Page images
PDF
EPUB

Qui tegitur parma et galea metuensque flagelli 155 Discit ab hirsuta jaculum torquere capella.

Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas : nam quæ comœdia, mimus
Quis melior plorante gula? Ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrumas effundere bilem
160 Cogaris pressoque diu stridere molari.

Tu tibi liber homo et regis conviva videris.
Captum te nidore suæ putat ille culina:

Nec male conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
165 Vel nodus tantum et signum de paupere loro?
Spes bene cœnandi vos decipit. Ecce dabit jam
Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis. Inde parato
Intactoque omnes et stricto pane tacetis.
170 Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre

Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

154. flagellum 22. at v. Comm.

- hirsuto ·

155. Discat 26. Capella 1. (cujus certe glossa est: a sene magistro campidoctore) 70. et edit. Maittarii, prob. Scalig., Schurzfl., Lindenbr. et Lips. Mil. Rom. 5, 14. Huic tamen Capella lanistæ nomen esse videbatur, quod flagel. lum militi non satis conveniret; illis nomen centurionis vel campidoctoris. Noti sunt plures Capellæ, v. c. Marcianus C. ex Fabric. bibl. lat. 3, 17. Statilius C. ex Suet. Vesp. 3. poeta ex Ovid. e P. 4, 16. orator ex Lamprid. Comm. 1. aliique ex Martial. 11, 32. Gruteri Inscr. p. 350. lin. 5. et al.

158. plorante gula melior 14. 16. 20. gula est? ergo 15. quod arridere potest. Sed v. ad 1, 151.

162. Sic Luciani Cataplus c. 16.

[ocr errors]

δὲ καὶ ἡ κνίσσα ἡ τῶν σκευαζομένων ἐς τὸ δεῖπνον ἀπέκναιέ με.

167. aut aliquid 14. 19. 20.

168. vos 13. 16. 23 a m. sec. et al. v. Markland. ad Stat. p. 235. seq. et Oudend. in misc. obss. n. T. X. p. 465. 169. jacetis conj. Lubinus.

Ill. C. de Haugwitz vertit: Darum schweigt ihr und sizt das gezückete brod unberührt da, ut sententia poetæ sit: stricto pane tacetis, suspensi vel parati et attenti, velut stricto gladio, sperantes, cibos vobis delicatiores datum iri.

[blocks in formation]

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARU M

LIBER SECUNDUS.

SATIRA VI.

ARGUMENTUM.

JUVENALIS primum profitetur, se non satis mirari posse dementiam Ursidii Postumi, qui uxorem, eamque castam, circumspiciat, quum et pudicitiæ vestigia inde a fine ætatis argenteæ frustra quærantur in toto terrarum orbe, (v. 1—29.) et vitam liberam voluptariamque agere, immo mori, multum præstet, quam servile matrimonii jugum ferre, et Postumus ipse notissimus sit mæchorum. (30—47.) Deinde amicum ab uxore ducenda dehortatur, eumque in finem vivis coloribus depingit atque ordine recenset omnia mulierum tunc temporis viventium vitia, et quidem 1. impudicitiam et libidinem effrenatam, cujus explendo causa nobilissimæ etiam matronæ, immo Augustæ, vel cum histrionibus, citharœdis ac gladiatoribus concumbant patriamque relinquant, vel in lupanaribus prostent, quod Hippiæ ac Messaline exemplis probatur; (47—132.) — 2. insanam ludorum spectandorum cupiditatem, qua captæ histrioniam ipsæ faciant ; (67—70.) — 3. licentiam, quodcumque libeat, vel faciendi vel a marito exigendi, magna dote aut pulcritudine quasi emtam; (136--160.) ·4. superbiam, maxime earum, quæ nobilitate generis, castitate, forma, fecunditate aliisque naturæ ac fortunæ dotibus excellant, v. c. Cornelia matris Gracchorum, Niobes et al. (161–183.) — 5. affectationem Græcæ linguæ; (184-199.) — 6. pertinaciam durumque in maritos imperium; (202—223.)—7. divortia crebra, quibus maritos mutent; (224—230.) — 8: suspectam fidem aliosque pravos mores, vivente socru, quæ iis imbuat filiam; (231-241.)-9. cupiditatem litium, in quibus ipsæ accusatorum patronorumque partes agant; (242–245.) — 10, impudentiam, quæ nonnumquam tanta sit, ut ne in gymnasia quidem et arenam descendere vel ad palum exerceri erubescant; (246—267.)— 11. studium rixandi cum maritis et die et noctu; (268–270.)-12. fictam tristitiam lacrumasque, quoties jubeant, manantes, quibus maritis exprobrent adulteria, ut sua celent ; (271–278.)—13. insignem audaciam, qua deprehensa in stupris se defendant; (279285.)-14. mollitiem et luxuriam, fontem reliquorum vitiorum; (286-500.) — 15. te

