Page images
PDF
EPUB

Nota quæ sedes fuerat columbis;
Et superjecto pavidæ natarunt
Æquore dama.

Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta Regis,
Templaque Vestæ;

qui leviter in re tam atroci piscium
et palumborum mentionem injectam
pronuntiaverint, maluerintque hanc
abesse diluvii descriptionem; hujus
autem generis digressiones et multo
effusiores et frequentissimas apud Pin-
darum reperias. —Nota, consueta,
propria.-sedes, vox nobilior pro nidis
avium.-columbis, silvestribus scili-
cet, quæ palumbes vulgo dicuntur.
superjecto, adeo extra modum effuso,
ut cooperiret altissimas rupes quas
vulgo damæ inhabitant.

13. Vidimus, graviter dictum, adjunctam enim stuporis ac metus habet notionem.-flavum, a flavo arenarum colore; v. Æneid. VII, 31 et Ovidii Metam. XIV, 448. retortis litore Etrusco violenter undis, a litore Etrusci, seu Tyrrheni maris, in quod influebat Tiberis, adeoque in ejus ostio compressis, retroque, versus caput, violenter actis. Quod fieri potest « si, ut ait Seneca Nat. Quæst. III, 26, Crebrioribus ventis ostium cæditur, et reverberatus fluctu amnis resistit; qui crescere videtur, quia non effunditur.» Vid. etiam Plin. Ep. VIII, 17, 2, in qua similis ejusdem fluvii inundatio effuse describitur. Quibus explicationibus ac testimoniis fretus eorum sententiam, licet non absurdam, rejicere non dubitem, qui litus Etruscum de

10

15

dextra Tiberis ripa, quæ Etruriam spectabat, accipiunt.-Ire dejectum, pulcherrima sane expressio et vi plena, quæ undis mentem ac consilium dare videtur, et dei, scilicet Tiberini, voluntati tribuit, quod natura facile acciderat. Et hic prorsus non sine magna quadam majestate et dignitate, Deum ipsum in tali re agentem inducit, nec parvam exprobrationibus suis gravitatem addit poeta, quum Tiberim ipsum indignantem ac pœnas exercentem fingit. Qui enim ignoret quanto cultu Tiberim venerarentur Romani, Taciti Annal. I, 79 adeat, ubi viderit inundanti Tiberi moles objici noluisse senatum, «ne minore gloria flueret. »>

[ocr errors]

- monumenta regis, regiam Numæ Pompilii.-Templaque Vestæ, ædem Vestæ conditam ac consecratam ab eodem Pompilio, juxta regiam. Hoc enim templum vocat Ovidius Fast. VI, 269, « regis opus placidi. » Idem etiam eodem loco : « Hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestæ, tunc erat intonsi regia parva Numæ ; » et Trist. III, 1, 30, suo libro urbem ingressuro loca indicans : « Hic locus est Vesta, qui Pallada servat et ignem; hæc fuit antiqui regia parva Numæ. » Vide etiam Plutarchum in vita Numæ, et Serv. ad Virgil. Æneid. VII,

155.

[blocks in formation]

17. Iliæ, sive Rhea Silvia quæ Romulum Marte concepit; ideo, quod ab Amulio vel in fluvium Anienem, vel Tiberim demersa, utriusque fluvii uxor dicitur. — querenti, sc. necem Cæsaris, cognati sui, quippe qui, ut ipsa Ilia, ab Iulio, sive Ascanio, Albæ rege, originem duceret.-nimium, alii jungunt nimium querenti quod quidem de femina vindicta insatiabili apprime intelligeretur; jungendum vero potius nimium ultorem suadent sqq. Jove non probante et uxorius. Nonnulli etiam jungi volunt nimium jactat, quod eadem est sententia, sed forma minus poetica.—sinistra ripa, ubi Roma sita fuit. — Labitur, alías de placido aquarum cursu intelligitur, hic autem de citatiori et vehementiori, quum etiam vagus verbo vim addat.

