Page images
PDF
EPUB

se accenderat et cum fratre, Agrippa minore, ultimo Judææ rege, incestum fecit. Cf. ad Sat. VI, 156 seq. Pro Berenice regina et apud eam se causam dixisse tradit Quintilian. Inst. Or. IV, 1.

JUVENALIS 36-44.

A. U. C. 830-838. CHRISTI 77-85.

Britannia et Orcades insulæ expugnantur ab Agricola, qui tamen Hiberniæ occupandæ consilium exsequi non potest; sed revocatus a Domitiano in otio vivit, ut tyranni insidias effugiat, et moritur a. U. c. 846. veneno necatus, quod vulgo saltem credebatur. Cf. ad Sat. II, 159 seq. IV, 127. XIV, 196. XV, 124. Gallia causidicos docuit facunda Britannos Sat. XV, 111.

JUVENALIS 39.

A. U. C. 833. CHRISTI 80.

Juvenalis, qui ad mediam fere ætatem declamaverat, ab hoc tempore, paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem et Statium, hoc genus scripturæ industrie excolit; sed diu ne modico quidem auditorio quidquam committere audet, propter tyrannidem Domitiani. Ita Suetonius in Vita; ad quam bene hæc adnotavit Oudend. "Poeta studiis literariis et declamationibus animi causa operam dedit ad XL ætatis annum. Hinc lusit aliquando satiram in Paridem, Neronis pantomimum, mox occisum a Nerone. (v. ad Sat. VI, 87.) Tunc vero non prosecutus est poeticum studium; certe non palam divulgavit carmina; donec jam octogenarius sub Imp. Hadriano, qui a. U. c. 870. Romam venerat, præ indignatione tot malorum poetarum et criminosæ priorum Imperatorum et aulicorum suorumque temporum et civium vitæ denuo in bilem effundendam erupit suasque satiras recitavit, atque pro Neronis pantomimo inseruit Sat. VII, 87. Domitiani pantomimum juniorem Paridem, itidem a Domitiano morte multatum: (v. ad Sat. VI, 87. VII, 87.) eaque occasione poetæ Statii meminit VII, 82 seq. Quum vero præter alia infercisset Sat. VII, 90 seq. Quod non dant proceres, dabit histrio cet. illis versibus offensus iste histrio, qui Hadriano Imp. in deliciis erat et omnia apud illum poterat, conflavit Juvenali invidiam, ita ut in

suspicionem venerit, quasi præsentia tempora figurate, ut ait auctor, per veterem quasi illum Paridem notasset. Quapropter illum Hadrianus, facetissimo ingenio et poetis favens Princeps, sed incitatus ab histrione, tali supplicii genere affecit, quod levi et joculari delicto par esse videbatur, eumque, qui ridebat, homines quosdam fieri præfectos et tribunos favore histrionis, ipsum fecit præfectum cohortis Ægyptiacæ, ut videretur pro suis versibus esse honoratus; sive sub honoris specie illum ab Urbe removit. Neque hæc accidisse vivo Domitiano, luce meridiana est clarius. Nam ejus mortem ipse Juvenalis descripsit Sat. IV, 34. VI, 279. VII, 186. et sub Trajano laudatur ille vivens a Mart. XII, 18. Non ergo histrio seu pantomimus Neronis vel Domitiani, sed Hadriani est intelligendus tum Sat. VII, 87. et 90. tum in Sidonii Apoll. carm. IX, 270. irati fuit histrionis exsul. Flura vide ap. Salmas. Plin. Exerc. in Solini c. 32. p. 319 seq. al. 449 seq. et Dodwell. in Annal. Quintil. §. 37-41. p. 156 seq."

[blocks in formation]

Imperium obtinet T. Flavius Sabinus Domitianus, qui ultimus Flavius, Nero calvus et Pontifex summus dicitur Sat. IV, 37. 38. 46. 137. Ævum ejus simile Neroniano (v. ad a. U. c. 807.) et insigne copia delatorum in dies crescente, e quibus famosissimi erant Regulus, (v. ad Sat. I, 33 seq.) Bebius Massa, (Sat. I, 35.) Metius Carus, (Sat. I, 36.) Palfurius Sura, (Sat. IV, 53.) Armillatus, (ibid.) Pompeius, (Sat. IV, 110.) Catullus Messallinus (Sat. IV, 113 seq.) et Fabricius Veiento. (Sat. III, 185. IV, 113. 124. VI, 113.) Hujus Fabricii, senatoris hominisque adulandi peritissimi, uxorem Hippiam cum Sergio gladiatore in Ægyptum migrasse, narratur Sat. VI, 82— 113. Præfecti Urbi sub Domitiano erant Pegasus et Rutilius Gallicus. v. ad Sat. IV, 75 seq. et XIII, 157.

JUVENALIS 42.

A. U. C. 836. CHRISTI 83.

Domitianus ridicula expeditione in Cattos facta a Senatu triumphum

et cognomen Germanici accipit. Conf. ad Sat. VI, 205. Hoc etiam anno tyrannus ille, repudiata Domitia occisoque propter adulterium ejus Paride histrione, (Sat. VII, 87.) palam tamquam cum uxore consuescit cum Julia, Titi fratris sui filia, Sabino nupta, quæ coacta abortivis conceptum abigere moritur et a. U. c. 844. Chr. 91. consecratur. Eodem tempore Domitianus severas de adulteriis et pudicitia leges, Juliam et Scatiniam, revocat. Cf. ad Sat. II, 29-44. Di LXVII, 3. et Dodwell. Annal. Quintil. § 24.

