Page images
PDF
EPUB

425 Urguentur. Tandem illa venit rubicundula, totum
Enophorum sitiens, plena quod tenditur urna
Admotum pedibus, de quo sextarius alter
Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim.
Dum redit et loto terram ferit intestino,

430 Marmoribus rivi properant, aut lata Falernum
Pelvis olet: nam sic, tamquam alta in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergo maritus
Nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

Illa tamen gravior, quæ, quum discumbere cœpit, 435 Laudat Virgilium, perituræ ignoscit Elissæ, ·

428. rapidam 45. 60. 65.· pro orexim 22. ex interpret.

vomitum Seneca taxat Cons. ad Helvid. c. 9.) Dum redit et terram luto ferit intestino, h. e. flavo, propter bilem, quo sensu lutum dicitur Virg. Ecl. IV, 44. et Tibull. I, 8, 52. (ubi vid. Brækhus. et Heyne.)

Ducere h. 1. et XII, 9. pro bibere, ut x et trahere pocula. v. Boisson. ad Eunap. p. 293. et ad Nicetam p. 236. 429. Cum 20. 22. reddit 17 a m. sec. 19. et loto terram 1. 9. 11. 12. 17. 70. 75. 76. 77. 82. et luto terram 15. et XXVII codd. Paris. teste ac prob. Ach. et terram luto 10. 18-21. 23-25. 27. 45—50. 54—69. 71. 73. 85. Luto antique dictum pro lavato, lauto, loto, ut cludere pro claudere. Cave intelligas oletum vel sordes et excrementa; nam de vomitu agitur, et leges metricæ repugnant, nisi forte reponendum atque luto terram, vel terramque luto. Illud exstat in 21 a m. sec. et 22. hoc in 14. 17. aliis-, que libris, quos vidit Pithoeus, qui comparavit verba Salv. IV. ad Eccl. Cath. Natant tricliniorum redundantium pavimenta, vino Falerno nobili lutum faciunt, mensæ coram ac toreumata mero jugiter madent. ·ad terram luteo 26. et terram luteo 16. 74. prob. Pulmanno, qui perperam dicit hanc synizesin esse, ut inf. X, 133. et terram lato 72. epoto pro et loto conj. Schrader. Plathnerus vero ita legendum h. 1. distinguendumque putabat: Tandem illa venit rubicundula totum Enophorum sitiens: plena quod funditur urna Admotum pedibus, h. e. vinum crudum s. crucium, insuave, quod servi bibunt, admotumque pedibus domini, ad quos servi cœnitant, (v. Isidor. III, 20. et Senec. de constant. sap. c. 15. pr.) de eo sextarius alter Ducitur, ante cibum rabidam facturus orexin, (nam vinum crucium sumebant Romani, si appetitus excitandi causa vomere vellent, quod etiam

430. aut lata restitui ex 7. 10. 11. 14. 15. 17-21. 25-27. 45-50. 54-69. 71-74. 85. et omnibus fere codd. Paris. aut lauta 16. ut lata 22. aurata 12. 70. 75-77. 82. Sed ita deest copula verborum, et aptior est h. 1. lata h. e. ampla pelvis, vomitione repleta. Heineckio tamen lectio aurata aptior videtur et vel ob ipsam copulæ ellipsin restituenda. v. ad IV, 63. abluta conj. Schurzfl. quum literæ V et B frequenter a librariis permutentur: quod vereor ut multis arrideat, quia modo vox loto præcessit. — Falerno Pelvis olet 10. 18. 19. 27. 45-50. 54— 57. 60-67. 85. Verbum olere et quarto et sexto casui jungitur. v. Heins. ad Ovid. Ep. Her. XV, 76.

432. vomit œnophorum, ut rídous hous zag' iμoi moddáxis unusxàs in Luciani Timone c. 45.

435. apertis 15. 23. 24.

