ait Cicero in oratione pro Rabirio) post animadverte, et dicto pare. Item illae minae; si te secundo limine hic offendero, moriere. Si secunda iussa non impune exspectantur, nimirum contumacia plus quam capitalis est.

Tranquillissimis quoque pectoribus] Haec etiam verba addunt emphasim non negligendam, quod iuvenem deturbare de placido animi statu non potuerint temeritas hominum et contumacia, quae patientiam excutiunt viris patientissimis, et omni perturbatione liberis. Hoc enim significat nobis tranquillitas, ut facile intelligitur ex verbis Ciceronis Tuscul. IV. In his, inquit, explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, deinde Platonis descriptionem sequar: qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt, alteram expertem. In participe rationis ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam: in illa altera motus turbidos, tum irae, tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. Est igitur tranquillum pectus, bene compositum, nec ullis affectibus obnoxium, quos Graeci nan, iù est passiones, appellant. Tranquillitas ipsa, animi moderatio, et quasi aequanimitas: quam alibi securitatem, alibi pacem vocat Seneca noster. Theologi semper fere pacem. Haec etiam ipsa est insignis illa v9vuía Democriti, dicta quasi animi alacritas: de qua Cicero in V. de Finibus et Diogenes Laertius.

Ostentandae per terrores potentiae] Tyrannorum est hoc solenne, putare abiectam esse potentiam, quam non alienis miseriis exerceant. Sic saepe tales personae a Tragicis inducuntur. Nero apud Senecam in Octavia:

Calcat iacentem vulgus.

Ita saeviendo experiuntur quantum sibi liceat.

Conditum, imo constrictum] Hanc figuram μerávolav vocant rhetores, quam interpretari possis poenitentiam, quae tollit quod dictum est, et pro eo magis idoneum reponit. Vide Rutilium Lupum. Quintilianus et Cicero correctionem vocant. Nonnunquam correctiones sunt ironicae, ut illa Cicero

1) Ita etiam editiones Senecae recentiores.

nis in oratione pro Coelio: Nisi mihi intercederent inimicitiae cum istius mulieris viro, fratrem dicere volui. Quanquam haec peculiari nomine [pag. 11] oaρxaoμos dicitur a Iulio Rufiniano.

Nemo non cui alia desint] Quum alter plectitur, alter poenae eximitur, dicas non tam clementiam esse, quam iudicis sordes. Sic nostris temporibus iudicium nihil est nisi publica merces: Atque Eques in causa qui sedet, empta probat. Verum ubi iudex agit ex aequo cum omnibus indulgenter, verum specimen praebet suae mansuetudinis. Hoc ergo quasi per modum occupationis accipiendum est, quod dicit tam senectuti quam adulescentiae, tam humilitati quam nobilitati fuisse apud se veniae locum. Occupationem autem intellige, ut apud Fabium lib. IV. quoniam Ciceroni aliud significat in Rhetoricis. Sensus erit: Alii quidem afferunt commendationem familiae et nobilitatis: alii virtute bellica rapinas, peculatus, adultcria deprecantur. Quibusdam pro commendatione est adulescentia seu flos aetatis. Ego vero causas mihi sum commentus, quibus posscm omnibus succurrere. Nobilitas ipsa per se erat venerabilis, sed plebis humilitas

misericordiam concitabat. Diversis rationibus favorem merebantur. Iuventuti favorem debitum, senectuti reverentiam praestiti. Postremo omni praesidio destitutos, homines saltem esse memini, nominis cognatione ad me pertinentes: quemadmodum ait Augustinus: Persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem naturam. Nihil ergo privatis studiis concessum, nihil sordibus.

Sic me custodio, tanquam legibus] Bene adiecit, tanquam: quia princeps quidem legibus solutus est: sed digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum se, principem-fateri. Et re vera maius imperio est submittere legibus principatum: ut est in rescripto Valer. et Theodos. C. de legib. et in rescripto Severi et Antonini legitur: Licet legibus subditi non simus, legibus tamen vivimus. Plinius in Panegyrico: Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere; sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus, edicat quid absumpserit; ita fiet, ut non absumat quod pudeat dicere. Item: Tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis. Non est princeps supra leges, sed leges supra principem. Sic etiam Augustus ratiocinarium imperii in senatu proposuit. Autor Tranquillus. Rationem accipe pro computo, ut vulgus loquitur.

Quas ex abdito in lucem revocamus] Tiberii et Caligulac tempora tangit, sub quibus iura et leges exsulabant. Nam Tiberius post simulatam aliquamdiu probitatem, in omne crudelitatis genus erupit: Caligula semper sui similis, nunquam improbitatem dissimulavit. Nec imperium Claudii corruptos mores ad meliorem disciplinam revocavit. Primus igitur Nero rebus lapsis opem tulit.

Alterius aetate prima motus sum, alterius ultiṛna] Adulescentiae non solum [pag. 12] non invidetur, inquit Cicero Offic. II., verum etiam favetur. Et senectuti antiquitus plurimi honores habiti sunt, tam publicis moribus, quam privatis officiis. Iam illud observatur in autoribus, ut per primam aetatem, pueritiam intelligant: per ultimam, senectutem. Sed singulae aetates trifariam dividuntur, ut docet Servius in quinto commentario Aeneidos: ut sit prima, viridis, adulta, et praeceps. Ideó primam senectutem et extremam pueritiam saepe legimus. Salustius: Mithridates extrema pueritia regnum ingressus, matre sua veneno interfecta. Iuvenalis Satyra III.:

Dum nova canities, dum prima et recta senectus.

Alium dignitati donavi, alium humilitati] Sic alibi: Filium matris lacrymis donabit. Hac loquutione utimur, quum indulgetur venia confitenti delictum. Livius libr. II.: Unum sibi civem, unum senatorem si innocentem absolvere nollent, pro nocente darent. Idem lib. III.: Inter hos L. Quintius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque adulescentiae petendo sibi, qui non dicto, non facto quenquam offendisset, ut condonarent filium, orabat. Idem lib. VIII.: Bene habet, vicit disciplina militaris, vicit imperii maicstas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc diem essent. Non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit: sed noxae damnatus, donatur populo romano, donatur tribunitiae potestati precarium, non iustum imperium forenti.

Hodie diis immortalibus] Ut populus se ad principis voluntatem attemperare debet, ita principi providendum, ut Iovem deosque propitios habeat. Nam hoc eleganter ab Horatio dictum est:

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis,
Clari giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

Consideret ergo princeps, a diis populi susceptam administrationem, et iis ipsis rationem aliquando reddendam: atque ut ait Theseus apud Senecam in Hercule furente:

Iudex futurus, sanguine humano abstine,
Quicunque regnas, scelera taxantur modo
Maiore nostra. 1)

Si rationem a me repetant] Allusit ad morem antiquum, quo censores ab iis qui magistratum gesserant, rationem sui magistratus reposcebant. Čicero lib. III. de Legibus: Apud eosdem censores, ii qui magistratu abierint, edant et exponant quid in magistratu gesserint. Et Proconsules rationes ad aerarium referebant.

1) Ed. Amst.: vestra. Sic etiam edd. tragoediarum.

« PreviousContinue »