Page images
PDF
EPUB

Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ,
Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum !
70 Sed tener et niveus mollique siligine factus

Servatur domino. Dextram cohibere memento.
Salva sit artocopi reverentia. Finge tamen te
Improbulum, superest illic, qui ponere cogat.
Vis tu consuetis audax conviva canistris
75 Impleri panisque tui novisse colorem ?

Scilicet hoc fuerat, propter quod, sæpe relicta
Conjuge, per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sæva quum grandine vernus
Jupiter et multo stillaret pænula nimbo!
80 Adspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quæ fertur domino, squilla et quibus undique septa
Asparagis, qua despiciat convivia cauda,

Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo

70. Si tener domino, dextram cet. 11. 72. artoptæ 1. 70. 75. 76. 82. artocopte cod. Thuan. 1. artocopi 10-12. 14-17. 20-27. 45-50. 54-69. 71 -74. et XXXIV codd. Paris. e quibus hanc lectionem revocavi cum Ach. ut designetur vel pistor, vel potius servus, qui panem secuerit. arthecopi 13. 19.

74. Vis tu 10. 11. 24. 26. 28. 31 b. 50. 62. 70-75. 75. 76. 82. et X MSS. Paris. melioris notæ. Vix tu 12-17. 19-23. 25. 27. 45-49. 54-61. 63-68. 74. et XXV codd. Paris. Vin' tu 77. Vix te 69. Ferrarius Elect. 2, 10. putabat, sive Vis sive Vin' legatur, concinnam sententiam aut verum sensum elici neutiquam posse, neque mentem poetæ intelligi, nisi vir legamus et audeas pro audax duarum vocalium collisione, ut ipse poeta ad parasitantem loquatur. Sed hæc vocalium ea collisio s. avvinos insolita est sensusque h. 1. planissimus. Hinc etiam non necessaria est, etsi melior, emendatio Plathneri: Vis tu non suetis a. c. c. Impleri? panisne tui vis nosse colorem? Perperam Mancin. post vir supplebat dig

nus es.

76. fuerit 28.

[blocks in formation]

84. constructus 73. prob. Plathnero, quia veteres ovis non tantum inchoaverint cœnam, sed etiam reliqua construxerint et coronaverint fercula, de quo v. Lips. antiq. lect. lib. 3. Casaub. ad Athen. 2, 16. Martial. 10, 48, 11. 11, 53, 8. Plaut. Men. 1, 1, 26. gammarus 10. 11. 16. 17. 20. 24. 27. 45-49. 54. 55. 57. 58. 61. 62. 63. 65. 67. 68. 71-73. gamarus 13. 19. 21. 22. 23 a m. pr. Alterutrum etiam legitur in omnibus fere codd. Paris. Vocem esse Latinam neque ab aliis Græcorum scriptoribus, quam ab Epicharmo et Sophrone, Siculis poetis, adoptatam, ut alias, et in plerisque libris xáμμogov legi, monet Schweigh. ad Athen. VII, 75. et 110.

84. 85. ovum-feralis cœna, ut ap. Lucian. Κατάπλους c. 7. ὁ φιλόσοφος Κυνίσκος,

85 Ponitur, exigua feralis cœna patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit

Laternam. Illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta ;

90 Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur,
* Quod tutos etiam facit a serpentibus atris.

Mullus erit domino, quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit,
95 Retibus adsiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit
100 Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,

[blocks in formation]

90. 91. v. Excurs. ad h. 1.

92. Mulus 62. 68. 71-73. Murus 11. -domino 10. 19-21. 23-25. 27. 4550. 54-69. 71-74. 77. et XXV codd.

Paris. in his optimi: unde illud pro vulg.

domini nunc restitui cum Ach.

93. Taurominitana 10. 14. 16. 17. 19. 21-23. 25. 27. 45. 46. 48. 49. 54-69. 71-74. 81. ut passim, et Taurominium ap. Cicer. et alios. Tauromenitana 1. 11. 12. 15. 26. 50. 70. 75-77. 82. ut Tauromenium in antt. codd. Plin. 3, 8. Gr. Ταυρομένιον, Strab. Ταυρομενία et in numis TAUROMEN. et TAUROMENI TAN. Cf. Heins. ad Ovid. Fast. 4, 475.

