Page images
PDF
EPUB

30

tantum, sed non pauca, supersunt. Is enim primum heroico ple

rumque metro usus est, et raro tantum iambico vel trochaico. Deinde tum facetior et urbanior, tum limatior fuit, quam Ennius et poetarum seniorum turba. 31 Denique Satira ejus ab Enniana discrepat et in materia et in forma, sive in argumento et in ratione consilioque, quod in eo tractando sequutus est: non enim sæpe, ut Ennius, sed unice ac semper id egit, ut mores hominum, et quidem acerbissime, notaret, nec vitia tantum, sed personas quoque, iis contaminatas, nominatim et summa libertate, nulla dignitatis ratione habita, perstringeret; 32 quumque veteris Græcorum comœdiæ studio ingenium ejus formatum hujusque veluti succo nutritum esset, illius non modo sermonem quotidianum ac pæne pedestrem, qui satiris inde proprius fuit, (v. Horat. Epist. I, 4, 1. et Sat. I, 4, 39-62. II, 6, 17.) sed venenatos etiam sales et dicacitatem æmulatus est. Et hæc est illa libertas verborum, quæ ei a Cic. ad Div. XII, 16. et aliis tribuitur; hic est styli nasus, (dicacitas) ab eo primum conditus, (v. Plin. Præf. Hist. Nat.) et singularis ille character Lucilianus (Varr. R. R. III, 2, 17.) et Satira Lucilianæ, qui tam ex fragmentis ejus, quam ex veterum scriptorum testimoniis (inpr. Horat. Sat. I, 4, 1—8. I, 10, 1—30. 43—71. II, 1, 62-70. Pers. I, 114 seq. et Juvenal. I, 152 seq. 165 seq.) cognoscitur. Diomedes lib. III. p. 482. ed. Putsch. Satira, inquit, est carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad carpenda hominum vitia archææ comoedia charactere compositum: quale scripserunt Luci

30 Collecta sunt ea primum a Stephanis, deinde a Fr. Dousa Lugd. Bat. 1597. 4. quam editionem recudendam curarunt Vulpius Patavii 1759. Maittarius in Corp. Lat. Poet., Havercamp. ad calcem Censorini Lugd. Bat. 1743. 8. et editores Bipont. Juven. et Persii,

31 v. Horat. Sat. I, 4, 7. 8. et 10, 64 seq. Cic. Or. I, 16. II, 6. et ad Div. IX, 15. ubi antiqua ejus et vernacula festivitas laudatur, quæ videtur præcipua fuisse causa, quare Lucilius ejusque Satira Romanis tam diu in deliciis fuerit. v. Wieland ad Horat. Sat. I, 4. not. 1. et Manso p. 419-442. Nam idem Horatius 11. 11. Sat. I, 4. 8 seq. et 10, 1—30. 46— 71. contendit, eum fuisse durum compo· pigrum ferre recte scribendi laborem — eum fluere lutulentum, sæpe ferentem plura tollenda relinquendis, qui detereret sibi multa, si foret hoc nostrum fato delatus in avum, et qui non magnum fecit, quod verbis Græca Latinis

nere versus

miscuit. Hoc judicium improbat Quintilianus Inst. Or. X, 1, 93. Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui (Sat. I, 4, 11.) "Lucilium fluere lutulentum et, esse aliquid, quod tollere possis," putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius et ad notandos kominum mores præcipuus. Enimvero Horatius easdem ei laudes tribuit, et quæ vituperat, recte vituperasse videtur, immo excusare, partem vitiorum tempori impu. tans. Cf. Wieland et Manso 11. 11.

38 Dousa (in nota p. 185 ed. Haver camp.) monet, in pauculis fragmentis exagitari XVI clarissimos Romanos, et mortuos quoque poetas, Euripidem, Ennium, Cæcilium, Pacuvium, Accium.

