Page images
PDF
EPUB

JASHAR

FRAGMENTA ARCHETYPA

CARMINUM HEBRAICORUM

IN

MASORETHICO VETERIS TESTAMENTI TEXTU

PASSIM TESSELLATA

COLLEGIT, ORDINAVIT, RESTITUIT,

IN UNUM CORPUS REDEGIT,

LATINE EXHIBUIT, COMMENTARIO INSTRUXIT

JOANNES GUILELMUS DONALDSON

S. THEOLOGIAE DOCTOR; COLLEGII SS. TRINITATIS APUD CANTABRIGIENSES

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROSTAT LONDINI APUD WILLIAMS ET NORGATE.

BEROLINI APUD WILHELM HERTZ.

TH-4137

C 592, 156113°

HARVARD COLLEG

Dec. 17, 158
LIBRARY

Transformed from
Deri Ich, hit.

E

VIRO ERUDITISSIMO

CAROLO RICARDO LEPSIO

S. P. D.

JOANNES GUILELMUS DONALDSON.

Quamquam te, vir doctissime, nondum coram vidi, id nec tua culpa accidit, nec mea. Memini enim, quum in celeberrimo S. Trinitatis apud Cantabrigienses Sodalitio censebar, tu autem Academiae illius invisendae causa ad D. F. Gregorium, ejusdem Collegii Socium, discipulum olim meum, mihique, dum vivus fuit, amicissimum diverteras, me arcessitum fuisse ut te apud eum convenirem. Quum autem foris abessem unicam illam tui cognoscendi occasionem perdidi. At enim vero ea est hominum litteratorum familiaritas, ut domesticam societatem non deposcat. Et si quis alius, equidem te sine nomenclatore appellare ausim. Nam fere aequales aetate — didici enim ex curriculo vitae tuae tractationi de tabulis Eugubinis addito te dumtaxat sex mensibus provectiorem esse - per multos annos easdem philologiae regiones peragravimus; neque quisquam est in quo

« PreviousContinue »