Page images
PDF
EPUB

Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices
Aut crescit Albanis in herbis
Victima, pontificum secures

Cervice tinget. Te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium
Parvos coronantem marino
Rore deos fragilique myrto.

Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia
Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

Od., III, xxiii.

266. THE IMMORTALITY OF SONG.

Exegi monumentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam

Quaesitam meritis, et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
Od., III, xxx.

Servus: 'Habes pretium, loris non ureris,' aio.

"Non hominem occidi.' 'Non pasces in cruce corvos.' 'Sum bonus et frugi. Renuit negitatque Sabellus; 'Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque Suspectos laqueos, et opertum miluus hamum. boni virtutis amore;

Oderunt

peccare

Tu nihil admittes in te formidine poenae :

Pulchra Laverna,

Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
Damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.'
Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
Quandocumque deos vel porco vel bove placat,
'Iane pater!' clare, clare cum dixit: 'Apollo!'
Labra movet, metuens audiri:
Da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
Noctem peccatis et fraudibus obice nubem.'
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
In triviis fixum cum se demittit ob assem,
Non video: nam qui cupiet, metuet quoque; porro
Qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.

Ep. I, xvi, 38-66.

271. HORACE'S INDEPENDENT LITERARY POSITION.

O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

Quod timui mutare modos et carminis artem;
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Vulgavi fidicen; iuvat immemorata ferentem

Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis cenarum et tritae munere vestis;
Non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

Hinc illae lacrimae.

Ep. I, xix, 19-41.

272. A COMPARATIVE ESTIMATE OF THE EARLY ROMAN DRAMATISTS, FROM NAEVIUS TO AFRAnius.

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret

Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quoties, uter utro sit prior, aufert

Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

Ep. II, i, 50–62.

273. A TRANQUIL MIND AND A GENIAL TEMPER CAN ALONE BRING CONTENTMENT.

Pauperies immunda domo procul absit: ego utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. Quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani

Ambitione? caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti :
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

Ep. II, ii, 199-216.

274. THE STANDARD OF GOOD LANGUAGE IS THE BEST CONTEMPORARY LITERATure.

Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,.
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget dabiturque licentia sumta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadant parce detorta. Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademtum
Vergilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata virentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius; mortalia facta peribunt:
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque

Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

A. P., 47-72.

275. THE DRAMATIC POET SHOULD REMEMBER THAT BOYHOOD, YOUTH, MANHOOD, AND AGE HAS EACH ITS OWN SEPARATE AND PECULIAR CHARACTER.

Si plausoris eges aulaea manentis et usque
Sessuri, donec cantor Vos plaudite' dicat;
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces iam scit puer et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere et iram
Colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Imberbis iuvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

Utilium tardus provisor, prodigus aeris,

Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conversis studiis aetas animusque virilis
Quaerit opes et amicitias, inservit honori,
Commisisse cavet, quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
Vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt: ne forte seniles
Mandentur iuveni partes pueroque viriles;
Semper in adiunctis aevoque morabimur aptis.
A. P.,

154-178.

« PreviousContinue »