Page images
PDF
EPUB

Sutor et elixi vervecis labra comedit?

295 Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem!
Ede, ubi consistas: in qua te quæro proseucha?
Dicere si tentes aliquid tacitusve recedas,
Tantumdem est; feriunt pariter: vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis hæc est:
300 Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen hæc tantum metuas: nam, qui spoliet te,
Non deerit, clausis domibus postquam omnis' ubique
Fixa catenatæ siluit compago tabernæ.
305 Interdum et ferro subitus grassator agit rem,
Armato quoties tutæ custode tenentur

Et Pomtina palus et Gallinaria pinus.

Sic inde huc omnes, tamquam ad vivaria, currunt.
Qua fornace graves, qua non incude catena?
310 Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marræ et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas

315

Sæcula, quæ quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed jumenta vocant et sol inclinat: eundum est.
Nam mihi commota jam dudum mulio virga
Adnuit. Ergo vale nostri memor; et, quoties te

295. accipe calcem, ἀτίμως λακτιζόμε 70s in Luciani Timone c. 17. 297. seu pro si conj. Schrader. 298. pariter feriunt 25. 27. 46-49. 54-60. 64-67.

299. Iratos, saltem faciant malebat Schrader.

300. conscissus 16. contusus 26. 48. 302. hoc 10. 21. 25. 46. 48. 49. 56. 59-63. 65. 67. 73. 74. metuas tantum 14. metues 26.- spoliat 16. 23. 26. 46. 47. 49. 54. 55. 57. 58.

307. Promptina 20. Pontina 10. 11. 14-16. 19. 21-25. 17. 45-50. 5469. 71-74. 77. et plurimi codd. Paris. Pomptina 17. 70. 75. 76. 81. 82. cod. Put. et tres alii Paris. unde recepit Ach.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320 Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Convelle a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

SATIRA IV.

ARGUMENTUM.

JUVENALIS iterum invehitur in Crispinum Egyptium, qui e servo factus Eques Romanus libidinibus omnibusque vitiis se inquinabat et tanta diffluebat luxuria, ut mullum sex millibus HS. emisset. v. 1-27. Inde occasionem sumit, Calvi Neronis h. e. Domitiani insectandi, et consilium Patrum super rhombo, portentosæ magnitudinis pisce, coquendo habitum lepide multisque salibus admixtis describit. 28-149. Piscis enim ille vilprope lam Albanam in mari Hadriatico captus erat et metu delatorum a piscatore dono datus tyranno, qui, quæcumque pretiosa, etiam in mari, invenirentur, tamquam res fisci, sibi vindicabat. 34-71. Sed deerat patina satis magna, ut integrum caperet piscem. Hinc ad Imperatorem vocantur Patres foris stantes, qui, ne justo longiore mora Cæsaris iram provocent, propere trepideque accurrunt, et de re gravissima sententiam dicere jubentur, utrum scilicet piscis ille integer coquendus sit et apponendus, an in partes concisus. 72–112. Eorum disertissimi sunt Catullus Messallinus, cæcus, et Fabricius Veiento, prudens adulator. 113-118. Ille omnium maxime magnitudinem rhombi, quem ne videt quidem, miratur et prædicat. 119-122. Hic, numine quasi afflatus, ex eo, quod bellua sit peregrina et spinæ vel pinnæ telorum instar in tergo horreant, felix omen belli cum rege aliquo gerendi clarique triumphi capit. 123–129. Quæstione deinde illa ab Imperatore proposita diuque disceptata, vincit tandem sententia Montani, hominis ventriosi gulæque delicatæ, qui integrum piscem coquendum patinamque magnitudine ei æqualem a figulis propere effingendam, hos vero in posterum comitatui Cæsaris adjungendos censuerat. 130–143. Tum dimittitur Senatus, quem Imperator approperare jusserat, tamquam de re gravissima ad eum relaturus. 144-149. Quas nugas poeta dicit Principe quidem indignas esse et ridiculas, at magis tamen Domitiano condonandas fuisse, quam immanem crudelitatem, qua factum sit, ut, quum ignava nobilitate exstincta in infimam sævierit plebem, justam morte pependerit pœnam. 150-154.

