Page images
PDF
EPUB

Crescit, occulto velut arbor ævo, Fama Marcelli: micat inter omnes Julium sidus, velut inter ignes Luna minores.

Gentis humanæ pater atque custos,

- apto, fundi exiguitati accommodato, quod suadet Cato de Re rust. cap. 3: «Ita ædifices ne villa fundum quærat, neve fundus villam. »

45. De hujus strophes interpretatione maxima est inter commentatores controversia, quum alii de Cl. Marcello qui adversus Hannibalem pugnavit, alii de juvene Marcello, Augusti nepote, hic agi intelligant. Aliquam sane inesse his versibus ambiguitatem fatebimur ; et quamvis omnem obscuritatem tollere difficile sit, nobis tamen potior videtur hic sensus : ut ad Augusti laudes deveniat, quod odæ propositum est, post Regulos et Scauros et Camillos, Claudium Marcellum memorat poeta, qui, quinquies consul, in bello punico secundo floruit, et primus Hannibalem ad Nolam vinci posse docuit. Marcelli nomine in poetæ memoriam revocatur notus ille juvenis Marcellus, Augusti sororis filius, ex quo ad gentem Juliam transitus facilis erat.-Fama Marcelli, Claudii Marcelli, cujus fama crescebat, dum juvenis Marcellus, tanquam novus ex antiqua stirpe surculus efflorescens, novum ei honorem conciliaret. Exsplendescebant autem in juvene Marcello, Octavia, Augusti sororis, filio, et Juliæ, Augusti filiæ, conjuge, licet vix septemdecim annos tum nato, tot tantæque virtutes, ut non solum Augusto (qui eum adoptasse et successo

HOR. I.

45

rem sui in regno destinasse dicitur, (cf. Dio LIII, 30), sed etiam omnibus Romanis in summis esset deliciis ; hinc tantus omnium in ejus, immatura morte erepti (U. C. DCCXXXI), funere, ingenti cum apparatu in campo Martio facto, dolor atque luctus fuisse perhibetur. Dio 1. 1. et Vell. II, 93.

Comparandus autem cum toto hoc loco Virgil. Æn. VI, 856 seqq. ubi is juvenem Marcellum, quem in illustrium animarum recensu antiqui Marcelli comitem facit, eadem, qua Noster, arte in Augusti gratiam carmini suo intexuit; ex qua quidem Virgiliani loci comparatione, ea, quam ad h. 1. attulimus, vel maxime confirmatur explicandi ratio. - velut arbor, ducta hæc comparatio e Pind. Nem. 7, 68; αὔξεται δ' ἀρετὰ χλωραῖς ἐέρσαις, ὡς ὅτε δένδρεον ἀΐσσει.... πρὸς ὑγρὸν αἰ 6épa. cf. Virg. Eclog. X, 73.- occulto ævo, ipsum ævum paulo sublimius dicitur occultum, quod arbores sensim cum ævo tam occulte crescunt, ut earum incrementa oculis animadverti nequeant.

inter omnes, sc. ignes, stellas, h. e. familias romanas. Julium sidus, splendide dictum pro gente Julia; alii volunt pro ipso Ca.. sare, sub cujus mortem apparuit in cælo stella crinita, quæ anima ejus credita est tunc cælo recepta.

49. Jam ad splendidissimum gentis Juliæ lumen, Cæsarem Augustum, 6

Orte Saturno, tibi cura magni

Cæsaris fatis data, tu secundo

Cæsare regnes.

Ille, seu Parthos Latio imminentes Egerit justo domitos triumpho,

Sive subjectos Orientis oræ

Seras et Indos,

Te minor latum reget æquus orbem:

adeoque ad ipsum carminis finem transiturus, non, quod quis ex vulgari ratione exspectaverit, ipsum Augustum appellat; sed, sublimiore conatu præter opinionem ad Jovem conversus, pro divina Augusti in his terris dignitate vota nuncupat. — cura, h. e. tutela.- fatis, h. e. a fatis, per fata.tu secundo Cæs. regnes, h. e. regna, precor, ita ut Cæsar a te secundus sit; non ita autem secundus, ut a Jove parum differat, et ipsi fere similis videatur, quod fieri posse negat poeta supr. v. 18; sed ut post Jovem omnium maximus sit, uni Jovi cedat, uno Jove minor sit. Sic, Cæsar in terris, Jupiter autem in cælo imperium teneat, ut magis explicatur infra v. 57,

et not. seqq.