[ocr errors]
[blocks in formation]

98. Lenes 22. Lenas quidam, solemni librariorum errore, qui lineolam sæpe literæ n perperam imponunt. Aureola 16. Aurelia, dives orbaque matrona, pisces multos et pretiosos, a captatore missos, vendit, quia etiam avara est; quod bene adnotavit ill. C. de Haugwitz.

99. murræna 22. murena quidam, ut in Fastis Capitol. ap. Gruter. p. 295. et in antt. codd., in quibus tamen vel raro vel numquam exprimuntur diphthongi. Licinii quoque cognomen Murena ap. Cicer. et Mougnvas in Appiani b. Mithrid. c. 32. 43. 64. seq. Sed piscis dicitur μύραινα et μύ gavos Suidæ, Athenæo, Hesychio, Aristoph. et aliis.

101. Cum 14.-jacet pro sedet 21.madidas siccat 27. 46-49. 54. 55. 57. 58. Hiatus tamen 64. contra leges metricas.

Juvenali solennes. v. ad 1, 151.

103. Ill. C. de Haugwitz suspicatur, anguillam vile piscium genus fuisse judi. cio Romanorum, quia colubræ cognata,

94. Ac 17. mare nostrum 16.
96. petitur 11. patitur (scil. gula) 15— similis, fuerit.

Aut glacie adspersus maculis Tiberinus et ipse
105 Vernula riparum pinguis torrente cloaca
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ.

Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.
Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Seneca, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
110 Largiri; namque et titulis, et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut cones civiliter. Hoc face et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.
Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
115 Altilis et flavi dignus ferro Meleagri

120

Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua cœnas
Majores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit,
O Libye; disjunge boves, dum tubera mittas!
Structorem interea, ne qua indignatio desit,

104. varie pro glacie conj. Schrader; glarea (adversante metro) et glanii (qui piscis potius glanis, ulis, et glanus dicitur Plin. 2, 43, 67. 32, 10. et 12. s. 45. et 53.) et gladii H. Vales. qui gladium monet a Theodoro reddi xiphiam, piscem marinum, Æliano memoratum; non vero, an maculis adspersus sit. De gladio cf. Plin. IX, 2. et 15. XXXII, 11. s. 53. Durius tamen glacie dictum pro in glacie vel glaciei vel frigore, per hyemem; et lectio emendanda videtur.

105. torpente invita Minerva emend. Rutgers. var. lect. 2, 17.

106. foveam pro cryptam 22. ex interpret.

Suburra alii. v. ad 3, 5. 107. facilis suspicari possis tamquam doctius, coll. X, 8. (ubi v. not.) Horat. Sat. 1, 1, 22. et Prop. 2, 21, 15. Librarii epitheta substantivis accommodare solent. Sed vulgata lectio non spernenda. Cf. III, 122. Cæterum versus 107-113. aptiore loco legerentur post v. 131.

111. gratia pro gloria 29.— solum hoc 15. 19.

45.

113. Vi (forte Ut) nunc sunt multi

115. Epitheton flavi otiosum videbatur Heinsio ad Ovid. medicam. fac. v. 85. ubi emend. navi s. gnavi et validi, ex quo

flavi ortum putabat, quum di geminare librarius neglexisset. Sed v. Comm.ferro dignus 11. 17. 19. 21.

116. raduntur 2. 3. 14. 15. 17 a m. sec. 22-25. 27. 45-47. 49. 50. 54-69. 71-74. 77. 81. et plerique codd. Paris. ut inf. 14, 7. (ubi v. Comm.) quod arrisit Pulm. Britan. Grang. et Hiens. ad Ovid. medic. fac. v. 85. radentur 17 a m. pr. 19-21. 26. et VII codd. Paris. prob. Almelov. et Græv. Mihi utrumque alienum videtur ab h. 1. ubi non de cibis apparandis coquendisque, sed jam paratis et in mensa apponendis, sermo est. Post huic radentur edidit Ach. hoc sensu: deinde ipsi, soli Virroni, apponentur; quam verbi radere notionem non inusitatam esse monet, non vero probavit, coll. XIV, 7. rodentur 16. traduntur 10. 13. 48.