[blocks in formation]

Maxima hujus Satiræ pars (v. 28-149.) continet narrationem tot facetiis salibusque, a principio ad finem sparsis, conditam et tanta contextam arte, ut Juvenalis in hoc satirica poeseos genere ingenium Horatii, qui in eo princeps est, assequutus fere videatur. Quid facetius invocatione Musarum, tamquam in re gravi, et honorifica, qua salutantur, puellarum appellatione? (v. 34 seq.) Quid festivius descriptione illa Patrum amicorumque Imperatoris, in primis Pegasi, villici Urbis, non Præfecti, rapta abolla properantis, (75 seq.) Crispi, senis ingenii mitis et dissimulatione tuti in aula tyranni, (81 seq.) Rubrii, qui reus est offensæ veteris atque tacendæ et improbissimus, (104 seq.) ventris Montani, abdomine tardi, cujus lepida vincit sententia, (v. 107 et 131 seq.) Crispini, matutino sudantis amomo, quantum vix redolent duo funera, (108. 109.) Fusci, marmorea meditantis prælia villa, (112.) Catulli cæci, qui numquam visæ flagrat amore puellæ et in lævam conversus maxime admiratur rhombum, dextra illi jacentem, (113-122.) Veientonis, qui divino quasi spiritu inflatus vaticinatur? (123 seq.) Quanta adumbrantur arte et quam acerbo sale perstringuntur insana luxuria et Crispini, (1-27. 108. 109.) et Domitiani, omnes universi terrarum orbis delicias sibi vindicantis, (28 seq. 45 seq. 136 seq.) delatorum improbitas, (47 seq. et 110.) Imperatoris sævitia et nugæ, (73–103. et 150 seq.) servile ingenium et adulatio scita hominum tam infimo quam summo loco natorum? (65-71. 75— 94. 119-129.)-Satiram hanc post Domitiani mortem scriptam esse, ex v. 153. et 154. intelligitur; sed quo anno, non liquet.

ECCE iterum Crispinus, et est mihi sæpe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemtum
A vitiis, æger solaque libidine fortis:

Delicias viduæ tantum aspernatur adulter.
5 Quid refert igitur, quantis jumenta fatiget
Porticibus? quanta nemorum vectetur in umbra?
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes?
Nemo malus felix; minime corruptor et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

10 Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, quum dira et fœdior omni
15 Crimine persona est? Mullum sex millibus emit,
Æquantem sane paribus sestertia libris,

Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
20 Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Quæ vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit.sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
25 Hoc pretio squamæ ? Potuit fortasse minoris
Piscator, quam piscis, emi. Provincia tanti
Vendit agros; sed majores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putemus
Endoperatorem, quum tot sestertia, partem
30 Exiguam et modica sumtam de margine cœnæ,
Purpureus magni ructarit scurra Palatî,

22.

11. tunc 63. 67. 68. 71-74.-at tamen XXV codd. Paris. si in 21. qui in 45. si

12. vindice 26.

13. Serioque 9. 10. 14-17. 19-21. 45. 49. 54. 56. 57. 59–63. 65. 67-69. 71-73. et XXXIII codd. Paris. quod non temere rejiciendum videbatur Pithoeo. Sed gens Seia notissima est, non Seria. Seroque 22. Selioque 55.

14. ferior 45.

14. 15. Hæc ad larvas cuique affectui proprias refert C. de Haugw. vertitque: Wenn ärger die Larv' als ein jedes laster und scheuslicher ist; et v. 23. Was haushälter Apicius nie, der arme, gethan hat. 15. Mulum 45. 56. 59. 62. 68. 71-73. v. ad 5, 92.

16. insane (insano pretio) conj. Græ. vius, frigere putans sane, quod tamen longe venustius est, et h. 1. jungendum verbo æquare, non emere aut vendere.

18. in pro si 14. 15. 17. 20. 22. et

munere tanto rel. et X MSS. Paris.
21. luso latis s. auro emend. Schrader.
23. Apitius 21. 23. 60. 65. - O tu 22.
24-27. v. Excurs. ad h. 1.

-

28. nunc 17. 22. 45. ut conj. Schrader. Non male! inglutisse 10. putemus pro putamus recepi ex 25. 46. 48. 56. 59 -61. 63. 65-67. 74.

23. Endoperatorem 11. 74. quod restitui h. 1. et 10, 138. pro vulg. Induperatorem: nam veteres Romani endo, (Gr. vdov) non indu aut inde, (quæ librarii in medio ævo substituere) pro in dicebant. v. Festus voc. endostruere, endoitio, endoplorato et endo procinctu, Gifan. Ind. Lucret. voc. endo, Cic. legg. 2, 8. pr. Gell. 5, 19. 20, 1. Enn. ap. Non. 4. n. 385. ap. Cic. Div. 1, 48. et ap. Macrob. Sat. 6, 1. Salmas. de mod. usur. p. 819.