lius et Horatius et Persius. Sed olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, Satira dicebatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius. Quintilianus Inst. Or. X, 1, 93. Satira tota nostra est: in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius. Evanthius, seu quisquis auctor fuit libelli de Trag. et Com. (in Thes. Gronov. T. VIII. et in editt. Terent. Westerhov. T. I. p. LV. Lindenbrog. p. 27. et Zeuniana) Quum poetæ abuti licentius stylo (in versibus Fescenninis) et passim lædere ex libidine cœpissent plures bonos, ne quisquam in alterum carmen infame proponeret, lege (in XII Tabulis) late siluere. Et hinc deinde aliud genus fabulæ, id est Satira, sumsit exordium: (Fescenninis versibus in scena successit Satura prisca et dramatica 33) quæ a Satyris, quos illotos semper ac petulantes deos scimus esse, vocitata est: etsi aliunde nomen traxisse prave putant alii. Hæc, quæ Satira dicitur, (et Exodia) ejusmodi fuit, ut in ea quamvis duro et veluti agresti joco, de vitiis civium tamen sine ullo proprii nominis titulo carmen esset. Quod item genus comœdiæ (Satira dramatica) multis obfuit poetis, quum in suspicionem potentibus civibus venissent, illorum facta descripsisse in pejus ac deformasse genus stylo carminis; quod primo Lucilius novo conscripsit modo, ut poesin inde faceret, (singulare carminum genus, quod non ageretur in scena, sed legeretur, non dramaticum esset, sed didacticum) id est, unius carminis plures libros.

Satira itaque a Lucilio inventa, et præcipue ab Horatio, Persio ac Juvenale, sed ab unoquoque diversa ratione exculta, est illud carminum genus, quod vivis coloribus imaginibusque mores hominum adumbrare, et tum virtutem præceptis, quorum gravitas comitate plerumque ac festivitate condita est, commendare, tum errores potissimum ac vitia, luculentis exemplis salibusque modo urbanis modo nigris, vel risui vel invidiæ exponere, adeoque multiplici poeseos, dramaticæ potissimum, arte argumenta e vita quotidiana depromta tractare, et sic lectores tam delectare, quam docere et emendare conatur. Utrum hæc Satira sit justum poema nec ne, in quæstionem vocarunt Horat. Sat. I, 4, 39-64. Wieland ad h. 1. not. 7. Casaub. de Sat. Rom. II, 5. (ubi conf. Rambach) et alii, qui in poeseos naturam diligentius inquisivere, inpr. Astius de Platonis Phædro p. 44 seq. Jam si quæritur, num et nomen et ipsum carminis genus, sive al

33 Ita obscurum Grammatici locum intelligo, quem alio sensu cepit Casaub. p. 23. alio Blankenb. ad Sulzer. T. IV. p.

126. 158. alio Eichstædt p. 56. 57. et alio denique Manso p. 410. 411,

terutrum, Romanis proprium fuerit, an a Græcis, ut quidquid ad artes. scientiasque spectat, petitum et satyricæ eorum poesi cognatum; Grammatici certant et adhuc sub judice lis est. Illud propugnarunt in primis Jos. Scaliger, Casaubonus, Spanhemius, Rambachius, Rigaltius, Dacerius, Manso et Koenig; hoc Jul. Cæs. Scaliger, 34 Dan. Heinsius, Vulpius, Flögelius, Blankenburg et Conz. Hinc etiam nomen varie scribitur; ab his Satyra, ab illis vero, quos sequutus sum, Satura vel Satira; nam utraque scriptura in plerisque Satiricorum codicibus MSS. reperitur, et nihil differt inter eas, ut inter optumus et optimus, maxumus et maximus al. Saturam nonnulli dictam existimant a saturitate sive abundantia, (voce et significatione a Græcis desumta, quod colligitur ex Hesychio, qui docet, darogas s. oarnoρους esse σκαφάς βοτρύων, vasa racemorum plera, παρα Λακωσι) alii a nomine satur, (v. c. Isidorus, qui facete monet: aut a saturis nomen Saturæ dictum, qui multa habent; vel ob ea, quæ per vinolentiam (libere et mordaciter) dicunt, ut ebrii, quam posteriorem rationem distinctius exponit Porphyrion) plerique autem a rebus saturis, h. e. multiplicibus et miscellis, (v. c. gestu vel lance satura, variis primitiis referta et oblata diis ruralibus, vel lege satura, multa capita variasve res comprehendente) 35 adeoque a mixtura variarum rerum, vel argumenti,

34 In Art. poet. lib. I. c. 12. Idcirco falluntur, inquit, qui putant, Satyram esse. Latinam totam: a Græcis enim et inchoata et perfecta primum, a Latinis deinde accepta, atque extra scenam exculta. Quamobrem non a satura vel lege vel lance dicta est, ut frustra et temere satagunt grammatici: quin has a Satyris dictas puto. Cum lancibus enim prodibant et canistellis pomorum omni genere plenis, quibus Nymphas allicerent. Fuere etiam Grammatici, qui Satiram vel potius Satyram a Satyris dictam putarent, v. c. Evanthius in loco supra adscripto, et Diomedes, qui mox a nobis laudabitur, sed dubitanter scripsit.

