Page images
PDF
EPUB

Vicit digna viro sententia. Noverat ille
Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

Jam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno.
Arderet. Nulli major fuit usus edendi

140 Tempestate mea. Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu ;
Et semel adspecti litus dicebat echini.
Surgitur et misso proceres exire jubentur
145 Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat adtonitos et festinare coactos,
Tamquam de Cattis aliquid torvisque Sygambris
Dicturus, tamquam et diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pinna.

150

Atque utinam his potius nugis tota ille dedisset
Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit Urbi
Illustresque animas impune et vindice nullo!

140. Circeiis 60. 65.

141. Rutupinoque 20. 25. 27. 46-48. 55–60. 64. 65. Ruptupinoque 17 a m. pr. 19. Rutipinoque 15.

14.

142. deprehendere 17. 22. 24. 27. 64. 143. simul 17 a m. sec. - - dicebat litus

145. Consilio pro Concilio recepi ex 17. 20. 21 a m. pr. 23. 24. 27. 45. 47. 50. 57. 64. Cf. ad v. 73.

147. Getis pro Cattis 10. 12. 14-17. 19-22. 25. 27. 46-48. 56-63. 65. 67 -69. et omnes (XXXV) codd. Paris. contra historiam et metri leges.

Geticis

11. 24. 26. 71-74. 77. Gethis 45. Gathis 49. Gotis 23. Dacis 68. Giatis Lubini vetus commentator, qui etiam monet, Giatas esse Scotos-tortisque malebant Valla, Grang., Schegk. in Præmissis et Ramires ad Martial. de spect. 4, 9. Crinibus in nodum tortis venere Sygambri. Cf. inf. 15, 165. et Smetii ant. neom. p. 70. ubi XII Sygambrorum capita expressa vultu truci crinibusque in nodum tortis. Sed poeta Sygambros non simpl. tortos hoc sensu dixisset; vulgata quoque lectio multo aptior est h. 1. et anxietati Imperatoris. Sycambris 11. 17. 24. 60. 65. Sigambris 14 a m. pr. Sicanbris 21. Si

nam

cambris reliqui. Sygambris edidi, quoniam
hæc scriptura auctoritate nititur tum an-
tiquiss. codd. Ovidii, Claudiani aliorum-
que, tum Græcorum auctorum :
Dioni et Ptolemæo constanter dicuntur
Zúyaußga, Straboni IV. p. 194. et al.
Zouyaußen, ut Sugambri Tac. Ann. 2, 26.
4, 47. 12, 39. Cf. Heins. ad Ovid. Am.
1, 14, 49. Oudend. ad Suet. Aug. 21.
Duker. ad Flor. 4, 12. Jani ad Hor. Od.
4, 2, 36.

148. de pro et 15. et abest ab 10. 11. 14. 16. 21-27. 45-50. 54-69. 7174. 77.

[blocks in formation]

Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Cœperat. Hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

SATIRA V.

ARGUMENTUM.

CONDITIO parasitorum tam misera est et libero homine indigna, ut honestius sit mendicare, quam inopem illorum vitam colere. v. 1-11. Divites enim patroni, qui pauperes nonnumquam clientes ad cœnam vocant, amplissimum ita illis præmium officiorum persolvisse putant; (12—23.) neque eadem iis, quæ sibi, sed viliora vina, (24-37.) pocula, (38-50.) aquam, (51. 52.) panem, (67—79.) pisces et oleum, (80-113.) aves et opsonia, (114—124.) fungos (146—148.) et poma (149-155.) apponi atque a vilioribus servis ministrari jubent. (52–66.) Præterea pauperibus non licet inter cœnandum libere loqui, neque pocula iis a superbo hospite propinantur. 125-131. Is enim non meritorum ac virtutum, sed opum rationem habet, et eosdem clientes summa complecteretur comitate sum-` moque honore, si forte fortuna repente locupletarentur nullamque liberorum stirpem haberent. 132-145. Divites vero non tam male atque ignominiose accipiunt pauperes, ut parcant sumtui, sed ut eos ludificentur. 156–160. Quicumque igitur, si vel libertinus fuerit, nedum ingenuus, inani honoris specie ac spe bene cœnandi ductus talem contumeliam bis patitur, dignus est, qui longe majori afficiatur. 161–173.