mulentiam, qua augeatur libido et muliéres sæpe ad omnem turpitudinem, vel ad aram Pudicitiæ et in sacris, inpr. Bone Deæ, rapiantur; (300-345.)-16. dolum, quo utantur in custodes sibi appositos, quos ipsæ primos ad stupra sollicitent; (346–351.)—17. ambitionem, quæ nullam paupertatis rationem habeat; (352-365.) — 18. amorem, quo eunuchos amplectantur, ut indulgeant libidini, nec tamen concipiant; (366–378.) — 19. studium cantus ac musicæ artis, cui multæ sint deditæ ; (379-397.) — 20. curiositatem credulitatemque; (398-412.)—21. iracundiam atque crudelitatem; (413–418.) — 22. nocturnam lavationem cum multo strepitu et vomitionem ante cœnam, vino largius sumto concitatam; (418-433.)-23. affectationem sapientiæ et eruditionis; (434–456.) — 24. nimium ornatum fastumque intolerabilem divitum feminarum; (457-460.) — 25. studium machis, non maritis, placendi munditie ac nitore, quem pane siligineo, in lac asininum intincto, fucis unguentisque sibi concilient; (461–473.)—26. sævitiam in servos servasque, in quas evomant iram, vel in maritos conceptam, vel eo incensam, quod ars ornatricis dare nequeat, quæ denegaverit natura; (474—495.) —27. nimiam decoris quærendi nullamque rei familiaris et impensarum curam; (495–511.) — 28. stultam cujuscumque generis superstitionem; (511–591.) — 29. improbitatem nobilium divitumque feminarum, quæ vel partum medicamentis abigant, (592–597.) vel adulterinos pariant filios, (597— 601.) vel denique nothos sive subditivos pro suis ac legitimis alant; (602—609.) — 30. usum incantationum ac philtrorum, quibus nonnumquam maritos ad insaniam agant; (133 —135. et 610—626.) — 31. quæstus cupiditatem, qua incensæ privignos, immo (ut Pontia) suos filios maritosque, veneno vel ferro quoque necare conentur. (627–661.)

Quemadmodum poeta in reliquis Satiris pravos potissimum mores virorum perstringit, ita in hac acerrime insectatur mulierum vitia, occasione carminis sumta ab eo, quod Ursidius Postumus (v. 21. 28.) amicus consilium ducendæ uxoris ceperat. A quo ut eum avocet, omnia feminei sexus vitia tamquam in picta adumbrat tabula et ad vivum quasi resecat, nihil fere prætermittens, quod ad dissuadendum valere possit; ita ut hæc Satira omnibus eloquentiæ floribus distincta sit et in consummatissimis Juvenalis carminibus referenda. Si quid in illa vituperandum est, eo non retulerim vivos colores, turpium rerum picturæ inductos, qui tum argumento, quod pertractatur, et satiricæ poeseos indoli, tum consilio potissimum poetæ, quod modo memoravi, aptissimi sunt, sed potius eorum mixturam, qua ordo sententiarum passim perturbatur. Nam alia bis recensentur, v. c. philtra, incantationes et veneficia, (v. 133 seq. et 610 seq.) superbia, (v. 161 seq. et 457 seq.) vinolentia, (v. 300 seq. et 425 seq.) durum in maritos imperium; (v. 139 seq. et 212 seq.) alia aptiore, opinor, loco, v. c. quæ de luxuria, omnium vitiorum fonte, præclare disputantur, (v. 286 seq.) vel initio vel in fine carminis inculcari poterant; alia denique, quia sibi cognata sunt, magis placerent elucerentque, si non sejuncta essent, sed connexa, v. c. quæ v. 67 seq. et 379 seq., v. 184 seq. et 434 seq., v. 413 seq. et 475 seq., leguntur. In ipsa quoque carminis dispositione non magna inventi laus ingenio poetæ debetur, nec singulæ ejus partes, etsi egregie adumbratæ, arte quadam inter se implicatæ sunt, sed (æque ac in Sat. X.) co se excipiunt ordine, quo in declamatione aliqua rhetor alias aliis subjungeret. Non alium tamen antiquum scriptorem legere memini, qui idem argumentum tali modo et tam copiose tractaverit; etsi non ignoro, multa mulierum vitia passim notata esse ab aliis, inpr. ab Euripide et Aristophane. Ille tot scelestas cujuscumque generis mulieres induxit in scenam et hunc sexum toties ac tantopere perstrinxit, ut inde Moys olim vocaretur: nam ἔν γε ταῖς τραγῳδίαις μισογύνης, ἔν γε τῇ κλίνη φιλογύνης fuit, teste Sophocle ap. Hieron. laudatum Athenæi lib. XIII. p. 557. errantque Suidas, Moschopulus, Gellias XV, 20. et alii, qui illam appellationem a naturali, quod in omne genus muliebre gesserit, odio repetunt. (v. Barnes. vit. Euripidis § 19. et Baylii Diction.) Hic vero in solis poggiascúσass, in quibus Euripidem a mulieribus damnatum fingit, quod in eas sæpius acerrime invectus sit,