[blocks in formation]

fertas variarum rerum copia lances saturas, vel simpl. saturas appellarunt. Satur enim pro pleno et cui nihil deesset usur. pabant: sic color satur, cui ad perfectionem nihil deest, quando lana colorem davonoidy imbibit. A similitudine hujus lancis etiam aliarum rerum mixturas appellarunt saturas. Verrius Flaccus: Satura cibi genus, ex variis rebus conditum. Hoc quoque uberius Diomedes. Quoddam, inquit, genus farciminis multis rebus refertum Saturam dicit Varro vocita

tum.

Est autem hoc positum in II libro Plautinarum quæstionum. Satura est, ubi uva passa et polenta et nuclei pinei ex mulso conspersi : ad hæc alii addunt et de malo punico grana. Sic et voces Tavσwiguía et raynagros quamlibet mixtionem e multis diversisque rebus ac xuxsava denotant:-et quum in foro leges unica rogatione ferebantur multorum capitum, aut veteres leges interpolabantur adjectione novorum capitum, saturas vocabant h. e. miscellas, quomodo a JCtis lex Julia Papia Poppæa nominatur miscella, quis et multa et diversa capita continebat. Hinc natum proverbium, per saturam le

vel metrorum, vel sermonis poetici et pedestris. Quam etymologiam omnibus Satiræ Romanæ speciebus (antiquissimæ, Ennianæ, Lucilianæ et Varronianæ 36) congruere dicunt, eamque firmant tum verbis Juven. I, 85. 86.

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli;

P.

tum testimoniis veterum Grammaticorum; v. c. Diomedis lib. III. 483. collect. Putsch. Satira dicta sive a Satyris, quod similiter in hoc carmine ridiculæ res pudendæque dicuntur, quæ velut a Satyris proferuntur et fiunt; sive a Satura lance, quæ referta variis multisque primitiis sacris Cereris inferebatur; vel a copia et saturitate rei Satura vocabatur: cujus generis lancium et Virgil. in Georg. II, 194. et 394. meminit. Alii dictam putant a lege satura, quæ uno rogatu multa simul comprehendat, ut scilicet et Satira carmina multa simul et poemata comprehenduntur: cujus legis Lucilius meminit in primo: Per Saturum Edilem factum, qui legibu' solvat. Isidor. Orig. V, 6. Satura vero lex est, quæ de pluribus rebus simul loquitur, dicta a copia rerum et quasi a satietate, unde et Satiram scribere est poemata varia condere, ut Horatü, Juvenalis et Persii. Conf. Festus in voc. Satura, et Acron vel Porphyr. ad Horat. Sat. I, 1. pr.

Meo qualicumque judicio omnis quidem res, toties et a tam multis in quæstionem vocata, non magni adeo momenti est, et quemadmodum Casaubonus aliique, qui Saturam vel Satiram ita definiunt, ut sit carmen, cujus argumentum farragine seu mixtura diversorum vi

gem ferre, quum raptim, neque viritim dictis sententiis aliquid senatores decernebant; et ut apud Festum loquitur Lælius, quasi per saturam sententiis exquisitis. (Cf. Crenii not. ad Casaub. p. 255. 254. VV. DD. ad Sallust. b. Jug. c. 29. et Ernesti clav. Cic. ad leg. Cæciliam Di diam.) Laudatur etiam Lactant. I, 21. Pescennius Festus in libris Historiarum per saturam; hoc est, ut Græci similes libros inscribere soliti, Ποικίλης ἱστορίας, vel ̓Αμαλθείας κέρας, aut Τῶν σποράδην asyoμévwv, aut denique, Sosipatro interprete, Πανδέκτης ἱστοριῶν. Propius ad vocem Satura accesserunt, qui libros suos inscripserunt Пívazas h. e. lances, (immo tabulas) vel Ivanidia. Quarum irygaçã exempla in Præf. Plinii et ap. Sueton. in Aurelio Opilio Grammatico." (Cf. Gell. I, 8.)

