Page images
PDF
EPUB

Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Japeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem ætheria domo
Subductum, Macies et nova Febrium

Terris incubuit cohors:
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aera

perpeti, ex græca loquendi ratione pro: ad omnia perpetienda.-genus, h. e. filius, nempe Prometheus. Sic apud Catull. LXI, 2, Hymenæus Urania genus dicitur.

[ocr errors]

co

30

necessitas

diutius vivere solebant.
leti, fatum, necessitas quæ leto nos
subjecit, Aídou μéλαiva vuxTEрÓS T'

váyza. Eurip. Hippol.1588.-tarda, tardo gressus ad homines accedens.— corripuit gradum, rapere gressum, viam, iter, campum, item corripere se, de festino gressu satis obviæ apud poetas loquendi formæ. Expende in hoc loco dictionis ornatum, epithetorum dilectum, præsertimque apprime sententiis accommodatum cujusque versus numerum, quum prior semotique prius, etc. gravibus verbis constans, lentissimam mortis viam exprimere, posterior autem, per hujus verbi corripuit levitatem, quasi currere videatur.

fraude mala, h. e. dolo pernicioso, Tex.vn xax; per fraudem designatur calliditas, qua ignem e cælo surripuit Prometheus. Macies, pro tabe morbis omnibus communi, accipitur. nova, adhuc omnino ignota. hors, de multitudine intelligi potest; sed propter lyricam rationem, malim hic morbos, tanquam exercitum, qui terras occupat et homines aggreditur, cogitare. Sic Juvenalis X, 218: «< circumsilit agmine facto Morborum omne genus.»- - Terris incubuit, h. e. in terras irruit, ingruit, terras obsedit.— Ignis nempe usus varias artes, hominum valetudini perniciosas, v. c. artem coquinariam, protulit. Dixit etiam Lucret. v. 1014: « Tum genus humanum primum mollescere cœpit, ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus non ita jam possent cæli sub tegmine ferre.»-Semotique prius, etc. Necessitas, quæ antea tarda erat, lethi prius semoti corripuit gradum, acceleravit mortem hominum qui antea tentavit.

34. Dad. Dædali fabulam suaviter enarrant Virgil. Æn. VI, 14 seqq. Ovid. Met. VIII, 183, et A. A. II, 21. ― vacuum, aut vastum et desertum, perpetuo aeris epitheto, unde etiam simpliciter inane pro aere dicitur, seu, ut alii volunt, hominibus infrequentem.-Expert.vac. Dæd. aer. Penn. n. hom. datis, eleganter pro: audacter Dædalus volatum per vacuum aera alis, quas haud concessit homini natura,

!

Pennis non homini datis.
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est:

Cælum ipsum petimus stultitia; neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

36. Perrupit, graviter de aditu qui vi adhibita paratur. Acheronta, loca infera, Orcum.-Herculeus labor, vis, audacia Herculis qui per vim Alcesten, Admetæ conjugem, ab inferis reduxit, Cerberumque in lucem retraxit. · Cælum petimus, viam ad cælum molimur, Deorum conditionem affectamus, Dii esse volumus, dum stulti, dementes, majora cupimus et tentamus quam per conditionem mortalem licet; sic demens Salmoneus,

-

35

40

Jovis æmulus, Virgil. Æneid. VI, 590.
Hic sensus cum præcedenti versu mire
congruere videtur. — scelus, per no-
stram impietatem.
- ponere, depo-
nere. - Iracunda fulmina, irata di-
cuntur, quatenus ipse iratus est, qui ea
jaculatur. Sic in Pindaro Nem. VI, 90,
exos Cáxorov, iracundam hastam ;
iratam ægida apud Claudian. de Raptu
Proserp. III, 60; iratus Jovis ignis
apud Juvenal. XIII, 226, scilicet ab
irato Jove missus.

ANALYSIS. Hoc carmen, quum Virgilius Athenas proficisceretur, ab Horatio scriptum est. Discedentem eum dum votis pro felici in Atticam appulsu prosequitur, animus ejus periculorum, quibus eum objectum sentit, cogitatione defixus, in ipsum discidii hujus auctorem, dolore ac desiderio abreptus, convertitur. Itaque exprobrat poeta istius hominis, qui primus mare tentavit, projectissimam audaciam, qua viam hominibus natura præterclusam patefecerit, suaque sorte majora conando, erga Deos ipsos impius fuerit. Hinc ulterius progressus alia temeritatis impiæ exempla, e mythica ætate petita, cumulat, qua maxima mala, pœnæ loco a Diis inflicta, in homines redundaverint. Dum igitur Horatius, ira atque indignatione accensus, audaciam hominum tanquam plurimorum malorum, quibus humanum genus nunc premitur, fontem, periculorumque, quibus nunc amicum suum expositum videt, causam detestatur; hoc ipso doloris sui desideriique affectum, qui carminis hujus sensus est primarius, vividissime declarat. Hinc intelligitur quam apte inter se omnia cohæreant.

