Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS

AD SAT. XV, 7.

Illic cæruleos, nec piscem fluminis 23. Illi cæruleos, hi piscem fluminis, illi 4. et 9. cæruleum emend. Nic. Heins. ad Virg. Æn. III, 329. ad Prop. II, 12, 1. et 23, 101. (al. 32, 45.) et ad Claud. laud. Stilic. II, 167. quibus locis docet, literam m produci propter hiatum et cæsuram, neglecta ecthlipsi. Cf. sup. ad I, 151. II, 26. IX, 118. et XII, 36. Refragatur his Schrader Emendatt. p. 136 seq. ubi monet, Grammaticos, præstantiores quidem, nihil ejusmodi tradere, adeoque loca, quibus viri docti se tueantur, aut suspecta esse, aut perspicue mendosa. Meo qualicumque judicio talia si et excusanda, tamen non sine necessitate obtrudenda sunt poetæ, et, quamvis illa emendatio Heinsii arridere possit, ut Juvenalis junxerit duo verba sing. num., cæruleum sc. piscem et piscem fluminis, leviori mutatione nitori carminis (si nitor est, nec potius nostra lectio, quæ doctior est, magis placet multis) consuli poterit, si reposueris: Illic cæruleos, hic pisces fluminis. Ita sibi respondent pisces cærulei, h. e. maris cærulei s. marini, ac pisces fluminis: et nunc video, ita legi in cod. 15.- Illic aluros non male corrig. Brodæus Miscell. VII, 2. `probb. Lindenbr., Nonio, (de esu piscium c. 2.) Schurzfl. et Plathnero, quoniam non satis constet, marinos pisces ab Ægyptiis cultos fuisse, et ex ipsorum potius religione Jove nihil dignum in mari gigni posse docuerit Plato et ex eo Pierius hieroglyph. lib. XXXI pr. Felis contra, quæ Græcis dicitur aougos, (et hinc quoque ælurus Gell. XX, 8. et Hygin. Astron. II, 28. ubi v. Muncker.) Bubasti Ægyptiorum s. Lunæ sacra fuit ejusque viva quædam imago. v. Herodot. II, 66. 67. Athen. 1. 1. in Comm. ad v. 1. Plut. de Is. et Osir. p. 376. Diodor. I. et II. Jablonski Panth. Æg. III. 3. §. 3. seq. p. 60. et 66-71. Vulgatam vero lectionem tuentur Grang. et Scalig. ad Tibull. I, 7, 14. et aptius sibi h. 1. opponuntur pisces cærulei s. maris et fluminis. Vellem tamen aliorum scriptorum locis probari posset, cultum piscium marinorum Ægyptiis in usu fuisse.

EXCURSUS

AD SAT. XV, 27.

Nomen consulis varie h. 1. exhibent codices tam scripti quam editi. Junio 8. 9. 11. 14. 17-20. 23. 70. 75. 76. 77. 82. et XVII MSS. Paris. Recte, opinor. v. Comm. Nomen corruptum videtur ab imperitis librariis, qui putabant, metri leges prohibere, quo minus servaretur. Sed Junio δισύλλαβος vox est, et ejusmodi συνίζησις pas sim obvia. Sic ap. Silium (ut ex hoc solo exempla petam) Pelio dicitur III, 495. tenuia et tenuis IV, 147. VI, 19. semiusta III, 16. semiambustus II. 681. semianimis IX, 123. semiermis XII, 467. genua I, 529. proinde II, 353. alveo III, 450. IV, 602. sinuosa et sinuata II, 172. VI, 226. VII, 503. X, 181. XV, 173. 621.