JUVENALIS 43.

A. U. C. 837. CHRISTI 84.

Domitianus X. et App. Junius Sabinus consules. Hunc Junium nonnulli Sat. XV, 27. innui putant.

JUVENALIS 44-51.

A. U. C. 838-845. CHRISTI 85-92.

Bellum geritur adversus Dacos, in quo App. Junius Sabinus et Corn. Fuscus pereunt. Domitianus tandem annuo tributo promisso pacem ab hoste emit, et tamen de victoribus falsum agit triumphum cognomenque Dacici sumit. Cf. ad Sat. IV, 111. VI, 205. et Dodwelli Annal. Quintil. § 22. et p. 190. ubi suspicabatur etiam, eodem tempore ridiculum Patrum consilium de inusitatæ magnitudinis rhombo a Domitiano habitum esse, (si verum fuit, non fictum) ante quam in Dacos mitteretur Fuscus et quum tristes tam e Britannia, (cujus rex præter alios fuit Arviragus Sat. IV, 127.) quam de Cattis et Sygambris nuntii venissent. Cf. ad Sat. IV, 37 seqq. 111. 126. 147. Ei consilio affuisse dicuntur Pegasus JCtus celeberrimus, qui sub Vespasiano Consul fuit suffectus cum Pusione et postea Præfectus Urbi, (v. ad Sat. IV, 75 seq.) Vibius Crispus, senex jucundi et mitis ingenii, (Sat. IV, 81 seq.) Acilius Glabrio cum filio, (Sat. IV, 93103.) Rubrius, (ibid. v. 104 seq.) Montanus abdomine tardus, (v. 107.) Crispinus, matutino sudans amomo, (qui servus olim fuefat Ægyptius, sed a Domitiano ad dignitatem provectus equestrem luxuria diffluebat, de quo v. ad Sat. I, 26 seq. IV, 1 seq. 108. 109.) Pompeius delator, (Sat. IV, 110.) Corn. Fuscus, (ibid. v. 111. 112.) Ca

tullus Messallinus et Fabricius Veiento. (v. ad Sat. IV, 113 seq. et sup. ad a. U. c. 834.)

JUVENALIS 45.

A. U. C. 839. CHRISTI 86.

Agones Capitolini a Domitiano instituuntur in honorem Jovis Capitolini, et Britannia insula circumvehitur ab Agricola, octavo præfecturæ ejus in Britannia anno. Cf. ad Sat. VI, 387. VII, 86. et Dodwell. Ann. Quintil. § 22.

JUVENALIS 51.

A. U. C. 845. CHRISTI 92.

Quintilianus, Rhetor celeberrimus idemque ditissimus, institutioni filiorum sororis a Domitiano præficitur et forte per patrem eorum, Flavium Clementem, ornamenta impetrat consularia. v. ad Sat. VII, 188-198.

JUVENALIS 52.

A. U. C. 846. CHRISTI 93.

Bæbius Massa accusatur a Plinio juniore et Senecione ac damnatur. v. ad Sat. I, 35.

JUVENALIS 53.

A. U. C. 847. CHRISTI 94.

Domitianus philosophos Urbe Italiaque submovet. Cf. Dodwell. Ann. Quint. § 14. et 26.

JUVENALIS 54.

A. U. C. 848. CHRISTI 95.

Acilius Glabrio, qui cum Trajano consul fuerat, jussu Domitiani

occiditur cum Herennio Senecione, L. Junio Rustico, (v. ad Sat. XV, 27.) Sallustio Lucullo, Elio Lamia, Metio Pompesiano et aliis. v. ad Sat. IV, 94 seq. 154. Eodem forte tempore Judæis, a Domitiano, ut quondam a Claudio, Roma pulsis locatur lucus Camenarum, a Numa his sacratus, unde in Urbem mendicatum vaticinatumque veniunt. Cf. ad Sat. III, 13 seq. et VI, 542 seq.

JUVENALIS 55.

A. U. C. 849. CHRISTI 96.

Domitianus, qui omni nobilitate exstincta jam in plebem quoque sævire cœperat, trucidatur. v. ad Sat. IV, 153. 154. Eodem anno moritur P. Papinius Statius poeta, qui a Domitiano et Paride divitiis honoribusque auctus erat. Cf. ad Sat. VIII, 82-93.

JUVENALIS 55-57.

· A. U. C. 849–851. CHRISTI 96-98.

M. Cocceius Nerva Imperator est, ad quem forte spectat initium Sat. VII.

JUVENALIS 57-76.

A. U. C. 851-870. CHRISTI 98-117.

Regnat M. Ulpius Nerva Trajanus, ad quem nonnulli referunt principium Sat. VII. Conf. ad Sat. VI, 205. 236. 245. 407 seq.

502.

JUVENALIS 59.

A. U. C. 853. CHRISTI 100.

Marius Priscus, direptis Afris, quorum causam agit Plinius junior, repetundarum damnatur (v. ad Sat. I, 47 seq. et VIII 120.) hoc anno, quo tertium cum Trajano consul erat M. Cornelius Fronto, orator insignis et patronus virorum doctorum, qui poetis recitaturis

« PreviousContinue »