[blocks in formation]

36 De Satira Varroniana sermo erit in commentatione seq. De reliquis jam supra egi. Qui vero Satiram hinc ita definierunt, ut sit carmen, cujus argumentum farragine vel mixtura diversorum vitiorum contineatur, nominis potius vim et etymologiam, quam carminis naturam respexerunt; quod recte jam explosit D. Heinsius. Omnino autem notandum, Græcis et Romanis non, ut nobis, distinctas fuisse et accuratas diversorum poeseos generum carminumque divisiones, neque ex natura semper cujusque petitas, sed sæpe a metro, (unde Iambi v. c. dicti) vel aliunde desumtas. Veteres quoque scriptores li bros suos plerumque sine titulo in vulgus videntur emisisse, vel de eo non admodum laborasse: et inscriptiones illorum Grammaticis fere debentur. Conf. not.

38.

tiorum rerumque contineatur, nominis potius vim et etymologiam, quam carminis naturam respexisse, ita Jul. Scaliger, Dan. Heinsius aliique similitudini vocabulorum Satyrice, Satyri et Satyra nimium tribuisse videri possunt, et quamvis nomen omnino Græcæ sit originis, tamen Satura rectius scribitur, quam Satyra et Salira; nam veteres Romani Græcum v ut breve Gallorum u pronuntiabant, Grammatici vero substituebant y et indocti, aut qui sibi forte docti videbantur, i, v. c. inclytus et inclitus, lacrymæ et lacrimæ pro inclutus et lacrumæ, quæ vera scriptura in multis codd. MSS. reperitur. Multo autem probabilius est, non modo hoc carminum genus, de quo quæritur, sed etiam nomen ejus, saltem hujus usum, Romanis proprium fuisse, quam a Græcis profectum. Nam primum omnem fere dubitationem eximunt testimonia Horatii (Sat. I, 10. 66. ubi Ennius rudis et Græcis intacti carminis auctor dicitur) et Quintiliani, (Inst. Or. X, 1, 93. Satira tota nostra est, in qua primus insignem laudėm adeptus est Lucilius) quæ profecto longe digniora sunt fide, quam incertæ recentiorum Criticorum conjecturæ. 37 Deinde illa carpendi alios pravosque hominum mores ridendi ratio neque a Græcis verbo aliquo, a Satyris petito, insignita est, (nam ipsum arugie lasciviam potius petulantem, quam mordacitatem, significat, et Satyri quoque salaces quidem vel petulantes et saltatores, non autem dicaces fingi solebant) neque singulare aliquod, a Græcis excultum, poeseos carminumque genus umquam constituit, ad quod illa, quam supra dedi, Ennianæ et potissimum Lucilianæ Satiræ descriptio ita transferri queat, ut non magna deprehendatur dissimilitudo. 38 Aliquam quidem cum hac

[ocr errors]

37 Wielandi nota 15 ad Horat. 1. 1. est hæc : "Vermuthlich ist hier der alte dichter Ennius gemeint. Wie übrigens, nachdem Horaz, der mit der Griechischen Literatur sehr bekannt war, die Satyre so ausdrücklich zu einer Römischen erfin. dung macht und hierin von einem beyder sprachen so kundigen kunstrichter, als Quintilian war, unterstützt wird, ein moderner Grammatiker sich einfallen las sen konnte, das gegentheil zu behaupten, würde kaum begreiflich seyn, wenn es nicht Jul. Cæs. Scaliger wäre. Jene konnten mit voller kenntniss der sache sprechen; denn sie hatten noch alle producte der Griechischen Literatur vor sich. Wir sprechen vom Margites des Homer, von den sogenannten Sillen des Xenophanes und Timon, die wir nicht mehr huben, und also mit den Satyren der Rö.

1

Hr.

mer nicht vergleichen können, und wol.
len gleichwohl mehr von der sache wis-
sen als Horaz und Quintilian!
Flögel hat diese Materie in s. Gesch. d.
kom. Lit. II. B. S. 12 ff. mit so vieler
sachkenntniss, als davon zu haben ist,
aus einander gesetzt, und gegen die be-
hauptung des H. und Q. mit vieler be-
scheidenheit zweifel vorgetragen, die, wie
mich däucht, blos deswegen nicht aufzu-
lösen sind, weil keine Griechische ge-
dichte mehr vorhanden sind, die mit den
Lucilischen, Horaz. oder Juven. Satyren
verglichen werden könnten."

38 Koenig p. 11. "Omnino, inquit, hæc vitia, stultitiam et pravos hominum mores ridendi et vituperandi ratio numquam singulare aliquod carminum genus, proprio aliquo nomine insignitum, apud Græcos constituit, sed modo epica, modo

« PreviousContinue »