Page images
PDF
EPUB

Nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,

Aequa fides quoniam debebit semper haberi.
Proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.

IV, 469-499.

179. THE FORMATION OF THE EARTH.

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
Propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
In medio atque imas capiebant omnia sedes;
Quae quanto magis inter se perplexa coibant,
Tam magis expressere ea quae mare sidera solem
Lunamque efficerent et magni moenia mundi.
Omnia enim magis haec e levibus atque rotundis
Seminibus multoque minoribu' sunt elementis
Quam tellus. Ideo, per rara foramina, terrae
Partibus erumpens primus se sustulit aether
Ignifer et multos secum levis abstulit ignis.

Hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
Interutrasque globi quorum vertuntur in auris.

[ocr errors]

His igitur rebus retractis terra repente,
Maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
Succidit et salso suffudit gurgite fossas.
Inque dies quanto circum magis aetheris aestus
Et radii solis cogebant undique terram
Verberibus crebris extrema ad limina in artum,
In medio ut propulsa suo condensa coiret,
Tam magis expressus salsus de corpore sudor
Augebat mare manando camposque natantis,
Et tanto magis illa foras elabsa volabant
Corpora multa vaporis et aeris altaque caeli
Densebant procul a terris fulgentia templa.
Sidebant campi, crescebant montibus altis
Ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
Nec pariter tantumdem omnes succumbere partis.

V, 449-459, 471, 472, 480-494.

180. OWING TO THE STRUGGLE FOR EXISTENCE, SPECIES TEND то BECOME EXTINCT IF NOT ARTIFICIALLY PRESERVED.

Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
Nec potuisse propagando procudere prolem.
Nam quaecumque vides vesci vitalibus auris,
Aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
Ex ineunte aevo genus id tutata reservans.
Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent, tutelae tradita nostrae.
Principio genus acre leonum saevaque saecla
Tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
At levisomna canum fido cum pectore corda
Et genus omne quod est veterino semine partum
Lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.
Nam cupide fugere feras pacemque secuta
Sunt et larga suo sine pabula parta labore,
Quae damus utilitatis eorum praemia causa.
At quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
Sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
Utilitatem aliquam quare pateremur eorum
Praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
Scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
Indupedita suis fatalibus omnia vinclis
Donec ad interitum genus id natura redigit.

V, 855-877.

181. THE ORIGIN OF THE FAMILY.

Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt,
Et mulier coniuncta viro concessit in unum
Conubium, prolemque ex se videre creatam,
Tum genus humanum primum mollescere coepit.
Ignis enim curavit ut alsia corpora frigus
Non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,

Et Venus imminuit viris puerique parentum
Blanditiis facile ingenium fregere superbum.
Tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
Finitimi inter se nec laedere nec violari,
Et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
Vocibus et gestu cum balbe significarent
Imbecillorum esse aecum misererier omnis.
Nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
Sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
Aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
Nec potuisset adhuc perducere saecla propago.

V, 1011-1027.

182. THE ORIGIN OF THE STATE.

Inque dies magis hi victum vitamque priorem
Commutare novis monstrabant rebu' benigni,
Ingenio qui praestabant et corde vigebant.
Condere coeperunt urbis arcemque locare
Praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
Et pecus atque agros divisere atque dedere
Pro facie cuiusque et viribus ingenioque:
Nam facies multum valuit viresque vigentes.
Posterius res inventast aurumque repertum,
Quod facile et validis et pulchris dempsit honorem ;
Divitioris enim sectam plerumque secuntur

[ocr errors][merged small]

At claros homines voluerunt se atque potentes,

Ut fundamento stabili fortuna maneret

Et placidam possent opulenti degere vitam,
Nequiquam, quoniam ad summum succedere honorem
Certantes iter infestum fecere viai,

Et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
Invidia interdum contemptim in Tartara taetra;
Invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant
Plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
Ut satius multo iam sit parere quietum
Quam regere imperio res velle et regna tenere.

Proinde sine incassum defessi sanguine sudent,
Angustum per iter luctantes ambitionis.

V, 1105-1116, 1120-1132.

183. ORIGIN OF NATURAL RELIGION.

Praeterea caeli rationes ordine certo
Et varia annorum cernebant tempora verti
Nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
Ergo perfugium sibi habebant omnia divis
Tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
In caeloque deum sedes et templa locarunt,
Per caelum volvi quia nox et luna videtur,
Luna dies et nox et noctis signa severa
Noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
Nubila sol imbres nix venti fulmina grando
Et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia divis

Cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
Quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
Volnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!
Nec pietas ullast velatum saepe videri

Vertier ad lapidem, atque omnis accedere ad aras
Nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
Ante deum delubra nec aras sanguine multo
Spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
Sed mage pacata posse omnia mente tueri.

184. Θεοὶ ῥεῖα ζώοντες.

Ignorantia causarum conferre deorum

V, 1183-1203.

Cogit ad imperium res et concedere regnum.
Nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
Si tamen interea mirantur qua ratione

Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
Quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
Rursus in antiquas referuntur religiones
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse

Quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
Quo magis errantes caeca ratione feruntur.
Quae nisi respuis ex animo longeque remittis
Dis indigna putare alienaque pacis eorum,
Delibata deum per te tibi numina sancta
Saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acris,
Sed quia tute tibi placida cum pace quietos
Constitues magnos irarum volvere fluctus,
Nec delubra deum placido cum pectore adibis,
Nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
In mentes hominum divinae nuntia formae,
Suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
Inde videre licet qualis iam vita sequatur.

VI, 54-77.

C. VALERIUS CATULLUS, 87-54 B. C.

185. EPITAPH ON AN AGED BARK.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,

Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis

Opus foret volare, sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus, insulasve Cycladas,

Rhodumque nobilem, horridamque Thraciam,

Propontida, trucemve Ponticum sinum,

Ubi iste, post phaselus, antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima,

« PreviousContinue »