[blocks in formation]

20

25

21. Cives, hoc verbo significatur hic de civilibus bellis agi. — acuisse, major ostenditur civium inter se pugnantium furor, cum ferrum quam acutissimum reddere appeterent. graves Persæ, Persarum nomine Parthi intelliguntur, qui a Persis victi cum iisdem coaluerant. Graves, h. e. infesti, molesti, Crassi cæde adhuc recenti et inulta; sic Capù; IIépoatat dicitur Alexander a Theocrito, Idyl. XVII, 19.-Quo graves Persæ melius perirent, satius fuisset Parthos perire hoc ferro. Rara juventus, id est, posteri quorum exiguus numerus restabit vitio, h. e. culpa parentum, qui furore civilium bellorum correpti sese mutuis cædibus interfecerunt.

[ocr errors][merged small]

Cui dabit partes scelus expiandi Jupiter? Tandem venias, precamur, Nube candentes humeros amictus Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens, Quam Jocus circumvolat et Cupido; Sive neglectum genus et nepotes Respicis auctor,

nuit. »Virgines sanctæ, vestales sanctæ dicuntur ob pudicitiæ, cui se consecrarunt, sanctitatem.-fatigent, obtundant, lacessant. · minus audientem, audire recusantem, quia de bellis civilibus et Cæsaris cæde irascebatur. Sic Ovidius Fast. III, 699, Vestam, sibi de Cæsare occiso loqui dubitanti talia dicentem fingit : « Ne dubita meminisse; meus fuit ille sacerdos; Sacrilega telis me petiere manus. » — Carmina, solemnes precum formulas quæ certis modis canebantur.-Vestam, in cujus peculiari tutela posita fuit reipublicæ Romanæ salus. Sic in Virgil. Georg. I, 499: Vestaque mater, quæ Tuscum Tiberim et Romana palatia servas. »

[ocr errors]
[ocr errors]

29. Partes, munus, officium. scelus, sc. bellorum civilium, scelesta, quæ ad bella civilia spectant, consilia. Sic in Virgilio Eclog. IV: «Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri. »> - Tandem, hoc verbum longiorem moram incusare videtur. Adsis o tandem, etc. venias, scelera nostra expiaturus. - Nube candentes humeros, refulgentes nube, sive nimbo lucido qui Deorum propitiorum, uti ater iratorum, signum sit. Homer. Iliad. I, 47, de irato Apol

30

35

line: die vuxti éoxúc. - Apollo, primum Apollo invocatur, vel quod ei ante sacra fierent quam libri Sybillini, quibus præesset, inspicerentur; vel quod Deus erat fatidicus, vates, ut apud omnes poetas dicitur. Hanc sententiam confirmare videtur epith. Augur.

33. Mavis, sc. venire ad scelera nostra expianda. - Erycina, Venus, ita appellata a monte Eryce, in Sicilia, ubi ei templum exstructum fuit nobilissimum ab Ænea, Æneid. V, 759; pervulgato poetarum more Deos indigitantium a locis in quibus præcipue colebantur. Venus hic invocatur utpote Æneæ et ideo totius gentis Romanæ parens. ridens, solemne ac perpetuum Veneris epithetum. Nam in muneribus inter Deos distribuendis, huic dem obtigisse μειδήματα ait Hem siod. Theog. 205; hinc quoμusidris, padiowoz, a poetis dicitur. -Jocus, tanquam deus in Veneris comitatu.

38. Neglectum genus, stirpem

[blocks in formation]

Heu! nimis longo satiate ludo;
Quem juvat clamor, galeæque leves,
Acer et Marsi peditis cruentum

Vultus in hostem;

Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari
Cæsaris ultor:

Serus in cælum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum
Ocior aura

-

ludus est, et ei jucundum præbet spectaculum. leves, expolite et ideo fulgentes, quod militis vultum magis terribilem efficit.-Acer, iratus, ferox.-Marsi, nonnulli legere voluerunt Mauri. Quum autem Mauri potius equitatu quam peditatu valuerint, et præterea imbelles populi fuerint, hic autem de fortissimo milite loqui voluerit Horatius, illa lectio Marsi longe præferenda mihi videtur; Marsi enim Romanorum milites fuerunt longe fortissimi. Vid. infra lib. II, 20, 18, « et qui dissimulat metum Marsæ cohortis, » et III, 5, 6, « Marsus et Appulus ; » in Virgil. Georg. II, 167, « genus acre virum Marsos. cruentum, a se perfossum et sanguine

conspersum.

