Page images
PDF
EPUB

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic

Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Hæmo. 100 Natio comoda est. Rides? meliore cachinno

Concutitur: flet, si lacrumas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromiden: si dixeris, æstuo, sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
105 Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,

Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Præterea sanctum nihil est et ab inguine tutum;
110 Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri,
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi

98. Nec tantum 16. et ita conj. Schrader.-ille 61. Videtur potius legendum illinc. v. Comin.

99. Hemo 20. Hæmo 19. 45. 6163. 66. 67. 70. 74. Emo 49. 56. 57. 72. Emo 58. 60. 65. Confer ad 6,

198.

100. meliore cachinno in MS. Cantabr. verissime atque longe elegantissime legi, et vulgatum majore cachinno ex glossemate procul dubio ortum esse, monuit Wakef. ad Lucret. 1, 918. et 5, 706.

101. aspexit 45. 63–65. 68. 69. 74. 103. endromeden 22. Suspicabar olim endromiden pro vulg. endromidem, et nunc recepi cum Ach. qui hanc scripturam invenit in sex codd. Paris. et quidem optimis, Alexandr., Put., Mazarin. et aliis.

105. aliena sumere vullum A facie emend. Markland.

107. recte 24. 26. bene minxit 45. lectum minxit corrig. Janus Parrhas. Epist. 56. et C. Vales. ex Horat. Sat. 1, 3, 90. Verum ibi de ebrio agitur.

108. in verso 45. -area 16. 110. nec ipse 22. 45. 111. adhuc lævis 14. levis 17. 27. 56. lævis al. 112. ast pro est 49.

adhuc levis 17.
Sed v. ad 2, 12.

aulam 1. et

edd. recentt. 10. 11. 13-17. 19-27. 45
-50. 54-60. 62-69. 71-74. 77.
XXXV codd. Paris. et antiquiss. MS.
Memmii teste ac prob. C. Valesio; quod
magnopere torsit interpretes. Britanni-
cus exponebat: aulam, omnia, quæ in
domo sunt, resupinat, evolvit et evertit,
scrutans secreta domus ac domini; C.
Valesius: domum evertit, omnia susque
deque vertit, pervertit, perturbat, ut ap.
Accium in Antigona: Quid agis? per-
turbas rem omnem ac resupinas, soror.
Curio aulam pro olla dictam putabat,
quemadmodum Aulularia Plauti nomen
acceperit ab Euclionis aula, h. e. olla
argenti plena et defossa, ut sensus sit :
ollam pecuniæ plenam ac defossam eva-
"vel

cuat et vertit. Nota Ach. est:
aviam servandum, vel, si aulam repo-
sueris, quiddam obscœnius adhuc in-
esse sub his verbis fatearis necesse est :
nam et de salacitate Græculi quæstio est,
et verbum resupinat satis indicat quid sit
intelligendum."

115. Hic versus Rigaltio collocandus videbatur post v. 115. Sed aptissimus, ni fallor, est loco, quem obtinet, et menti poetæ. Esse volunt malebat Schrader.

114. Sed 22.- quando cœpit 46. 48. 49.56. 57. 59. 60. 65.

115 Gymnasia atque audi facinus majoris abollæ.
Stoicus occidit. Baream, delator amicum
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
120 Protogenes aliquis vel Diphilus aut Erimarchus,
Qui gentis vitio numquam partitur amicum.
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,

Limine submoveor: perierunt tempora longi
125 Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum Prætor lictorem impellat et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
130 Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum

:

Filius alter enim, quantum in legione Tribuni
Accipiunt, donat Calvinæ vel Catienæ,

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu, 135 Quum tibi vestiti facies scorti placet, hæres

Et dubitas alta Chionen deducere sella.

Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui

[blocks in formation]

Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam : 140 Protenus ad censum, de moribus ultima fiet

Quæstio. Quot pascit servos ? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside cœnat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
145 Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper
Creditur atque Deos, Dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est et rupta calceus alter
150 Pelle patet ; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
155 Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocumque in fornice nati.
Hic plaudat nitidi præconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes juvenesque lanistæ.
Sic libitum, vano, qui nos distinxit, Othoni.
160 Quis gener hic placuit censu minor atque puellæ
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est Ædilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.

139. tepidam 45. et ita corrig. Jac. Nic. Lænsis Miscell. Epiphyll. 9, 2. languidum substituens verbum acuto ac satirico.