plura pæne istius sexus flagitia memorat, quam Euripides in omnibus, quæ quidem restant, tragœdiis suis. Qui vero alia feminei sexus vituperia legere cupit, consulat, quos tum Henninius laudavit, Chrysost. homil. de Herodiad., Barth. ad Celestin. ex Hisp. versum p. m. 334 seq., les Mémoires de Brantosme et Sotadica Italorum Hispanorumque scripta, tum Achaintre, Simonidem in lyricis octo ex rec. Henr. Stephani, Italos Ariosto, Aretino, Boccacio, et Gallos Jean de Meung, Gringoire, Moliere, la Fontaine et in primis Boileau in Sat. X. Similia etiam carmina his temporibus a Nostratibus scripta sunt. — Ceterum hæc Satira insigni documento est, quanta illis temporibus Romæ fuerit morum corruptela. Eam tamen Trajani temporibus confectam esse, judicio parum probabili ac certo colligitur ex v. 407-412. ubi v. Comm.

CREDO pudicitiam Saturno rege moratam
In terris visamque diu, quum frigida parvas
Præberet spelunca domos ignemque laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra;
5 Silvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo vicinarumque ferarum
Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis
10 Et sæpe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo cœloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati
Compositive luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan

15 Aut aliqua exstiterint et sub Jove; sed Jove nondum
Barbato, nondum Græcis jurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret

SATIRA VI.

1 seq. Satiræ huic conferendi etiam Luciani Amores cap. 33 seq. et 38 seq. 4. abest a 14.- communis 22. et Lactantii schol. ad Statii Theb. I, 583. idque elegantius videbatur Wakef. ad Lucret. V, 954. non nobis.

8. Turhabat 28. Turpavit conj. Schurzfl. et Schrader; quod et nobis in mentem venit. Sed vulgata quoque lectio haud spernenda.

12. rupto robore nati, in devòs xgorλbóv τες et γεννηθέντες. v. Jacobs in Anal. ad Lucil. Epigr. 83. et Palladæ Epigr. 13. nec non Boissonade ad Nicet. T. II. p. 77. 78.

13. Compositique 10. 17. 19-23. 25. 27. 45-50. 54-69. 71–74. 77. 15. exstiterant 25. 27. 45-50. 5469. 71-74. 77.

16. necdum 26.

Caulibus aut pomis et aperto viveret horto.
Paulatim deinde ad superos Astræa recessit
20 Hac comite atque duæ pariter fugere sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas :
Viderunt primos argentea sæcula mœchos.

25

Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti.

Certe sanus eras! Uxorem, Postume, ducis?
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris ?
30 Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
Quum pateant altæ caligantesque fenestræ,
Quum tibi vicinum se præbeat Æmilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
35 Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te
Nulla jacens illic munuscula, nec queritur, quod

18. aut pomis 25. 27. 46-50. 5569. 71-74. 77. ac pomis 10. 12. 17. 21-24. 26. 45. -et aperto legitur in omnibus mss. et editt. ante illam Hen. ninii, qui ex emendat. Barth. Advers. 22, 7. reposuit: Caulibus et pomis; sed aperto viveret horlo. Neutrum h. 1. convenire videri possit: nam subjectum est nemo, quod cum aperto viveret horto neutiquam jungi potest. Hinc olim conjiciebam et operto, quo omnis difficultas tollitur. Sed V. Comm.

19. 20. Astrea recessit, Hac comite atque duæ p. f. s. interpungendum vide

batur H. Valesio.

21. Postume 14. 21. 22. 23. Posthume in reliquis libris. Sed v. Cellar. orthogr. lat. p. 318. ed. Harles. O Postume 14. 23. 24. Hi versus transponendi videbantur Schradero in emendatt. p. 139. 140. et nobis. Sed nunc ordinem, quo leguntur in omnibus libris, præter 13., cujus nulla est auctoritas, restituimus, suadente Ach. Conf. Comm. Nota vero Hein. est hæc : "Verissima Schra

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

29. exagitere 12. 17 a m. pr. 19 a m. sec. 23. 26. et quidam codd. Paris. Sed sæpissime Indicativum hoc modo usurpari, et hoc a Donato ad Terent. Eun. III, 3, 23. Aut dicat, quid vult, aut demonstratum esse, monet Hein. agitere molesta ne siet) passimque a viris doctis 24. quibus exagitate colubris Ferre potes cet. conj. H. Vales.

34. putes 45.- Pugio pro pusio conj. Valla, ut sit nomen proprium. Vetus scholion est: Pusio a facto nomen. Hinc aliud quiddam latere non male suspicabatur Rutgers. var. lectt. 2, 17. et quidem pygio, verbum effictum a ruyn, nates, clunes, unde vyaos salax s. cinædus.

« PreviousContinue »