53. Latio, docteet graviter, pro: Romano imperio.--imminentes, illius fines continuo lacessentes: vid. supr. II, extr. Creditur Augustum, quo tempore composita est hæc ode, bellum contra Parthos, populum Romanis infestissimum, apparasse, ita ut poeta eo simul consilio, ut de novis terrarum domini victoriis vaticinium ederet, hoc carmen scripsisse videatur.-Eger.justo domitos triumpho, ornate pro vulgari: vicerit, domuerit. —justo triumpho,

50

55

quo vindicentur injuriæ Romano imperio a Parthis illatæ. Alii volunt triumphum hic justum dici, qui de hostibus plane devictis agatur, ut justa victoria apud Cicer. ad Div. II, 10; hoc autem nimis pedestre nobis videtur.- Seras et Indos, extremos Asia populos.—subjectos Orientis oræ, h. e. habitantes sub plaga orientali.

)) -

57. Te minor lat. reg. æqu, orb. similiter de bipartito, Augusti in terris et Jovis in cælo, imperio, Ovid. Fast. II, 131: « Hoc tu per terras, quod in æthere Jupiter alto, Nomen habes; hominum tu pater, ille Deum »; et Met. XV, 858 : « Jupiter arces Temperat ætherias, et mundi regna triformis; Terra sub Augusto, pater est et rector uterque. » — æquus, æquitatis, ut deum decet, amans, mitis, propitius.-Tu gravi, etc. pro vulgari : tu regnabis in cælo, ponit ea, quæ Jovem in cælo regnare declarant, fulmina nempe, quæ Jupiter ex curru, quo cum tonitru in cælo invehitur, in terras dejicit; infr. III, 5, 1 : « Cælo tonantem credidimus Jovem regnare.» Lucan. III, 320: « Deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc cælo solum regnare Tonantem. » Cf. Burmanni « Jupiter

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ANALYSIS. Quum et hymnorum et odarum genus fuisse constet apud veteres quod plurium laudes complecteretur, Horatius, Augustum celebraturus, eam rationem, sed novo artificio, imitatur ita, ut Deos, heroas, magnosque Romæ viros enumeret, et brevi elogio decoret, istique splendidæ seriei ad extremum adnectat et adsociet Augustum, neque solum sic illis parem, sed uno Jove inferiorem ponat. Igitur ita informemus animo progressum carminis. Poeta, excelsiore magni alicujus argumenti canendi impetu correptus, exemplo et imitatione Pindari, e musa sciscitatur, quis ille sit vir, aut heros, aut Deus, quem se canere velit. A Jove igitur, musarum principio, Deorum maximo, exorsus, ad ejus liberos transit. Memorantur adeo Pallas, Bacchus, Diana et Apollo; tum ex heroibus, Hercules et Dioscuri. Deinde ad viros progressus, ut ad primarium carminis argumentum transitum sibi paret, in summis gentis suæ viris commemorat Romulum, urbis conditorem, et Numam, religionum, morum, legumque institutorem. His subjungit Tarquinium Priscum Catonemque Uticensem. Tum sequuntur venerabiles viri nonnulli, Regulus, Scauri, Paullus, Fabricius, Curius, Camillus, patriæ amore, fortitudine bellica, morum severitate clarissimi. Dehinc ex recensu Claudii Marcelli, qui bello Punico secundo inclaruit, ad Marcellum juvenem gentemque Juliam revocatus, inde ad ipsum Augustum a Jove secundum, divisumque cum eo imperium habentem defertur.

Tantam in adornando atque pertractando argumento artem ostendit, tantaque augustissimarum imaginum dignitate, orationisque ornatu atque elocutionis vi conspicuum est hoc carmen, ut ipsam lyricæ poeseos majestatem repræsentare, omninoque splendidissimis Horatii operibus adnumerandum videatur. Comparetur cum eo Pind. Ol. B.

CARMEN XIII.

AD LYDIAM.

Vino deditum ac in amore parum delicatum juvenem sibi a Lydia anteponi indignatur.

CUм tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas brachia, væ! meum
Fervens difficili bile tumet jecur.

1. Vulgarem sententiam : « Simul ac, Lydia, Telephi nomen pronuntias, ejusque pulchritudinem laudas, ira statim et indignatione exardesco, »> splendide expressit.