140. Protenus scripsi pro Protinus. v. ad 12, 102. et Heyne ad Virg. Ecl. 1, 13. Ge. 4, 1. et Æn. 5, 416. 5, 485. 9,357. 141. Quot servos pascit 11. 13. 142. magna multaque 24.-parapside vel parabside 2. 3. 5. 10. 11. 12. 14—17 a m. pr. 21-23. 25. 33. 34. 47. 54. 55. 58. et XXXI codd. Paris. prob. Lubino, Turnebo et Schradero. Parapsis quadrangulum et quadrilaterum vas, id est, paribus absidis, Isidor. in Orig. Conf. Hesych. et du Fresne Glossar. Lat. barb. T. II. p. 151.

[blocks in formation]

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat 165 Res angusta domi; sed Romæ durior illis Conatus magno hospitium miserabile, magno Servorum ventres et frugi cœnula magno.

Fictilibus cœnare pudet, quod turpe negavit Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam 170 Contentusque illic veneto duroque culullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in qua
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Majestas tandemque redit ad pulpita notum
175 Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans;
Equales habitus illic similesque videbis
Orchestram et populum : clari velamen honoris,
Sufficiunt tunicæ summis Edilibus albæ.

180 Hic ultra vires habitus nitor: hic aliquid plus,
Quam satis est, interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est. Hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romæ
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes ?

185 Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

17.

cluso

181. aliena interdum 10. 185. recipiat 26. conspiciat 19. Conf. ad 2, 36. et 3, 19. Lucianus in Nigrino c. 21. To di xasνότατον, τοὺς ἐντυγχάνοντας ἀλλοτρίᾳ φωνῇ (voce aliena, nomenclatoris) gorayogaúovτις, ἀγαπᾶν ἀξιοῦντες, ὅτι μόνον αὐτοὺς προσε έβλεψαν.

186. amanti 11. Male. Sed forte reponendum amatus, ut sensus sit: si vel ille servus s. puer amatus, domino dilectus, barbam, vel hic crinem ponit; plena domus libis, multa a clientibus munera mittuntur servis, ut scil. eorum et per illos dominorum gratiam sibi concilient. Vulgata lectio expeditu difficilior, major. que h. 1. vis inest, si plures servi ejusdem domus variisque occasionibus captandi sunt donis,

Plena domus libis venalibus. Accipe et istud
Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

190 Quis timet aut timuit gelida Præneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis aut
Simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat
195 Villicus, et veteris rimæ quum texit hiatum,
Securos pendente jubet dormire ruina.

Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli

Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant:
200 Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra
205 Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron;

187. libris 9. (sed addita glossa panibus) 14. 17 a m. pr. 75. 81. et X codd. Paris. libis venalibus (h. e. quæ a servis venduntur, peculium inde sibi comparaturis) 9-17. 19-27. 45-50. 54-74. 77. libis genialibus (ut 4, 66. et 10, 354.) 75. 76. 82. Non male! Sed illud servis aptius videtur, et communis fere omnium librorum lectio est, quam librariis deberi vix crediderim. illud 10-17. 19-25. 27. 45-47. 49. 50. 54-58. 60. 61. 63. 65-67. 74. 81.

188. præstant 10. 12-14. 17. 19. 21 -25. 27. 45-48. 50. 54. 55. 57–67. 72. 73. et codd. Paris. tantum non omnes; unde hoc recepit Ach. præstantque 23 a m. sec. et præstant 15. 192. parvi Tiburis 16. 193. incolimus 22.

194. si 61. 63. 66. 67. 74.

195. cum texit ex 14. 17 ad marg. 20. 22. 27. 45. 49. nunc recepi pro vulg. contexit, quia sic et oratio et sententia fit concinnior. Ita legendum et ipse jam dudum suspicatus sum, et existimarunt H. Vales. aliique, etiam Hein. qui tamen aliis locis tali orationis forma non of

fenditur. Ex codd. Paris. nihil notatum esse ab Ach. mireris.

196. Securus 27. 47. 48. 57. 59. 60. 65.- - dormire jubet pendente ruina 11. 14. 24.

197. multa incendia, multi Nocle metus non male emend. Schrader, ut de Roma sermo sit, ad quam verba et præcedd. et seqq. spectant. Refragatur Hein. qui hæc adnotavit : "Vulgata multis nominibus præferenda. Dicit Umbricius, domicilium quærendum esse, ubi nulla incendia metuenda, nulla pericula noctis. Jam adjiciendum erat: hic Romæ talia semper metuenda; sed ea omittit poeta, qui brevitatem amat, et statim pergit: Jam poscit aquam etc., quasi cum maxime incendium videret." 198. aquas 24. 202. pluviis 24.

203. Cordo 49. v. ad 1, 2.

205. et recubans sub eo de marmore Chiron emend. C. Vales. ut sub eo scil. cantharo dictum sit pro in eo aut in pede ejus marmoreo, in quo Chiron jaceat sopitus vino, ut in altero ap. Plin. XXXIII, 12. satyrum in phiala gravatum somno

« PreviousContinue »