435. Vergilium 60-62. 65. 71. 72. 75. 85. De qua nominis scriptura v. Heyne in vita Virgilii per annos digesta p CLXXXIII edit. sec. - Elissa recepi ex 10. 17. 18. 20. 21. 22. 25. 27. 46. 47. 48. 54. 56-60. 64. 65. et optimis codd. Paris. Elise 11. 12. 14. 15. 16. 19. 23. 26. 49. 50. 55. 61. 62. 63. 65–77. 82. Elyse 85. Elyssa 24. 45. Sed Græce "Exora dicitur, eamque scripturam optimi scriptorum Rom. codices confirmant et origo nominis. v. Heins. ad Virg. Æn. IV, 335. ad Ovid. Ep. Her. VII, 1. et ad Claudian. laud. Seren. v. 147.

Committit vates et comparat; inde Maronem
Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba tacet; nec causidicus, nec præco loquatur,
440 Altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas, nemo æra fatiget:
Una laboranti poterit succurrere lunæ.

Imponit finem sapiens et rebus honestis.
445 Nam quæ docta nimis cupit et facunda videri,
Crure tenus medio tunicas succingere debet,
Cædere Silvano porcum, quadrante lavari.
Non habeat matrona, tibi quæ juncta recumbit,
Dicendi genus, aut curtum sermone rotato
450 Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes;
Sed quædam ex libris et non intelligat. Odi
Hanc ego, quæ repetit volvitque Palæmonis artem,
Servata semper lege et ratione loquendi,
Ignotosque mihi tenet antiquaria versus,
455 Nec curanda viris opicæ castigat amicæ
Verba. Solocismum liceat fecisse marito..
Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
Quum virides gemmas collo circumdedit et quum
Auribus extentis magnos commisit elenchos.

[blocks in formation]

446. substringere malebat Scaliger. Sed vulgata lectio bene se habet.

[ocr errors]

449. haud pro aut 15. curvum 2. 3. 10. 11. 12. 14-22. 24. 26. 28. 45. 49. 75. 76. 81. 82. Sed curtum 23. 25. 27. 46. 47. 48. 50. 54-74. 77. et dimidia pars codd. Paris. prob. Grævio et Heins. ad Ovid. Fast. II, 408. ubi hanc vocem in multis veterum scriptorum locis restituit. vid. Comm.

449. 450. et VII, 193. Torquere et jaculari, ut ö's wag' hμãv rà Tožeúμara, ws φῂς, λαβὼν καθ ̓ ἡμῶν ἐτόξευες in Luciani Piscat. c. 6.

[blocks in formation]

460 Intolerabilius nihil est, quam femina dives.
Interea fœda aspectu ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppæana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
Ad mœchum veniet lota cute. Quando videri
465 Vult formosa domi? mochis foliata parantur.
His emitur, quidquid graciles huc mittitis Indi.
Tandem aperit vultum et tectoria prima reponit:
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas,
470 Exsul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
Sed quæ mutatis inducitur atque fovetur
Tot medicaminibus coctæque siliginis offas
Accipit et madidæ, facies dicetur, an ulcus?
Est pretium curæ, penitus cognoscere, toto
475 Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus

[blocks in formation]

461 seq. Cf. Luciani Amor. c. 38. 39. 464. Ad mæchumque venit lota cute 16. veniunt lota cute 13. 27. 46-49. 54. 57. 58. 64. 85. et plurimi codd. Paris. veniet luto 62. 68. 69. 71. 72. 73. veniet lota cute 25. 50. 56. 59. 60. 61. 63. 65. 66. 67. 74. 77. et quidam codd. Paris. quos nunc secutus sum cum Ach. lota veniunt cute nonnulli MSS. et editt. etiam Henn. Doctior quidem est et solennis personarum permutatio, sed h. 1. parum placet, ubi tot verba in sing. num. junguntur.

Hunc vero versum et duos seqq. semper putavi alieno loco a librariis positos esse, et post v. 470. legendos. Nunc video, ordinem verborum displicuisse etiam Gonsal. ad Petron. p. m. 81. 82. (ed. Burm. T. II. p. 121.) et Dusaulx, qui tamen vss. 464. 465. 466. post v. 473. ponendos censebant. At illa ratione singula melius, opinor, cohærent, et mens poetæ planius percipitur.

466. Emitur his 46-50. 54. 55. 57. 58. 61-64. 66. 67. 68. 71. 73. 85.

468. illo tunc lacte 10. 16. 19. 23. 24. 27. 47. 54. 57. 58. 64. 85. Conf. ad I, 151.

