Page images
PDF
EPUB

...

intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit, avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit. . . . Magnae partis fuga inde primum coepit: et iam nec lacus nec montes obstabant pavori. Per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt: armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus humerisque exstare possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.

xxii, 5, 6.

301. ENGINEERING SKILL OF ARCHIMEDES IN THE

DEFENCE OF SYRACUSE.

Et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset, Archimedes. Is erat unicus spectator caeli siderumque; mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, qui ea, quae hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum per inaequales ductum colles, (pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam, et quae planis vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, ita omni genere tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex ceteris navibus sagittarii funditoresque, et velites etiam, quorum telum inhabile ad remittendum imperitis est, vix quemquam sine vulnere consistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant. Naves iunctae aliae binae ad quinqueremes, demptis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. In eas, quae procul erant, naves saxa ingenti pondere emittebat: propiores leviori

bus, eoque magis crebris, petebat telis: postremo, ut sui vulnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit; per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus firmae catenae illigata cum iniecta prorae esset, gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora, navem in puppim statuebat: dein, remissa subito, velut ex muro cadentem navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undae affigebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. Ita maritima oppugnatio est elusa, omnisque vis est eo versa, ut totis viribus terra aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat, Hieronis impensis curaque per multos annos, Archimedis unica arte. Natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. Eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. Ita, consilio habito, cum omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione, atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.

xxiv, 31.

302. SPEECH OF THE LOCRIAN AMBASSADORS BEFORE THE ROMAN SENATE (204 B. C.), SHOWING THE INEVITABLE PUNISHMENT OF SACRILEGE.

Uuum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat, et vos audire, et exsolvere rempublicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, Patres conscripti. Vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. Fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello: qui cum, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thesauros quoque Proserpinae, intactos ad eam diem, spoliavit: atque ita, pecunia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo evenit,

Patres conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex, pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Italia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos, occubuit. Haec cum audisset legatus vester, tribunique militum, et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesentis deae numine saepe comperta nobis maioribusque nostris, referebantur; ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thesauris, et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. Quibus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculum commiserunt, non suo solum sanguine, sed etiam publica clade luant.'

xxix, 18.

303. LIVY'S RESPECT FOR ANCESTRAL BELIEF.

Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi, vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus fit animus; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata; facem in caelo conspectam, et bovem feminam locutam publice ali. Minturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter, in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse: alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia; palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat: alterum, quod in loco peregrino, Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius, ambureret ignis, dicebatur. Pub

licorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. Quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent, ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri pracierunt, facta.

xliii, 13.

VITRUVIUS POLLIO, FL. CIRC. 14 B. C.

304. THE PROVINCES OF THEORETICAL AND APPLIED SCIENCE ARE DISTINCT.

Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectum, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinationem: uti medicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente: cum geometris de visu, qui Graece λóyos oтɩkós appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae necessariae sunt ad architecturam; uti si quid de his rebus et artibus indicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.

I, i, 15-17.

305. THERE ARE EIGHT MAIN QUARTERS FROM WHICH WINDS BLOW.

Nonnullis placuit esse ventos quatuor, ab oriente aequinoctiali Solanum, a meridie Austrum, ab occidente aequinoctiali Favonium, a septentrionali Septentrionem. Sed qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes, qui etiam exemplum collocavit Athenis, turrim marmoream octogonon, et in singulis lateribus octogoni singulorum ventorum imagines exsculptas contra suos cuiusque designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum collocavit, dextra manu virgam porrigentem: et ita est machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret. Itaque sunt collocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spirent.

I, vi, 4, 5.

306. AN ANALYSIS OF THE DIFFERENT PROPERTIES OF

STONE-PRODUCING SOILS.

Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis arenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id licit considerare, quod, qua mons Apenninus regiones Italiae Hetruriaeque circumcingit, prope omnibus locis non desunt fossitia arenaria: trans Apenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur: item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum

« PreviousContinue »