Græcos autem poetas Horatium ob oculos habuisse quum ipse orationis color prodit, tum testantur v. 9 sqq. ex Alcæo et 29 sqq. e Sappho sumpta. Initium quoque cuidam Callimachi fragmento videtur deberi. Cf. etiam cum hoc carmine similis argum. Theocr. 7, 52 sqq. e Nostro fluxit propempticon Statii, Silv. III, 2.

CARMEN IV.

AD L. SEXTIUM.

Amœnitate veris descripta, et communi moriendi consuetudine

proposita, tanquam Epicureus hortatur Sextium ad voluptuosam vitam.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinæ carinas;

Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni;
Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Luna: Junctæque Nymphis Gratia decentes

1. Solvitur, laxari dicuntur frigus, gelu, glacies quæ omnia constringunt: sic infra Od. IX, 5, dissolve frigus; inde etiam hiems solvi, relaxari, h. e. remittere se dicitur. « Quum se purpureo vere remittit hiems,» ait Tibul. III, 5, 4, et Lucan. I, 17, « bruma rigens ac nescia vere remitti. » —acris, e natura frigoris, ut acuto gelu I, 9, 3.—grata vice veris, successione, vicissitudine, reditu grati veris.Favoni, Zephyri, occidentalis venti, vernum tempus comitantis, vel potius anteeuntis. Veriscomes dicitur, IV,12,1; Plin. H. N. II, 47, « vcr aperit navigantibus maria, cujus in principio Favonii hibernum molliunt cælum. » — Trahuntque sicc. mac. car. h. e. et naves in litus, ut per hiemem in sicco starent, subductæ, per machinas (h.e. palangas, instrumenta lignea) in mare

deducuntur. canis, epitheton ornans ad album roris, qui frigidis noctibus injicitur, colorem designandum. 8. Suavissima imago Veneris, sub veris adventu in terris, ubi omnia vi sua ad procreandum implet (cf. Pervigil. Vener. v. 63-67), Gratiarum et Nympharum saltantium choros moderantis! Vere autem inprimis terras invisere credebatur Venus. Lucret. V, 736 « It ver, et Venus, et Veneris prænuntius ante Pinnatus graditur Zephyrus vestigia propter.»-Cytherea, ab insula Cythera in sinu Laconico, Veneris cultu inprimis celebrata. imminente Luna, luna desuper lucente, adeoque nocte serena; « sub nocte silenti, cum superis terrena placent, » Stat. Silv. I, 1, 95.-Gratiæ, assidua Veneris comites et ministræ, dicuntur decentes, quia ad omne, quod

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.

terra,

in amœnissima circa Ætnam regione choreas cum Gratiis Nymphisque ducentem, in ejus vicinitate autem Veneris maritum Vulcanum operi suo insudantem, et sic animo concipies imaginem longe suavissimam.-Cæterum quærenti, cur sub veris potissimum initio Vulcanus operi suo insudasse dicatur, ingeniose Vossius ad Virg. Georg. I, 311, seqq. respondet: quod ille vere inprimis, quo crebræ in Italia tempestates cum tonitru concipi in aere soleant, fulminibus procudendis et suppeditandis operam dare debuerit.—graves, ob graves Cyclopibus ibi obeundos labores.ardens, h. e. flammis relucens. Fabri enim, dum ferrum candens procudunt, ipsi ardere videntur ignis fulgore et scintillis circumfusi: hoc sensu Statio Silv. III, 1, 153, mulciber dicitur flammeus, et Silv. I, 5, 7, « sicula incude rubens. » —urit, accendit, inflammat officinas, facit ut colluceant et percalefiant, paulo sublimius pro: magno studio ignes in officinis accendit, ad quos opus exerceat. Sic in Stat. Silv. I, 5, 33, « neu vilis flamma caminos (sc. Vulcani) Ureret, » et in Virgil. Æneid. III, 279, «< incendimus aras. » His verbis ardens et urit obscuritatem quamdam ambiguam huic loco inferri negare omnino nequeam; eum autem sensum sectatus fui, qui et omnem tollat difficultatem, et rationi lyricæ apprime congruat, et denique similibus aliorum scriptorum expressionibus confirmetur. Pro urit vult legere Bentleius visit; qua lectione admissa, de tota hujus loci vi ac vigore actum esset.