2. Roseam, h. e. pulchram; sic Veneri roseam cervicem tribuit Virg. En. I, 402. cerea, tam candorem quam splendorem ceræ referentia; nam quum alba cera veteribus æque ac nostratibus nota fuerit, cf. Plin. H. N. XXII, 24 (λɛuxòv xapóv apud Theocritum, VIII, 19), ex meo sensu cerea multo simplicius et aptius ad album brachiorum colorem et ceræ similem lævorem, quam secundum alios, qui cereus in vitium flecti ex Art. Poet. 163, huc trahunt, ad molles et flexibiles brachiorum motus refertur.-Telephi. Consulto repetit nomen Telephi, quia Lydia quoque, ut male ureret Horatium, ejusque ardorem magis accenderet, identidem formosi Telephi nomen repetere et in ore habere solebat. Tenebat nempe

:

præceptum illud, quod ad eum, a quo amari cupimus, pungendum et lacessendum apud Terentium (Eunuch. III, 1, 46 seqq.) Thrasoni dat Gnatho, ubi hic: « Immo auge magis suspicionem. T. cur? G. rogas? Scin? si quando illa mentionem Phædriæ Facit, aut si laudat, te ut male urat. T. sentio. G. Id ut ne fiat, hæc res sola est remedio Ubi nominabit Phædriam, tu Pamphilam Continuo; si quando illa dicet, Phædriam intromittamus comissatum; tu, Pamphilam cantatum (pro vulgari : ad cantum ; invitemus Pamphilam ut cantet) provocemus; si laudabit hæc Illius formam, tu hujus contra. »> Meum Fervens diff. bile tum. jec. h. e. ego graviter irascor et commoveor; expende verborum ornatum. - Fervens jecur tumet, h. e. jecur effervescit et bile, pro ira, ut sæpe. difficili, gravi, non facile compescenda, apyaλéw yoλ, Hom. II. XVIII, 119; nimirum quum jecur vel hepar

tumet.

Tunc nec mens mihi, nec color Certa sede manet: humor et in genas Furtim labitur, arguens

Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos

Turparunt humeros immodicæ mero

furens

Rixæ; sive puer Impressit memorem dente labris notam.

prima sanguinis, unde ille per totum corpus dimanet, sedes habeatur ; non solum mentis, prudentiæ et omnis cogitandi facultatis, sed etiam iræ, et omnium animi affectionum atque cupiditatum sedes in eo posita est.

5. Tunc, in hac graviore animi affectione, nec mens mihi, etc. h. e. tam mens mea huc illuc agitatur, quam os, modo pallore, modo rubore, obducitur. Similiter os Medea, eodem zelotypiæ furore percitæ, varios colores induit apud Senec. Med. 858:

((

Flagrant genæ rubentes; Pallor fugat ruborem. Nullum vagante forma Servat diu colorem »; in eamdem rem Cl.Mitsch.comparat Apollon. Rh.III, 296. mens non certa sede, eodem loco non manet, agitatur, commovetur. Sollenne hoc de quacumque gravioreanimi commotione. Nota Tibulli: « Namque agor, ut per plana citus sola verbere turbo. » Plaut. Aulul. IV, 3, 3: « Continuo cor meum artem facere ludicram, atque in pectus emicare. >>

hum. et in gen. Furt. lab. h. e. et labens ex oculis lacryma, quam, ipso non sentiente (furtim), dolor expressit, genas humectat. Cf. infr. IV, 1, 33.—arguens, prodens, manifestans. Cf. infr. V, 11, 12. Similiter

5

10

apud Græcos μnvóεtv: vid. Jacobs in Animadv. ad Asclepiad. X, t. II, p. 29. Quam lent... ign. Lenti ignes eleganter dicuntur, qui occulte serpunt, et sensim sensimque amantium pectora peredunt; sic ignes lenti apud Ovid. A. A. 573, et lentus amor apud Tibull. I, 4, 81, et infr. III, 19, 28, lentus Glyceræ amor.

9. Uror, seu, etc. Sensus: urit et excruciat animum meum, sive per rixam, super mero immodice sumto exortam, candidi tui humeri livoris maculis turpati sunt; sive Telephus, nimio amore ardens, tam cupide te osculatus est, ut ejus dentis, labris tuis impressi, vestigia appareant. — Turparunt, rixas nempe, quum vino incaluisset Telephus, miscendo cum Lydia, tam rustice eam attrectasse videtur, ut ejus candidi humeri livorem inde traherent et turpiores fierent; ad ipsa verbera, quamvis Romanorum mores parum sæpe in amore urbanos fuisse ex multis poetarum locis constat, referre equidem nolim.

- immodicæ mero Rixæ, ex immodico vini potu ortæ. — memorem suaviter: in rei facta, osculi nempe impressi, memoriam exstantem, sive, quid factum sit, docentem. Sic infr.

« PreviousContinue »