Satira pulcerrima, qua non modo divitum superba atque iniqua ingenuorum clientium tractandorum ratio notatur, sed etiam v. 1-11. et 161–173. horum stultitia humilisque animus, qui tantam ignominiam patienter ferant. Comparentur ei Plin. Epist. II, 6. Athen. VI, 5—18. (26—80. p. 234–262. ubi prolixe agit de parasitis et adulatoribus) Petron. Sat. c. 31. (ubi conf. intpp.) et in primis Lucianus gì tāv izì miobãi ouvóvtwy, cujus egregii libelli titulum Wieland vertit: von dem traurigen Loos der Gelehrten, die sich in vornehme und reiche Häuser vermiethen. Nota Achaintrii est, Ideo clientelam instituerat Romulus, ut patricios et plebeios mutua officiorum ratione devinciret utque hos contemtu superiorum, illos inferiorum "invidia eximeret. Patronus clienti opem aliaque necessaria, patrono cliens suffragium et auxilium vel ipsi vel amicis debebat. Hinc veneratio et obsequentia, illinc protectio et tutela jubebantur. Verum corruente re publica sensim evanuit hujus institutionis benignitas. Clientes servi propemodum habiti sunt superbi et fastidiosi domini, nec jam amici, sed satellites facti.'

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
Ut bona summa putes, aliena vivere quadra;

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas
Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
5 Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

Nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
Dimidia brevior? Tantine injuria cœnæ ?
10 Tam jejuna fames, quum pol sit honestius, illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige. loco, quod tu discumbere jussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiæ magnæ cibus. Imputat hunc rex
15 Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergo duos post
Si libuit menses neglectum adhibere clientem,

Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto;

Una simus, ait. Votorum summa! Quid ultra Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnum 20 Debeat et ligulas dimittere, sollicitus, ne

Tota salutatrix jam turba peregerit orbem
Sideribus dubiis aut illo tempore, quo se
Frigida circumagunt pigri sarraca Bootæ.
Qualis cœna tamen? Vinum, quod sucida nolit

cum verbis præcedd. Nec tamen censendus est in scirpo quæsisse nodum: quem recte interpretes, quod sciam, nondum solverunt. v. Comm. est òmittunt 13. 15. 22. 25. 45. 59. et multi codd. Paris.

4. aut pro nec 16.- Gabba 1. 9. 11. Vetus scholion est: Apicius Gabba sub Tiberio scurra nobilis fuit. Cf. Plut. Erot. p. 759. 760. vel ed. Reisk. T. IX. p. 45. ubi in nonnullis codd. Káλßaç dicitur, in aliis Káßßas, ut h. 1. Gabba. v. tamen Comm.

[blocks in formation]

ubi et hoc, quod vile est, imputat: unde Schurzfl. suspicabatur, eum pro rarum legisse macrum vel simile quid.

16. licuit 27. 47. 50.—accire 25. 56. 57. 59. 60. 65.

17. culcitra 11. 15. 16. 19. 20. 21 a m. sec. 22-25. 27. 45-50. 54-67. et XXV codd. Paris. culcita 2. 10. 14. 17.. 21 a m. pr. 26. 68-77. et X MSS. Paris. recte, si fides habenda Festo, Nonio, Varroni, Manutio in orthogr. et Torrent. ad Suet. Tib. 54.

22. 23. desunt 13. et post v. 19. ponendi videbantur Schurzfl.

23. serraca 1. 10. 14. 17. 19-21. 25 -26. 45-47. 49. 50. 54. 56. 57. 58. 64-67. 69. 70. 74-77. 82. sarraca 11. 15. 16. 22. 27. 48. 56. 59-63. 68. 7173. 81. v. sup. ad 3, 255.

[blocks in formation]

25 Lana pati: de conviva Corybanta videbis.
Jurgia proludunt; sed mox et pocula torques
Saucius et rubra deterges vulnera mappa,
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntina fervet commissa lagena.
30 Ipse capillato diffusum consule potat

Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco numquam cyathum missurus amico.
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
35 Delevit multa veteris fuligine testæ ;

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
40 Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illic laudatur iaspis.

recte scribitur a sugendo. Cf. Heins. ad Sil. 7, 169. Pier. et Heyne ad Virg. Ecl. 3, 6. inf. ad 11, 76. nolet 57. nollet 11. 15. 16. 19. 24. 25. 27. 28. 45-50. 54-56. 58-60. 64. 65. et XV codd. Paris.

vocavit Ach. qui verba sic jungit et exponit: Virro tenet phialas, Heliadum crustas et inæquales beryllos, h. e. ex Heliadum crustis et inæqualibus beryllis effictas. inæquales beryllis conj. H. Vales. coll. Virg. Æn. V. 267. cymbia aspera

25. te e conviva Corybanta videbis e- signis. mend. H. Vales.

