Page images
PDF
EPUB

Tunc prurigo moræ impatiens, tunc femina simplex,
Et toto pariter repetitus clamor ab antro:
Jam fas est; admitte viros! Jam dormit adulter,
330 Illa jubet sumto juvenem properare cucullo.
Si nihil est, servis incurritur. Abstuleris spem
Servorum, veniet conductus aquarius. Hic si
Quæritur et desunt homines; mora nulla per ipsam,
Quo minus imposito clunem submittat asello.
335 Atque utinam ritus veteres et publica saltem
His intacta malis agerentur sacra: sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quæ psaltria penem
Majorem, quam sunt duo Cæsaris Anticatones,
Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
340 Intulerit, ubi velari pictura jubetur,

Quæcumque alterius sexus imitata figuram est.
Et quis tunc hominum contemtor numinis? aut quis
Simpuvium ridere Numæ nigrumque catinum
Et Vaticano fragiles de monte patellas

345 Ausus erat? Sed nunc ad quas non Clodius aras?

[blocks in formation]

328. It 48. 55. 57.-pariter tolo 10. 11. 18. 20. 22. 23. 25. 26. 59-63. 65. 66-69. 71. 72. 73. 77.· clamor repetitus 10. 19. 23. 26. 85. repetitur 45. 56. 57. 60. 65. 67. 68. 71. 74. reperitur 73. reparatur 69. 72.

329. dormitat pro jam dormit 10. 11. 14-27. 45-50. 54-69. 71-74. 85. et XXX codd. Paris. prob. Schurzfl. si jam dormit 9 a m. pr. si dormit 9 a m. sec. Non male! Sed vulgata forte lectio exquisitior est, et illud si ortum videri potest e glossa ac supplendum: (unde comma pro puncto posui post adulter) nisi potius hæc verba sunt ædituæ respondentis, vel etiam earumdem feminarum, cum interrog. legenda: Dormitat adulter? Ita Ach. st! dormit adulter? emend. Voss. ad Catull. p. m. 139. ut st! sit silentii nota. Cf. ad I, 161.

330. juvenem sumto 16. 85.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

343. Simpuvium, v. Excurs. ad h. 1. Numen 7. — nigrumve 2. 3. 10. 11. 14 -17. 20-24. 45. 85. Parum interest. priscumque legebat Hadr. Junius Animadv. II, 1.

344. Aut 16. 85.

345. Claudius 10. 14-17. 19-24. 27. 45-48. 85. Vetus Schol. hæc notavit : "Clodius pro Claudius: licet nam per communionem, ut Clodius et Claudius, ut cotes et cautes, ut origa et auriga." Hinc Rutgers. Var. Lect. II, 17. colligit, eum Claudius, et Valla, eum lodius vel ludius legisse. Sed monet tantum, veteres etiam

332. veniet recepi ex 7. 10. 14-16. 21-25. 27. 45-50. 54—–75. 77. 85. et codd, Paris. tantum non omnibus. venit

Audio, quid veteres olim moneatis amici:
Pone seram; cohibe. Sed quis custodiet ipsos
Custodes? Cauta est et ab illis incipit uxor.

Jamque eadem summis pariter minimisque libido,
350 Nec melior, silicem pedibus quæ conterit atrum,
Quam quæ longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
Conducit comites, sellam, cervical, amicas,
Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam.
355 Hæc tamen argenti superest quodcumque paterni
Levibus athletis ac vasa novissima donat.

Multis res angusta domi: sed nulla pudorem
Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

Quem dedit hæc posuitque, modum. Tamen utile quid sit 360 Prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque Formica tandem quidam expavere magistra. Prodiga non sentit pereuntem femina censum Ac, velut exhausta recidivus pullulet arca Numus et e pleno semper tollatur acervo, 365 Non umquam reputat, quanti sibi gaudia constent.

Clodium dixisse pro Claudio, quod vel
tironibus notum. Cf. sup. ad II, 36.
347. custodiat 45. 60. 85. Forte rec-

tius.

349. Namque 17 a m. pr.

[blocks in formation]

77.
350. pedibus silicem 25. 27. 46-50.
54-69. 71-74.

351. Quamquam 46. 47.

352. Oculnia 10. 14. 15. 17-21. 24. 25. 49. 54-59. 65. 85. Oculnea 11. 16. Oculina 23. 27. 45—48. 50. 60. 64. Ocullina 22. Nota est gens Ogulnia e Livio et aliis.

354. abest ab 26. faveam pro flavam conj. Scalig. ad Prop., Vulcan. et Wouwer. ad Petron. Favea s. fabea et abra in Gloss. vett. dicitur puella, quæ domina in deliciis erat. Sed non adsequor, cur vulgata lectio displiceat, et poetæ obtrudenda sit vox insolita ac forte recentioris originis. dat 85.