41. Sive mutata, etc. Sensus est. sive tu, alate deus, Mercuri, deposita divina forma, sub juvenis Augusti figura, in terris versaris; præclara sane et exquisita assentatio qua Horatius Augustum Romanis tanquam divinitus

40

45

[merged small][merged small][ocr errors]

48. Serus in cælum redeas, h. e. sero in cælum redeas. Hæc oratio ad Augustum, tanquam deum, dirigitur. Vid. Ovid. Trist. V, 2, « sic ad pacta tibi sidera tardus eas, » et Metam.XV, 868, « tarda sit illa dies, et nostro serior ævo, qua caput Augustum... accedat cælo.» Conf. etiam Lucan. I, 48; et Stat. Theb. I, 22 sqq. -Lætus, xarpov, propitius, tanquam numen propitium: etiam hoc tanquam de deo. Sic Stat. Silv. I, 1, 105 de Domitiano: «Certus ames terras, et quæ tibi templa dicamus... nec te cæli juvet aula, tuosque lætus huic dono videas dare tura nepotes. » populo Quirini, sc.

Tollat; hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps;
Neu sinas Medos equitare inultos,
Te duce, Cæsar.

Romuli hoc nomine inter Deos relati.

iniquum, iratum, offensum. Ocior aura tollat, ne ocius aura tollaris. Mercurium alatum hic commemorari nemo non intelliget.

49. Hic, in terra, in populo Romano. · Pater, pater patriæ, honorifica appellatio quæ postea U. C. DCCLII Augusto publice decreta est. – Princeps, ita dicebatur, Romano sensu, qui ob egregia erga cives merita, et summam de reipublicæ salute curam, primum civitatis locum obtinebat. Hoc nomen, minime invidiosum, assumpsit Augustus U.C. DCCXXVI.

50

Vid. Dio. 83, 11; Tacit. Annal. I, 1 de Augusto: « Accepit cuncta discordiis fessa civilibus sub nomine principis. >> Neu sinas Medos, etc. Patet e Dione 53, 33 Augustum hoc tempore expeditionem adversus Parthos molitum esse, ad quod bellum suscipiendum hortatur poeta. — Medos, pro Parthis, ut supra Persæ.— inultos, impunitos. — equitare, h. e. equitando nobis insultare, et per terras nostras ferociter incurrere. Parthi equitatu præstabant.--Te duce, tuis auspiciis, bello iis tuo ductu inferendo; vel potius te imperium tenente.

ANALYSIS. Declaraturus poeta, atque commendaturus Augustum tanquam eum, qui solus res perditas labefactati bellis civilibus imperii esset reparaturus, pacemque ei et salutem redditurus; splendidissima eum et sanctissima expiatoris, Deorum in Romanos iram placantis, et mala inde in civitatem redundatura arcentis imagine repræsentat. Cujus carminis ut artificium ratioque plane intelligantur, quædam explicationes præmittendæ sunt. Apud Romanos, ut apud omnes populos, parum subtiliter adhuc de Diis et rebus physicis philosophantes, ea, fuit religio, ut quasvis magnas calamitates a Diis, sceleris cujusdam, ab ipsis vel a majoribus patrati, vindicandi causa, pœnæ loco infligi, easque insolita aliqua objecta rerum specie portendi; se autem, certis cærimoniis, a patrato scelere purgari, ac sic Deorum ira placata, mala imminentia avertere posse.

Statim igitur post Cæsaris necem, qua tanquam piaculo commisso, populus Romanus Deorum iram in se provocaverat, prodigia apparuerunt quæ eam portenderent, moxque bella civilia insecuta sunt, quæ Cæsaris necem ulciscerentur. Quum vero his ipsis bellis civilibus, etsi immissis a Diis in pœnam, novum scelus populus Romanus commisisset, necesse utique erat, ut etiam Dii novas iras conciperent, iterumque adeo a Romanis pœnas exposcerent. Novam hanc Deorum iram jam nova prodiderant prodigia, novæque bellorum civilium calamitates reipublicæ impendebant pessundaturæ eam, nisi certis cærimoniis

« PreviousContinue »