473. madidæ facies mutata distinctione

recepi ex 11. 17. 18. 19. 21. 22. 23. 25. 27. 28. 45-50. 56-69. 71-74. 77. ut siligo dicatur madida lacte asinino. Accipit, et facies madida (mulieris, pane madido oblitæ et unguentis delibutæ) dicetur cet. 12-16. 20. 24. 26. 54. 55. 71. 75. 76. 82. Sic importunum certe est et, si vel pro etiam dictum acceperis, — dicatur 22. 28. 77.

474. Est operæ pretium 10. 11. 1425. 27. 45-50. 54. 55. 57-60. 62. 64 -69. 71. 72. 75. 77. 85. et multi codd. Paris. prob. Schurzfleisch. et Ach. Ille tamen malebat Est operæ, curas penitus cognoscere, et vetus Scholion ita legendum putabat: Est operæ, operæ pretium est. Sic est opera (scil. pretium) dixere Liv. IV, 8. XXI, 9. Pers. VI, 9. et Plaut. Cas. V, 2, 5. Sed ita non cohærent reliqua verba poetæ : ncque assequor, cur vox curæ minus quam operæ (quæ vulgaris formula est) placeat, et vetus scholion (Est pretium curæ, operæ pretium est) mutandum sit. Vox operæ, non pretium, ex glossa irrepsit, et deinde pretium a librariis post operæ positum est, ut metro caverent. Exemplum autem hujus locutionis laudavit Hein. ex Plin. Ep. VIII, 6. Postea mihi visum est pretium curæ, ipsum senatus consultum quærere ; ubi eadem est lectionis varietas.

475. agitentve 77.

Aversus jacuit; periit libraria, ponunt
Cosmetæ tunicas, tarde venisse Liburnus
Dicitur et pœnas alieni pendere somni

Cogitur hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,
480 Hic scutica: sunt, quæ tortoribus annua præstent.
Verberat atque obiter faciem linit; audit amicas

Aut latum pictæ vestis considerat aurum,
Et cædit; longi relegit transversa diurni,
Et cædit, donec lassis cædentibus EXI
485 Intonet horrendum, jam cognitione peracta.
Præfectura domus Sicula non mitior aula.
Nam si constituit solitoque decentius optat
Ornari et properat jamque exspectatur in hortis
Aut apud Isiacæ potius sacraria lenæ;
490 Disponit crinem laceratis ipsa capillis.

Nuda humero Psecas infelix nudisque mamillis.
Altior hic quare cincinnus? Taurea punit
Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quænam est hic culpa puellæ,

476. Adversus 11. 21. 26. 85. contra mentem poetæ. pueri tibialia ponunt, Cosmeta tunicas, sc. ut vapulent, conj. H. Vales.

478. ac pro et 15.

479. flagellis pro flagello revocavi ex 10. 11. 12. 14-27. 45-50. 54-69. 71 -74. 77. et omnibus codd. Paris.

480. præstant 11.

483. Versus hic post v. 484. legitur in 11. 12. et, quia idem principium habet uterque, excidit e 17. v. ad II, 24. Adsidue pro Et cædit conj. Schrader. Et cadens 16. 18. 20. 22-27. 46. 48. 49. 54-69. 71-74. 77. et plerique codd. Paris. cedens 47. 85. cædet 10. repetit ed. Marshall, nescio qua auctoritate. transsumta 12. transacta diurni 25. 27. 46-49. 54-63. 65-69. 71-74. 77. 85. et multi codd. Paris. probb. Ach. et al. Ita dici putant rationes diei transactæ. diei 77.

485. Intonat 16. 25-27. 46-50. 54 -67. 71-74. 77-85.-parata pro peracta 71. et alter cod. Schegkii,

486. Præfectura domus 1. 12. 14. 15. 16. 28. 31 b. 44. (v. Voss. Gramm. II,

19.) 49. 54. 55. 69. 71. 72. 74-77. et cod. Schegkii, quem vide in Prooem. 5. Profectura domo 10. 11. 17-20. 23. 25. 27. 32. 45-48. 50. 56-68. 71. 73. 85. et multi codd. Paris. contra metri leges, unde Processura domo emend. Schurzfl. et Ferrettus. v. Voss. 1. 1. domo 11. 17-27. 32. 45-48. 50. 56-68. 71. 75. et alter cod. Schegk.