[ocr errors]

356. Levibus scripsi pro Lavibus. v. ad III, 111. -et vasa 10. 14. 17-24. 45.77. 85.

357. domi est pro domi 13. 14. 18. 19 a m. sec. 22. 25. 46. 48. 49. 56. 57. 5963. 65. 66-69. 71-74. 77.

[ocr errors]

363. Et 85. Ac 11. 13. 21-25. 43. 47. 49. 50. 56-60. 64-68. 72. et XXV codd. Paris. Hoc cum Ach. recepi et v. 365. reputat ex 60. et 65. pro vulg. At reputant. – recidivus pro vulg. redivivus restitui ex 15. 27. 46. 47. 48. 50. 64. et quibusdam codd. Paris. tamquam difficiliorem exquisitioremque lectionem, quæ ab indoctis librariis passim corrupta est. v. Comm. Festus redivivum exponit: ex vetusto renovatum, v. c. ædificium s. lapis. Cf. Ernesti clav. Cic. Sed ista notio ab h. 1. aliena; neque etiam iußios est numus, sed παλιμβλαστὴς seu παλίμβλασ τος, h. e. πάλιν βλαστάνων, iterum quasi pullulans.

364. semper tollatur pro tollatur semper recepi ex 10. 11. 14-25. 27. 45. 47. 49. 50. 54-69. 71-74. 85. semper tollantur 46. 48.

365. Nonnumquam 1. 50. 61. 62. 65. Non repetunt umquam 26. Nonreputant

Sunt, quas eunuchi imbelles ac mollia semper
Oscula delectent et desperatio barbæ,

Et quod abortivo non est opus. Illa voluptas
Summa tamen, quod jam calida matura juventa
370 Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro.
Ergo spectatos ac jussos crescere primum
Testiculos, postquam cœperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
375 Balnea, nec dubie custodem vitis et horti

Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
Cum domina: sed tu jam durum, Postume, jamque
Tondendum eunucho Bromium committere noli.
Si gaudet cantu; nullius fibula durat

380 Vocem vendentis prætoribus: organa semper
In manibus: densi radiant testudine tota
Sardonyches: crispo numerantur pectine chordæ,
Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
Solatur gratoque indulget basia plectro.

385 Quædam de numero Lamiarum ac nominis alti

[ocr errors]

umquam 10. reputat 60. 65. repetent 13. repetunt 1. 7. 12. 14. 16. 17. 2023. 26. 29. 85. — sua pro sibi 13. 17. 19 -22. 25. 45. 57. 59. 60. 65. 85. jam pro sibi 27. 46. 47. 48. 50. 58. 64. Vetus est scholion: Hic versus in quibusdam non est. Eum quoque transfigendum obelo et v. 563. Dat pro At scribendum, vel potius versum 362. ponendum esse post v. 364, suspicabatur Schurzfl.

366. et mollia 77. 85.

367. delectant 10. 11. 12. 16. 85. 369. quando pro quod jam conj. Schrader. calida quod jam 10. et matura 50. 56. 59-63. 65. 68. 69. 71-74. 77. 370. pectine magno 85.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Posthume, 17–22. 85. quos sequutus sum.
Cf. sup. ad v. 21.

378. Tondendum revocavi ex 14-24. 56. 60. 62. 64. 65. 68. 69. 70. 72, 77. et omnibus codd. Paris. Tundendum in plerisque editt. etiam Hennin.

379. dura est 25. 57. 59. 60. 65. quo sensum non mutari putabat Ascens. nullius fabula durat emend. Plathner. ut sensus sit: nullius mimi, in theatro cantantis vel personam suam saltantis et ca. nendo exprimentis, fabulam longam videri illis, quæ cantu gaudeant, mulierculis.

382. crispa 56. et ita corrig. Plathner. ut indicetur tremor chordarum, dum gradatim pectine pulsentur et veluti numerentur.

383. Hidymeles 18. 61. 62. Hydimiles 17. 85. Hidimeles 20. 45. 46. 48. Hydimeles 10. 24. 57. 66. Hydymeles 25. 60. Idimeles 19. 23. 26. Hidimenes 21. 22.- operam 24. 25. 27. 46-50. 55. 57-69. 71. 72. 73. 77.

385. et nominis 77. 85. nominis Appî

Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum

Sperare et fidibus promittere. Quid faceret plus
Ægrotante viro? medicis quid tristibus erga
390 Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro cithara velare caput; dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.

Dic mihi nunc, quæso, dic, antiquissime Divum,
Respondes his, Jane pater? Magna otia cœli :
395 Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos.
Hæc de comœdis te consulit; illa tragœdum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

Sed cantet potius, quam totam pervolet urbem
Audax, et cœtus possit quam ferre virorum
400 Cumque paludatis ducibus præsente marito
Ipsa loqui recta facie strictisque mamillis.
Hæc eadem novit, quid toto fiat in orbe;
Quid Seres, quid Thraces agant: secreta noverca

1. Non male, quia gens Claudia, in qua Appii fuere, antiquissima nobilissimaque fuit et apte cum Lamiis conjungitur. nominis Eli, vel, ut in vetustis numis ac marmoribus frequenter scribitur, Aili pro Elii, ingeniose conj. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305. quia Lamiæ cognomento Elia gens dicta. Cf. intpp. Horat. Od. III, 17, 1. Favet ei etiam MS. Scriver. in quo legitur Alli. Vulgata tamen

lectio h. 1. non sollicitanda videtur. v. Comm.