117. Non pro Tunc legendum esse probabile fit ex loco Plinii, in Comm. laudato: nam de majoribus agitur tuberi. bus, quæ verno potius tempore tenerrima sunt.-faciunt 17 a m. sec.

118. Aledius 21. 23-25. 27. 57. 58. 60. 62-68. 71-73. Alcedius 22. Alvedius 14. Alidius 17. Alichius 4. Atilius 30. prob. Calder. Similis varietas in Cic. ad Att. 12, 4. 24. 27. Forte leg. Atedius, cujus luxum notat Tac. Ann. 1, 10.

Saltantem spectes et chironomonta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia: nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores et quo gallina secetur,
125 Duceris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,
Et ponere foras, si quid tentaveris umquam

Hiscere, tamquam habeas tria nomina. Quando propinat
Virro tibi sumitque tuis contacta labellis

Pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
130 Perditus, ut dicat regi, Bibe? Plurima sunt, quæ
Non audent homines pertusa dicere læna.
Quadringenta tibi si quis Deus aut similis Dîs
Et melior fatis donaret; homuncio, quantus
Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus !
135 Da Trebio! Pone ad Trebium! Vis frater ab ipsis
Ilibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem,
Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex
Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aula

Luserit Æneas nec filia dulcior illo.

140 Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum. Sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres

121. spectas 13. 17. 19. 20. 22. 23. 25. 27. 45-50. 54-69. 71-74. videas 14. 21. 24.. chironomunta 11. 31 b. 46. 49. 54. (cf. Gifan. Ind. Lucret. v. Acherunta.) chironomanta 14. 15. 22. 23 a m. sec. 27.47.

122. peragat mandata 6.
123. ne 19. 23.
- differt 20.

[ocr errors]

126. foras pro vulg. foris nunc recepi

ex 17. 20. 21 a m. sec.

127. quamquam 22. et duo codd. Paris. idque non male conjecerant Rigalt. et Græv. ut sensus sit: quamquam sis nobilis, (immo ingenuus s. civis) si tamen pauper es, in divitis mensa non audebis hiscere, nisi velis ejici. Iis adstipulatur Schurzfl. qui monet, errorem ex ant. scriptura cancam ortum esse, et vetus scholion in suo cod. ita legi: Sed melius sic: quamquam nobilis sis et habeas tria nomina, ut Cneius Cornelius Scipio et si quid simile.

128. sumitve conj. Jacobs. VOL. I.

132. Quadraginta 19. 20. 24. 27. 4650. 54. 55. 58. 64. Male. v. ad 1, 106.

Male

133. deferret pro donarét 16. distinguitur in omnibus fere edd. etiam Hennin. donaret homuncio: quantus cet, Nam diminut. homuncio contemtim dicitur, ut homullus, homunculus et homullulus, neque adeo verbis similis Dis et melior futis jungi potest.

E

135. istis 16. 48. 65. 68. 69. 77. illis 27. 46. 47. 50. 58. 62. 64. 66. 67. 74. sis frater ab illis Ilibus perperam corrig. Plathner putans, verbum vis ab h. 1. alienum esse, et non tantum propinationes honoris causa institutas, sed et fraternitatis poculum antiquis non incognitum fuisse, unde Xiphil. in Tiberio: iv yag r αύτῃ ἡμέρᾳ παρα τε τῷ Τιβεριῳ ἑστιασθη και piorNDING STIE.

136. vos hunc præstatis honorem 2.

