Page images
PDF
EPUB

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

ARGUMENTUM.

6

[ocr errors]

In prima hujus Satiræ parte v. 1-18. lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit: se enim, recitationibus crebris et importunis multorum poetarum, qui ejusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque adumbraverint coloribus, tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti tædio aures præbuerit, reponeret,' rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune' insultasse videri possent; (v. 1—14.) utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse frequentatas ; nihil autem referre, utrum aliorum versificatorum, quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v. 15-18.) In altera Satiræ parte v. 19–150. rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad, satiras potius, quam ad alia poematum genera, animum converterit: tot enim et tanta Romæ nunc vigere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere,' utque,' si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit ;' (v. 30. 79.) multo quoque magis expedire, hæc hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, jam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52. seq.) Præterea summam proponit omnium, quæ in satiris suis persequi apud animum constituerit, quæque hoc poeseos genus complectatur. (v. 81–86.) In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis præcisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Cæsares, non sine salutis vitæque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordcant, facta et mores invecturum esse profitetur. (v. 150—171.) '

Satira hæc, præfationis quasi loco ceteris præmissa, salis facetiarumque plena est et dispositio ejus præclara. Juvenalis nos docet, quare et scribere, et satiras potissimum

scribere apud animum suum statuerit: utriusque autem consilii tam lepidas affert rationes, ut vel Catoni risum movere potuissent. Nihil quoque facetius simul et modestius est judicio illo, quod de facultate sua poetica ipse fert, v. 17. 18. 79. 80., nihil aptius venustiusque pictura perditorum seculi sui morum et conversione ad hoc primarium satiricæ poeseos argumentum, cui proinde diutius immoratur v. 22-146., quibus plurima illorum temporum vitia non sine urbanis salibus recenset; a spadonibus scilicet uxores duci, (v. 22.) mulieres descendere in arenam, (22. 23.) a quibusdam libertinorum quemvis patriciorum divitiis ac mollitie superari, (24—29.) causidicos delationibus opes sibi parare et luxurie diffluere, (32. 33.) delatores opibus exuere nobilissimum quemque et a se invicem timeri, (33—36.) adulteros fieri heredes mœcharum, (37—44.) pupillos fortunis a tutoribus spoliari, (45—-47.) repetundarum reos damnatosque maximam retinere partem pecuniæ, a provincialibus per vim ac fraudem exactæ, et in exsilio lautius, quam antea, genio suo indulgere, (47-50.) maritos ipsos lenonum partes agere, ut bonorum machi heredes ex asse fiant, (55-57.) homines infimæ sortis, qui patrimonium equis alendis dilapidaverint, prætorianis cohortibus præfici, (58-62.) falsos testamentorum signatores hereditates invadere et non minus magnificos quam molles esse, (63-68.) maritos ab uxoribus veneno necari, (69–72.) sceleratissimos homines dignitate et copiis excellere, (73-76.) nurus a soceris vitiari et pueros vel viris nubere vel adulterari, (77. 78.) numquam majorem viguisse avaritiam nec insaniorem aleæ lusum, (87-93.) plures uni homini esse villas et divites privatim saliarem in modum epulari, pauperibus vero clientibus ante fores ædiuin sportulas apponi, (94-99.) summos quoque magistratus tam sordidos esse, ut eos non pudeat, una cum uxoribus vel earum nomine sportulas petere et contemtim ab opulentis tractari, (99—131.) veteres amicos pauperesque clientes non amplius ad rectam vocari cœnam, sed ditiores solos domi lautissimis epulis abligurire fortunas suas et nonnumquam cruditate mori. (132-146.) Huic itaque Satiræ si secundam potissimum, tertiam sextamque adjunxeris, consummatissimam habebis picturam corruptorum illius ævi morum. Forma orationis sæpe oratoria magis quam poetica videri potest; sed per maximam carminis partem regnat magnum álos et generosa indignatio, qua pravos hujus ætatis mores insectatur poeta. Ceterum Satiram hanc esse primam omnium, quas Juvenalis, si non scripserit, certe evulgaverit, cum ex primis, tum ex postremis ejus verbis probabile fit. Perperam tamen ex v. 15. seq. colligi, eam ad illa tempora referendam esse, quibus poeta rhetorum scholas frequentare vix desierit, ex v. 24. seq. intelligitur.

SEMPER ego auditor tantum? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri?

[blocks in formation]

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
5 Telephus, aut summi plena jam margine libri
Scriptus et in tergo nec dum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
10 Eacus, unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptæ lectore columnæ.

pro eodem vulgo habetur homine, Græ-
cus videtur poeta fuisse, quod ex III,
206. probabili judicio colligitur. Anti-
quiorem quoque poetam Rom. ita dic-
tum fuisse, cujus mentionem fecerit
Valgius in Elegiis suis, docet Servius
ad Virg. Ecl. VII, 22 seq. De alio
Codro v. Martial. II. 57. V, 26. Cordi
1. 8. et alii, teste ac prob. Barthio Ad-
vers. I, 21. quod hoc potius nomen sit
Romanum. Idem tamen monet, poetis
talia esse καφὰ πρόσωπα, vel nomina suo
tantum ævo nota, quæ frustra et inepte
requiras.