31. ructaret 10-12. 14. 21-25. 27. 48. 54. 56-61. 63. 65-67. 74. 77. et

Jam princeps Equitum, magna qui voce solebat
Vendere municipes fricta de merce siluros?
Incipe, Calliope, licet et considere: non est
35 Cantandum, res vera agitur. Narrate, puellæ
Pierides: prosit mihi vos dixisse puellas!

Quum jam semianimum laceraret Flayius orbem
Ultimus et calvo serviret Roma Neroni;

Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi

40 Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,

[blocks in formation]

33. facta de merce 9. 70. Reliqui, quos consului, codices, et scripti et editi, exhibent inepte fracta de merce, quod vetus Schol., Lubinus et Autumnus interprêtantur fracto vase; Farnab. e fracto vase, vel ex aliena merce subreptos; Britan. quos minutatim vendebat more vilissimi cetarii; Grang. quos pretio vili aut nihilo sibi comparaverat a piscium mercatoribus, qui per viam aliquos casu aut alia ratione fregerant; Gronov. siluros chartaceo cucullo involutos, qui ruptus erat. In aliis MSS., nescio quibus, pacta, faria, farta et fracta legi monent viri docti : et Salmas. in Exerc. Plin. pro faria bene conj. Pharia, h. e. Ægyptia. Hæc lectio aptissima (v. ad XIII, 85. et sup. ad v. 24. et Stat. Silv. II, 1, 73. ubi Pharias quoque merces memorari monet Hein.) et ex ea ortæ videri possunt aberrationes farta, facta, fracta, pacta; neque languet, quia hic sensus jam inest voci municipes; nam talia sæpe adjiciunt poetæ, ut obscura illustrentur: librarii vero f pro ph, inpr. in nominibus propriis, substituere solent. Henninius pacta mercede edidit ex emend. Grævii, ut de trans. positum sit a librariis et Crispinus mercedulam sibi olim pepigerit pro opera aliis præstita in vendendis siluris. Marshall reposuit pacta de merce, idque eodem accepit sensu, qui tamen durius ita expressus est. pacta cum merce malebat Schrader. fracta mercede edidit Ach. et exposuit: mutilata adeoque minima, vilissimo pretio. Idem dicit, hanc lectionem revo

catam esse e codd. Paris. fere omnibus. Sed quovis pignore contendere ausim, in omnibus illis, ut in nostris, saltem in longe plurimis de merce legi, non mercede. Vir doctus in Ephem. Hal. (Allgem. Lit. Zeit. a. 1814. pl. 223. p. 235.) malebat facta mercede vel parta de merce. Manso, una tantum litera vulgatæ scripturæ mutata, ingeniose legit fricta de merce, quæ conjectura ceteris præstare videtur et a nobis nunc recepta est. v. Comm.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sed

34. libet 20. 23. 24. hic pro et 10. 11. 14-17. 19-25. 27. 45-50. 54-69. 71-73. 77. - consistere 11. 19. 24. 45. Non male, si junxeris has lectiones: libet hic consistere, h. e. aliquamdiu subsistere, immorari placet in re tam memorabili et honorifica Imperatori, quæ non leviter obiterque tractanda est. Sed exquisitior videtur nostra lectio. v. Comm.

35. Parete, puellæ 22. in marg. Nimis imperiose !

57. semianimem 11. 15. 19. 21. 22. 24. Nil interest. Vox autem per avví

nowy efferenda, ut semiustus, semiambustus, abiete et alia. Cf. ad Sil. 3, 16. 495. Bentl. ad Hor. Sat. 2, 8, 1. et interp. Virg. Æn. 3, 578. 5, 697. 10, 396.

39. Hadriaci pro Adriaci, ut Hiberia, Hannibal, Hamilcar, Hasdrubal al., propter auctoritatem antiquorum codd. et numorum scribi jubent Drak. ad Sil. 1, 39. 54. 8, 439. Brækhus. ad Prop. 1, 6, 1. Cellar. geogr. 1, 2, 9. et orthogr. lat. T. I. P. 109. 145. ed. Harles., Corte ad Sall. b. Jug. 5. interpr. Corn. Nep. Ham. 1. et Horat. Od. 1, 3, 15. 16, 4. in totidem fere libris adspiratio desideratur, et ubique in Græcorum scriptis. rombi, rumbi et rhumbi al., ut et v. 68. 119. et 11, 121.

[ocr errors]

Sed

40. Achon 14. 27. 46-50. 60. 64. 65. 68. 71.

« PreviousContinue »