Page images
PDF
EPUB

PREFATIO.

PRIMAM Juvenalis editionem, meis curis sumtibusque Fritschii Lips. 1800. vulgatam, cujus exemplaria jam dudum divendita sunt, excipit nunc altera, gloriosius, quam vellem, a redemtore ejus nuper promulgata, etsi longe alia et emendatior, in qua et resecui innumera * et adjeci † et correxi. Nam multa tum ab aliis tum aliquando a me ipso, recognitione per otium iterata, animadversum iri, quæ jure meritoque possent reprehendi et in quibus vel grammatici desideraretur subtilitas vel critici, numquam dubitavi. Veniæ tamen, aliquam certe, spem mihi dabat eorum, quæ mihi erant impedimento, et copia et gravitas. Quam arduum enim fuerit conamen meum, vel ex eo intelligitur, quod viri docti nullis propemodum poetis Romanorum minus operæ addixerint, quam satiricis et præcipue eorum principibus, Horatio et Juvenali, qui hac contemtione et incuria minime pæne omnium digni sunt. Illius odæ multorum, satiræ unius tantum alteriusque ingenium exercuere. Hic vero ducentis abhinc annis nullum fere nactus est interpretem; et quales antea? qui neque verba ejus diligenter expiscati sunt, neque horum sententiam satis explanarunt, sed potius satiras illius argutiis vanaque doctrina veluti obruerunt et obscurasse magis videri possunt quam illustrasse. Desiderabatur adhuc editio, in qua tum textus, ut

Quo refero potissimum præfationem, vitam Juvenalis a Salmasio et Dodwello concinnatam multasque ac manifestas tam librariorum quam interpretum aberrationes et nugas.

+ In primis similia Græcorum Romanorumque scriptorum loca et quidquid boni inest tum singularibus libellis nuper editis, tum novissimæ Juvenalis editioni Paris. 1810. vulgatæ a cl. Achaintre, qui non modo codices mss. xxxv comparavit et in his optimos antiquissimosque, sed ineditas etiam Valesiorum notas inseruit suasque adjecit.

1

vulgo dicunt, ad fidem bonorum codicum legesque artis constanter recenseretur et vitia vulnerave non manifesta solum, sed latentia quoque sanarentur; tum satiræ ipsæ perpetuo explicarentur commentario, qui adolescentes cum fructu, voluptate sensuque veri ac pulchri eas legere et non modo singula, quæ tam in argumento, quam in tractatione magnopere differunt, intelligere, sed etiam cujuslibet eclogæ summam ac virtutes cognoscere doceret, quæ non tam singulis sententiis earumve enuntiatione atque inventione continentur, quam illarum coagmentatione et partium cum summa consilioque primario congruentia. Ad ejusmodi editionem me adspirasse non dissimulavi, sed severorum me judicum desideriis votisque satis facturum esse nec speravi umquam, nec sperare potui. Contentus eram muniisse viam et fundamenta quasi jecisse, quibus superstrueretur ab aliis melius ædificium et adjicerentur hæc, illa demerentur. Raro etiam humanitatis exemplo, cujus gratissima numquam memoria ex meo effluet animo, tanta mihi suppeditata erat criticorum subsidiorum copia, ut decimam vix partem cuiquam contigisse crediderim, qui ante me accesserit ad poetam edendum. Omnium vero, quos umquam exhausi, laborum longe molestissimi fuere primum collatio octoginta circiter codicum, vel manu scriptorum vel typis excusorum, quos pæne omnes ipse a principio ad finem comparavi, eorumque notatio, descriptio et in ordines atque classes distributio; deinde lectio commentariorum, qui temporis jacturam fructu inde percepto neutiquam compensabant et in Henniniana editione seorsum ad quemvis versum, altero alterum in aliis libri paginis excipiente, erant evolvendi ; denique confectio Indicis rerum verborumque uberrimi. Tot et tantas difficultates ac molestias si reputaverint æqui harum rerum judices, non mirabuntur profecto, nondum fuisse quemquam, qui tantum sibi laboris, quantum ego receperim, imponi pateretur et in eodem perferendo constanter perseveraret, multosque destitisse a consilio edendi Juvenalis, jam diu mente agitato, aut oneri succubuisse. Iidem non pauca forte vitia condonabunt ei, qui primus talia moliatur, non ignari, hominibus etiam longe doctioribus obrepere subinde somnum in