386. Cum farre pro Et farre restitui ex 10. 11. 14-27. 45-50. 54. 55. 57

-69. 71. 72. 73. 77. 85. ac vino 11.

[blocks in formation]

399. posset quæ 17. 23. 45. quæ posset 14. 22. quæ possit 18. 26. possit perferre 19 a m. pr. quam ferre pro quæ ferre re. cepi ex 10. 24. 25. 27. 46-50. 54-69. 71-74. 77. et plerisque codd. Paris.

401. Illa 16. 85.

·siccisque mamillis 1-4. 14. 17. 20. 21. 22. 29. et XV codd. Paris. h. e. sine lacte materno. Utraque lectio explicari videtur vet. scholio: adhuc nudis (quæ vox in cod. Schurzfl. additur) exstantibus, vel sine sudore. C. Valesii nota est hæc: Pro i, e. stantibus, ut nudatas intelligi oporstrictisque omnino legendum rectisque, teat, quæ elegans allusio est, vel exertisque scil. e sinu, quod unum idemque est cum rectis.

Strictis mamillis, ut τοὺς ἀμόρφως προς πεπτωκότας μαζοὺς ἀεὶ περιφέρουσι δεσμώτας in Luciani Amor. c. 41.

402. fiet 15. 16. 18. toto quid fiat 24. urbe 27. 47. 85.

tota

[ocr errors]
[blocks in formation]

Et pueri: quis amet, quis diripiatur adulter. 405 Dicet, quis viduam prægnantem fecerit et quo

Mense, quibus verbis concumbat quæque, modis quot.
Instantem regi Armenio Parthoque cometen
Prima videt; famam rumoresque illa recentes
Excipit ad portas : quosdam facit. Isse Niphatem
410 In populos magnoque illic cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,

Quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.
Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quod
Vicinos humiles rapere et concidere loris

415 Exorata solet. Nam si latratibus alti

Rumpuntur somni; fustes huc ocius, inquit,
Afferte, atque illis dominum jubet ante feriri,
Deinde canem.

Gravis occursu, teterrima vultu

Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
420 Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu,
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa
Callidus et cristæ digitos impressit aliptes
Ac summum dominæ femur exclamare coegit.
Convivæ miseri interea somnoque fameque

404. diripiatur 1. 15. 16. 26. 61. 65. 70. 75. 82. decipiatur scil. ab ea, quam amat, 10. 12. 13. 14. 17-25. 27. 4550. 54-60. 62. 64-69. 71-74. 76. 77. 85. et XVI codd. Paris. prob. Ach. Non male! Sed illa lectio videtur præferenda, nec tam facile pro hac, quam hæc pro illa, ab indoctis librariis substitui poterat. 406. concumbant 24. concumbunt 25. 48.56. 57. 59. 60. 65.

407. Armenia 77. — cometem 60. 65.

cometam 19. 21. 77.

409. a portis 21. Vulgaris interpunctio est: quosdam facit isse Niphatem In populos. Quam bene emendarunt Dusaulx et Ach.

410. simul pro illic 21. 411. valles pro terras 21.

413. hoc vitium 77. vitium est magis 21. • quam quod 10. 11. 13. 14. 17. 19—25. 27. 29. 45. 47. 50. 54-58. 60-69. 7174. 77. et plurimi codd. Paris. quæ lectio Schurzfl. et Ach. visa est vera, et a nobis nunc recepta. quam quæ (h. e, quam vi

tium ejus mulieris quæ) quidam codd. et edd. recentt. quam quo emend. Schrader.

414. Vicinos homines 16.

415. Exhortata 29. 49. Exornata conj Scriver.

416. Rumpantur 16.
417. ferire 14. 16.

[ocr errors]

418. teterrima visu 11. prob. Schurzfl. ut duo supina, occursu et visu, conjungantur. In omnibus fere editt., etiam Hennin., post canem colon positum. 419. spondas pro conchas conj. Schrader.

421. Dum emend. Schrader.

Similiter Lucianus in Lexiphane c. 5. ὁ δὲ μολυβδαίνας χερμαδίους ἀράγδην ἔχων ἐχειροβόλει.

422. Calidus 47. aut crista 85. christæ conj. Plathner et alii, ut unguentum sit; quod tamen Græce non xgiorn, quæ vox nihili est, sed xgioua dicitur: nisi forte poeta hoc verbum effinxisse censendus est. -impellit aliptes 22.

424, interea miseri 16.

« PreviousContinue »