488. et abest ab 25. 24.

490. Disponit 1. 12. 58. 59. 70. 75. 76. 77. 82. Componit 10. 11. 14-27. 4550. 54-57. 60-69. 71–74. 85. Nil interest.

490 seq. Conf. Luciani Amor. c. 39. et 40.

491. Nuda humero 1. 10. 11. 12. 14. 20. 21. 22. 24. 54. 55. 70. 75. 76. 82. Nuda humeros 15-19. 25. 25. 26. 27. 45-50. 56-69. 71-74. 77. 85. et XIX codd. Paris. unde recepit Ach. Conjicere possis nudo humero ob seq. nudis mamillis aut nuda humerum. Phecas 18 a m. pr. 19. 21 a m. pr. 24. 26. 32. 46. 56. 85.

494. non pro quænam 16. 85.- hic est 23. est non exstat in 21. 24. hæc cul

pa 45.

7

495 Si tibi displicuit nasus tuus? Altera lævum
Extendit pectitque comas et volvit in orbem.
Est in consilio matrona admotaque lanis
Emerita quæ cessat acu: sententia prima

Hujus erit; post hanc ætate atque arte minores
500 Censebunt, tamquam famæ discrimen agatur
Aut animæ: tanta est quærendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Ædificat caput. Andromachen a fronte videbis,
Post minor est: credas aliam. Cedo, si breve parvi
505 Sortita est lateris spatium breviorque videtur
Virgine Pygmæa, nullis adjuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta?
Nulla viri cura interea, nec mentio fiet
Damnorum: vivit tamquam vicina marito.
510 Hoc solo propior, quod amicos conjugis odit
Et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis

496. plectitque comas (h. e. complicat et concinnat in annulos) malebat Ruben. Elect. II, 27. et flectitque comas Almelov. ut comam in gradus frangere ap. Quintil. cogere nodo comam ap. Senec. et flexilis coma ap. Val. Fl.

497. concilio 85. v. ad 473.- materna pro matrona 14. 17. 70. 75. 76. ut sit nutrix a matre data. amotaque vetus cod. Cadurc. teste Pith. et 85. materna amotaque lanis omnino legendum putabat H. Vales. hoc sensu: quæ matris lanipendia et ornatrix fuit, sed nunc est emerita, veterana, et cessat.

498. cesset 14.

501. Atque 16. 85. — tanti 10. 15. 22 -25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. et XIII codd. Paris. quærendi est 22. Tanti anquirendi est cura decoris MS. liber Schegkii (v. ejus Præmiss. Epist. V.) prob. Grangæo, qui et inf. XIV. 225. recte, opinor, legi existimabat, quæ terraque marique Anquirenda putes, quemadmodum Stewechius ad Veget. infra XIV, 238. divitias anquirere, quod probabat Plathner tamquam efficacius. Hæ lectiones omnino arridere possunt: nam anquirere est circum circa, ubivis quærere; idemque verbum etiam significat investigare, inquirere, cognoscere in judicio,

[blocks in formation]

508. interea cura 15. 16. 27. 46-50. 54. 55. 57. 58. 64.

509. vicina marito 10. 12. 14. 15. 18. 19. 23-27. 46-50. 54-61. 63—69. 74. 77. et XIV codd. Paris. ex quibus hanc lectionem nunc substitui cum Ach. pro vulg. vicina mariti.

vicina marito. Boisson. ad Nicet. V, 297. p. 271. "Sic Longus III. p. 77, 20. v dé Tis autų VeíTwv, III. p. 92, 67. νέος εἰμὶ καὶ γείτων ὑμῖν ἄμεμπτος, Nicetas 1. 1. σατράπης αὐτῷ et VI, 99. αἰχμάλωτος Kgarúλo.”

511. Nimis abrupta est oratio et unus

« PreviousContinue »