opere tam vasto et arduo, neque animum vigere semper et satis acute videre, nedum ejus, cui Herculei labores illi fuerint exantlandi et neque magna librorum copia, neque satis otii suppetierit, sed, quum semper non minus fere studii theologiæ, quam philologiæ, et linguis orientalibus, quam Græciæ ac Latii literis, impenderit, propter negotia varia crebrasque interpellationes, subseciva tantum tempora et operas plerumque tumultuarias huic labori dicare licuerit. Forsan et non immemores erunt eorum, quæ Heyne in Præf. Virg. vere dixit: "Non minores difficultates ipsum premunt interpretem. Namque et ejus ingenium infinita rerum minutarum copia ac subtilitate (nec minus comparatione tot codicum et Indicis copiosi concinnatione) obtundi obscuraque opera et argutiis superiorum interpretum obscurari, et, dum in aliorum sensu acuendo desudat, proprium sensum obrui et hebetari necesse est. Dum undique et tam ad singula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhærescere forte possit, quam ad innumera, ab aliis prave accepta, male exposita aut in tenebras involuta, circumfertur et intenditur animus, dumque in verbis commode explicandis defixus est, multa interdum occurrunt minus cum re conjuncta, exciditque id, quod ad illum locum ab initio quærebatur; nec raro fit, ut sensim sensimque ad alias rerum notiones et imagines delabaris et tandem subjungas interpretationem, quam, si in alio deprehenderis, quomodo ei in mentem venerit, assequi vix possis. Quæ omnia communem interpretum conditionem nimis duram et iniquam esse docent, quam ut in eo genere perfectæ aliquid et absolutæ operæ exspectari possit.”

Hanc vero interpretum conditionem multo duriorem reddit et iniquiorem indoles ævi nostri, quo non pauci eorum, qui humanitatis profitentur studia, quamquam mitem Gesneri sapientiam justis prædicent laudibus, Klotzium tamen arrogantia et inhumanitate superant, et ne tironibus quidem ulla religio est, summos quoque viros, ὧν οὐκ εἰσιν ἱκανοι λυσαι τους ἱμαντας των Todпuarav et quorum doctrina, ingenium ac merita non minus a me suspiciuntur quam ab omnibus, qui ea rite æstimare sciunt,

asperrimis dictis lacessere altoque despicere supercilio. Ita enim nostro sæculo, quod de humanitate ac luce literarum toties gloriatur, venimus ad summum fortuna:- Cadimur et totidem plagis consumimus hostem! Equam saltem et liberalem censuram quis exspectet ab hominibus Heineckio similibus? qui adolescens, etsi sine ira et studio scripsisse sibi visus est, rustica tamen et Archilochia aut Hipponactea in me subinde effudit dicteria in libello singulari, in quo nonnulla quidem recte, non diffiteor, et magno cum strepitu juvenilis jactantiæ mihi exprobravit, sed plerumque, ubi me insimulavit ineptiarum vel ridicula et absurda mihi excidisse censuit, (ita enim amabat loqui et in eo sibi placebat) illa expromsit ipse et ridendi materiam præbuit. Hæc vera esse patebit ex Var. Lect. et Comm., in quibus omnia, tam ab eo, (quem jam ante hos octo annos fato functum esse nunc demum rescivi, postquam editionem hanc jam subjeceram prelo) quam ab aliis vel recte vel perperam notata recensui et iis potissimum censoribus, qui, quum novas ipsi meditarentur Juvenalis editiones, acerrime in me invecti sunt, nonnulla, sed humaniter, respondi, memor verborum poetæ mei: Semper ego auditor tantum? numquamne reponam? Quodsi vero sæpius ipsi illi labuntur atque a vero aberrant, qui unice id agunt per otium ac studiose et cupide, ut aliena rimentur detegantque peccata et vitia; quam humanum est errare! in tanto potissimum opere et tot difficultatibus impedito ! quam æquum, errantem comiter in viam reducere!

Scrib. Stadæ Cal. Febr. A. R. S.

MDCCCXVIII.

GE. ALEX. RUPERTI,

Dr. Theol. M. Brit. Regi a consiliis consist. et antistes rei eccles. et schol. in ducat. Brem, atque Verd.

VOL. I.

JUVENALIS

SATIR Æ.

« PreviousContinue »