141. Mycale in plerisque libris exstat, estque nomen magæ ap. Ovid. Met. 12, 263. et promont. oppidique Ioniæ ibid.

In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit

Afferri minimasque nuces assemque rogatum,
145 Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed qualem Claudius edit
Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit
150 Poma dari, quorum solo pascaris odore;
Qualia perpetuus Phæacum auctumnus habebat,
Credere quæ possis subrepta sororibus Afris.
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,

2, 223. et al. Mychale 27. Micale 7. 17.
19. 21. 24. 45. Michale 20. 23. 46-48.
50. 58. 64. Macale 22. Mygale 1. 75. 76.
77. prob. Lubino, ut nomen fictum sit a
concubitu vel commixtione, a pun,
quod verbum nibili est.
Immo Migale
2 μιγνυμι 5. μιγνύω, coeo. Ita legendum
censuit etiam d'Orville ad Chariton. 1,

7. pr.

142. ille loquaci 19.

sam restitui Afferri ex 10. 11. 14—17. 19-27. 45-50. 54-60. 62. 64-69. 71-73. 77. et Ad mensam ex 10. 11. 14-17. 19. 20. 23. 24. 27. 45-50. 54.

55. 59. 60. 62. 65-69. Ita legendum esse jam conjecerat Græv. axemque rogatum 19 a m. pr. 27. 46. 47. 48. 62.

147. qualem 11. 14. 15. 27. 50. 62. 65-74. 77. et omnes fere codd. Paris. unde illud nunc recepi cum Ach. etsi vulg. quales eodem sensu a me ad boletum sit relatum. Hæc vero contra mentem poetæ dici putabat Schurzfl. et verba in hunc ordinem redigenda esse: Boletus domino, fungi ponentur amicis Vilibus ancipites, seu quales Claudius edit. Heineckio non modo verba post quem nil amplius edit absurdissima, sed etiam tres versus

142 seq. Verba hæc ita potius interpungenda: Sed tua nunc Mycale pariat ! Licet et pueros tres In gremium patris fundat simul; ipse loquaci cet. Hoc autem sensu capienda videntur : Tua uxor sit sterilis: sed tua Mycale, pellex, etiam nunc, postquam repente dives factus es, pariat! Licet, quamquam, et, vel, adeo, pueros tres simul pariat; tamen ipse, Vir-146. 147. 148. spurii et inepti videntur, ro, loquaci gaudebit nido; viridem thoraca jubebit cet., quæ verba conferenda sunt illis Theophrasti a me laudatis, et optime conveniunt Virroni, neutiquam vero patri. Quamvis itaque Mycale sit uxor Trebii; ipse non idem, pater, sed Virro esse vide

tur.

143. viridemque 16. 17 a m. pr. 19 a m. sec. contra metri leges. et thoraca 77. et viridem conj. Manso. Sed poeta copulam omittere solet. v. ad IV, 63. Post nido et v. 145. post infans signum interr. ponunt nonnulli, ut sensus sit : Si uxor tua unum vel adeo tres pueros pepererit, (quo spes hereditatis Virroni imminuitur) putasne, hoc ipsi gratum fore et munera ab eo infantibus datum iri? immo nihil iis donabit et, quoties illos viderit, indignabitur. At v. Comm.

144. Pro vulgato Auferri et Ac men

quum jam per se ipsum pateat, auctorem cœnæ non jussurum sibi dari edulia venenata, et absurdum sit, eum sibi poni jussisse cibos delicatiores, sed haud venenatos, ceteris vero convivis viliores. Non viliores tantum, sed etiam ancipites. Cf. Comm.

Restituenda potius lectio quales, quæ doctior est et hinc mutata ab indoctis monachis.

49.

148. postquam 22. —nihil 17. 19. 45.

149. illa videbit 22. 23 a m. pr. 45. 150. piscaris 11. unde Schurzfl. conj. quorum solum piscaris odorem. Sed ipse fatetur, hanc lectionem videri duriorem.

151. habebit 12. Præstiterit alebat, ut ap. Hom. Odyss., 119. aisì ZeQugin πνείουσα τὰ μὲν φύει, ἄλλα δὲ πέσσει.

153. fruere 61. 63. 66. 67. 71–73.

« PreviousContinue »