3. togatas fabulas, speciem comœdiæ, ut Atellana VI, 71. et Planipedaria VIII, 191. Locus classicus de variis Tragoediæ et Comœdiæ veteris partibus est ille Lydi de magistratibus l. 1. § 40. quem Casp. Jac. Chr. Reuvens in Collectaneis literariis Lugd. 1815. recte, opinor, ita emendavit et exposuit: 'Ods Μυθος τέμνεται εἰς δυο, εἰς Τραγῳδίαν και Κωμῳδιαν· και Ma Tenyadia sis Kenzi δαταν και Πραιτεξταταν· ὧν ἡ μὲν Κρηπιδατα Ελληνικας έχει ὑποθέσεις, (fabula argumenti Græci vel ex Græco versa, cujus actores rodovvra devras ngnæidas) ds Πραιτεξτατα Ρωμαϊκας. Η μεντοι Κωμ dia Teμvetas eis iTTα, sis aλλatar, (fabulam exoticam, Græcam, in pallio pronuntiatam) Toyαrav, (Romanam) 'ATλλανην, Ταβερναριαν, (in qua homines ex tabernis cum aliis in scenam producuntur, ut urbani et elegantes in togata) Pewny, (nam Lydus l. 1. I, 41. dicit, auctores Hilarotragœdiæ fuisse Ρινθωνα και Ασκηραν και Βλαισον και τους άλλους των φλυακογράφων) Πλανιπεδαριαν, (mimum Romanum, quem reciniatum dicit Festus, καταστολαρίων Lydus, cujusque actores

agebant in plano orchestræ et reciniati s. riciniati) xai Miny. (mimum Græcum et palliatum.) Ex h. 1. Reuvens, vir doctus, verba etiam Donati ad Adelphos Terentii et de Tragoedia atque Comœdia sic restituit: "Fabula generale nomen est : ejus duæ primæ partes sunt Tragedia et Comœdia. Tragoedia, si Græca argumentatio, Crepidata; si Latina argumentatio sit, Prætextata dicitur. Comœdia autem multas species habet: aut enim Palliata est, aut Togata, aut Tabernaria, aut Attellana, aut Mimus, aut Rhintonica, aut Planipedia."

5. Thelephus 14. 15. 16. 20. 24. 27. 45. al. Sed Græcis constanter Τήλεφος dicitur, etsi nomen hoc ei inditum rò τῆς θηλὴν ὑποσχούσης ἐλάφου inepte fabulantur. -jam pleno 13.

-

6. a tergo 29. et duo codd. Paris. nondum 13. 19. 29. et X codd. Paris. 7. Θᾶττον τοὔνομα ἕκαστος αὐτῶν τῶν παίδων) ἐπιλάθοιτο τοῦ πατρὸς, ἢ τὰς Ορέσα του καὶ Πυλάδου πράξεις ἀγνοήσειεν, similiter Lucianus in Toxar. c. 6.

8. inclusum pro vicinum N. Heins. ad Sabini Epist. III, 91. et Valer. Flacc. V, 642. sed memoriæ, opinor, lapsu.

9. Volcani in plerisque codd. legitur, ut voltus, volgus, volnus, volsus, quæ scriptura pro antiquiore haberi solet, sed judice Heynio in Præfat. novæ edit. Virgil. p. xxII. pronuntiationi, mediæ inter fuscam et liquidiorem sequente litera liquida 7, debetur, quam nonnulli ex usu vulgari male in scripturam traduxerunt.

12. platani; τὴν ἐπήκοον ποτε τῶν Σω κρατικῶν λόγων πλατάνιστον, ̓Ακαδημίας nai Avnsiov divdgov evtuxiσregov, dixit Lu

cianus Amor. c. 31.

Exspectes eadem a summo minimoque poeta !
15 Et nos ergo manum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere charta.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
20 Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
25 Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,

Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ:

30 Difficile est, Satiram non scribere. Nam quis iniquæ
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa,

35 Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat

[blocks in formation]

18. occurram 13. occurris 25. a m. pr. 19. libeat potius 12. 61. 62. 63. 67. 68. 71. 72. 73. recte forsan et concinnius. - discurrere 50.

20. Arunca 21. 23. 24. 26. 27. 28. 45. 50. 59. 64. Conf. Heyne ad Virg. Æn. VII, 206. 727. 795. XI, 318. XII, 94.

22. Menia 19. Nevia vel Navia 13. 23. 27. 45-48. 50. 56. 59. 60. 61. 64. 73. 74. Hoc meretricis nomen est ap. Martial. II, 9. et 26. III, 13. Mævia et Mevia optimi codd. nostri et Paris.

24. et 25. a sec. m. ad marg. scripti in 22. et quibusdam MSS. Paris. Plane absunt a 7. et tribus codd. Paris.

26. ante v. 24. in 24. tribusque codd. Paris. et 26-29. ante v. 24. in 17. leguntur. fær Niliacæ plebis coll. III, 61. emend. Flavius Conjectan. c. 30.

27. 28. Interpretationi meæ favent verba Luciani in Nigrino c. 21. Πῶς γὰρ οὐ γελοῖοι μὲν οἱ πλουτοῦντες αὐτοὶ, καὶ τὰς πορφυρίδας προφαίνοντες, καὶ τοὺς δακτύλους προτείνοντες, καὶ πολλὴν κατηγοροῦντες ἀgoxaλíav;

28. lacernas Ventilet æstivo digitis sudantibus auro emend. Grævius, ut poeta dicat, Crispinum infirmis tenerisque digitis, qui vel minimo æstivo annuli pondere sudaverint, assidue ventilasse et sublevasse togam, quo annulos et sardonychatam manum ostenderet. Sed quomodo explicanda tum verba humera revocante?

33. et post pro post 25. 46-50. 5465. 67. 68. 69. 71-74.

« PreviousContinue »