26. procedunt 2. præludunt 27. ut pocula portas conj. Schrader, et v. 27. at pro et.

27. detergis 16. detergens 14.

30. defusum 23.

32. Cordiaco 19. Cardiaco cyathum non porrecturus amico in quodam exemplari, nescio quo, invenit Lubinus.

36. biberent 14. solebant (scil. bibere) 25. 27. 46–48. 56–60. 65. quod doctius videri potest et a poeta profectum; nisi glossa forte fuit bibere solebant, et pars ejus in textum irrepsit.

37. in natalibus 15.

38. Eliadum 22. 24. 45. Apiarum 14. Beliadum vet. Schol. qui contulit Virg. Æn. 1, 729. Male.-inæquales beryllos 10. 12. 15. 17. 19-22. 27. 45-50. 55. 56. 59-61. 63. 65. 74. 77. omnesque codd. Paris. e quibus hanc lectionem re

39. Viro 46. 48. ut et 27. 47. 49. inf. v. 45. Virrho 17. Vyrro 20. Vero 21. Guirro 22.

40. Vel si quando, (scil. committitur) datur custos a. i. interpungebat H. Vales. ibidem est 22.

ibidem est et v. 41. amicos pro acutos cod. Thuan. teste ac prob. Boissonade ad Nicet. III, 332. p. 178.

[blocks in formation]

ungues 14—17. 19-21. 23. — anos 20. aduncos 49. 55-57. 59. 60. 65. amicos 4. 12. 14. 17 a m. pr. 23 a m. pr. et cod. Lugdun. teste ac prob. N. Heins. ad Ovid. A. A. 1, 585. et Trist. 1, 9, 65. ubi similiter Ovidio amica dici monet pectora, limam, causam et ventum A. A. 3, 737. ep. ex Ponto 2, 4, 17. Trist. 1, 8, 65. et Met. 13, 440.

42. illic (h. e. in poculo) revocavi ex 1. 7. 10. 11. 14-17. 19. 21. 22. 25-27. 45

Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vaginæ fronte solebat
45 Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor ac jam
Quassatum et rupto poscentem sulphura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque;
50 Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

Non eadem vobis poni modo vina querebar :
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
55 Clivosæ veheris dum per monimenta Latinæ.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
60 Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

65 Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. Maxima quæque domus servis est plena superbis.

-50. 54. 55. 57-59. 63. 64. 77. et XXX codd. Paris. illi claudatur 61. 62. et duo MSS. Paris. vitiose. ibi 20. illi laudatur 23. 24. 56. 60. 65-76. 81. 82. et III codd. Paris.

45. Iarba recepi ex 17. 21. 24. 45. 81. Yarba 19. 20. Hyarbæ 27. 46-48. 50. 56. 59-65. 68. 71. 75. Hiarba 1. 14 -16. 22. 23. 25. 26. 49. 54. 55. 57. 58. 65-67. 69. 70. 72. 74-77. 82. Cf. ad Sil. 1, 417. et intpp. Virg. Æn. 4, 36. 196.

[blocks in formation]

machus domini fervet vinoque ciboque, Frigidior-pruinis; Vos aliam potatis

aquam.

51. nobis 26. 47. 54. 58.

52. pocula furvus Gætulus dabit conj. Schrader, coll. Horat. Sat. 2, 8, 14. pro. cedit fuscus Hydaspes Cæcuba vina ferens. 54. nolles 19. 22. 27. non vis 14.

55. monimenta (a monitum dicta) scripsi pro monumenta. Cf. Schelleri præcepta styli T. I. p. 35. et Cellar. orthogr. Nugatur Serv. ad Virg. Æn. 12, 945. putans, monumenta esse memoriæ, monimenta vero a mentis admonitione dicta.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »