Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

T The above works are for sale by all booksellers, or they will be sent

by Harper & BROTHERS to any address on receipt of price as quoted. If ordered sent by mail, 10 per cent. should be added to the price to cover cost of postage.

LECTORI.

IN poematis Horatianis recensendis codicum manuscriptorum vel saltem scholiastarum lectiones nunquam non adhibui ; quae vero ex conjectura profectae sint a contextu procul relegavi. Ii igitur qui editiones Bentleianas in manibus habeant in nostris plurimas lectiones notis et vulgaribus diversas invenient. Orellii judicio subinde sed rarius dissensimus.

Ab hac editione cum notae omnino absint de duobus

locis lector monendus videtur. In Carminum, Lib. I. Od. ii. 5, ad finem, plene interpunxi, ex quo systemate nova profluit interpretatio, nec ab ullo post Rutgersium critico probata. Qui autem mihi credant in versibus iii-v Graeciae populos ludorum Eleorum avidos significari arbitrabuntur; per “Terrarum dominos,” contra, Romanos, quos Martialis (Ep. xiv. 123) “Romanos rerum dominos” vocat; ut alibi de Roma ipsa scribit, “Terrarum dea gentiumque" (XII. 8), et de Domitiano principe “Terrarum dominus deusque rerum."

Ejusdem libri carmen octavum et vigesimum omnes quantum scio, editores ita distinxerunt ut duas personas colloquium habentes exhibuerint. Mihi vero secus vide tur, nec alium locutorem praeter poetam ipsum naufragi cujusdam umbram agentem.

A. J. M.

Kal. Mart.

A.D. M.DCCC.LVIII.

« PreviousContinue »