pulcrum et decorum est, se componunt, et saltantes quoque hunc amabilem decorem servant; de quibus dici possunt nota illa Tibulli : « Illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit, Componit furtim subsequiturque decor. »—Junctæ Nymphis, per manus nempe in saltatione. Cl. Mitsch. comparat Hom. H. in Apoll. v. 194, λήλων ἐπὶ καρπῷ χεῖρας ἔχουσαι. alt. t. qu. ped. ornate pro: saltant; ad numerum enim saltantes alternis pedibus terram pulsant; sic terram pede tundere de saltatione infr. in Epist. ad Pis. 430, «< saliet, tundet pede terram,» et in Sil. It. III, 347, « Nunc pedis alterno percussa verbere Ad numerum resonas gaudentem plaudere cetras. » dum grav. Cycl. Vulc. a. ur. off. dum Vulcanus Cyclopas in officinis suis exercet. Vulcanus nempe, dum uxor ejus tempore veris adest in terris, et omnia vi sua fœcundat, non sedet interea in otio, sed suo quoque operi intentus est. -Non autem de officina, quam secundum Hom. Iliad. XVIII, 369, in Olympo habet Vulcanus, cogitandum est, sed de aliis officinis, quas poetæ huic deo in insulis et montibus, igne subterraneo inprimis, quem ejaculantur, notis, assignarunt; de quibus cf. Ill. Heyn. ad Virg. Æn. VIII, 416.Jam, si verum est, quod nonnulli suspicantur, Horatium in hac veris descriptione poetam quemdam Siculum, cui mons Ætna obversaretur, expressisse, non dubitari potest, quin Vulcani officina in monte Ætna intelligenda sit. Finge igitur tibi Venerem

HOR. 1.

[ocr errors]

4

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,

Aut flore, terræ quem ferunt soluta.

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, sive malit hædo.

Seu poscat agna,

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres. O beate Sexti,

9. Nunc decet, etc. vide, quam suaviter poeta vulgarem sententiam, « nunc lætitiæ, ad quam anni tempus invitat, indulgendum est, » externa lætantium specie adumbrata, extulerit! diem lætum enim celebrantes capiti, unguentis delibuto (nitido), corollas e myrto (cujus usus fuit inprimis in compotationibus, cf. infr. I, 38, 5, et II, 7, 25), et aliis floribus nexas imponere solebant. — impedire, vincire, coronare. Stat. Silv. IV, 3, 68, «< crinem mollibus impeditus ulvis. » -flore, pro floribus. solutæ, a frigore, quo fuerunt constricta, per Zephyri flatus et mitiorem solis calorem resolutæ. Fauno, huic deo agresti, tanquam agrorum et gregum custodi, bis quotannis, nempe Id. Febr. (Ovid. Fast. II, 193) et Non. Dec. (huc pertinet carmen infr. lib. III, 18) sacra (Faunalia vulgo dicuntur) instaurari, et cum summa omnium lætitia celebrari solebant; hinc poeta ad lætitiam evocaturus Fauno immolandum esse dicit. - umbrosis lucis, quibus cum vere frondes redierunt. agna...hædo, sc. sibi immolari. Immolare aliqua re pro vulgari : immolare aliquid, apud Liv. XLI, 14, « immolantibus Jovi singulis bobus, »

ibidem paulo post : «bove perlitare jussus. » Virg. Æneid. II, 118, « animaque litandum Argolica. » Alii le

[ocr errors]

gunt agnam, hædum, quam lectionem ego pariter admiserim, nec ulla de causa rejiciendam putaverim; quam voluerit, lector eligat.

13. Pallida Mors, etc. Nexus et sensus est fere hic: nunc, nunc, o Sexti, dum licet, perfruere vitæ voluptatibus; nam mors, divitibus æque ac pauperibus instans, mox præter opinionem te opprimet; post mortem autem neque commissationibus, neque amoris lusibus indulgere licebit. – pulsat pede, graviter procedit, intrat, pedem infert. Vulgo intelligunt mortem fores pulsantem, foribus pede insultantem: indigna Horatio idea; et pulsare recte de accessu dicitur. Stat. Achill. I, 10, « neque enim Aonium nemus advena pulso, h. accedo, intro.- æquo pede, æque, nullo habito discrimine. Sic. II, 18, 32: « æqua tellus Pauperi recluditur Regumque pueris. - tabernas, humiles casas, tuguria; regum turres, excelsa nobilium et beatiorum ædificia, reges sæpe dicuntur beatiores, divites, potentès ob divitias ; — eamdem sententiam novo ornatu repetit Horatius infr. Od. lib. II, 3, 25 seqq. et 14, 11 et 18, 32, et III, 1, 44 seq. Sat. II, 6, 95, « neque ulla est Aut magno, aut parvo leti fuga.» Cf. etiam notissimos versus quibus eam sententiam exornaverit Gallicus poeta

[ocr errors]
« PreviousContinue »