Juno legitur in 25. 49. 55-57. 59. et III MSS. Paris. Ionio in 15. vinio in 16. iurno in 22. Junco in 10. 21. 27. 46-48. 54. 58. 60. et X MSS. Paris. Vinco in 24, 45. 50. 61—69. 71-74. 81. et V codd. Paris. Lipsius in Epistol. Quæst. IV, 20. monuit, neque Vincum, neque Juncum Consulem inveniri in Fastis, et posteriorem horum partem intricatam esse propter Consules crebro suffectos. Juncus quidem aut Junctus Commodo regnante cum Severo Consul fuit. v. Lamprid. in Commodo c. 4. et Ulpianus 1. XXVIII. Digest. de fideicommissis libertatibus. Sed nec definiri potest, quæ vera horum consulum nomina fuerint, nec probabile est, Juvenalem ad Commodi ætatem vixisse. Britannicus suspicabatur, nuper h. 1. ut passim, de longo tempore dici, et Vincum forte Consulem fuisse sub imperio Neronis auctoremque conjurationis Vincianæ, de qua v. Suet. Ner. c. 36. Enimvero ibi in plerisque iisque optimis libris legitur Viniciana, et Viniciorum gens clarissima fuit. v. intpp. Tac. Ann. VI, 15. 45. XIV, 40. Suet. Aug. c. 64. 71. Grangæus conj. Vero, ut designetur Verus, qui cum Fulvio Consul fuerit imperante Domitiano. Notior est L. Ceionius Commodus Verus, ab Hadriano, et inpr. ejus filius, ab Antonino Pio adoptatus. Hic a. U. DCCCCVII. Consul et deinde cum M. Aurelio Imperator fuit.

[ocr errors]

EXCURSUS

AD SAT. XV, 35.

Combos 10.
Cumbos 19.

Ombos pro Coptos 1. 14. 18. 61. 70. 75. 76. 77. 81. 82. 17. 20—22. 24. 25. 45-50. 54-60. 62-69. 71-74. 23. 27. Cambos 16. Combros 11, 15. Eadem varietas est in MSS. Paris. Sed in cod. Puteano, qui omnium antiquissimus est, exstat Copos, quod ad veram lectionem ducit, quam cum Ach. substitui pro vulgata Ombos, quæ semper me offendit: nam describitur bellum, antiqua simultas et immortale odium inter finitima oppida, (v. 33.) inter quæ etiam illa propter religionem, commercium rixasque varii generis multo facilius, quam inter ea, quæ longiori intervallo dirimuntur, et oriri sane et sævire possunt. Finitima autem oppida non sunt Ombi et Tentyra, sed Coptus et Tentyra; (quod jam monuit Salmas. in Exerc. Plin. p. 448.) nam Ombi, "Oußor, in Nomo Ombite et ad orientalem Nili ripam, ubi nunc castellum Cûm Ombo; (v. Travels to discover the source of the Nile, by James Bruce, Vol. I. cap. VI. p. 143.) Tentyra in Nomo Tentyrite et ad occidentalem Nili ripam sita erant et longe ab Ombis remota. Coptus vero a Tentyris non nisi XII milliaria abest, caput non ejusdem quidem, sed contermini Nomi. Quod jam intelligitur ex Plinio, qui 1. V. 9. Thebaidis Nomos hoc ordine enumerat: Ombiten, Phatniten, Apollopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antropoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. A Plinio non multum discrepat Strabo, nisi quod ille a summo incipit et hic adscendit ab inferioribus. Præterea non Ombitæ tantum, sed etiam Coptita religiose colebant crocodilos, quos Tentyritæ aversabantur et persequebantur. v. sup. ad v. 2. in Comm. Hinc Coptos h. 1. legendum esse pro Ombos recte suspicati sunt de Pauw, (Recherches philosophiques sur les Egyptiens et les Chinois T. II. p. 160.) et viri docti, a Dusaulx consulti, Barthélemy et Larcher. Qua lectione recepta dispelluntur tenebræ, tum versibus 28. 33. et 35., tum toti satiræ librariorum incuria offusæ. Eadem firmatur iis, quæ de origine erroris adnotavit Achaintre: "Probabilior videbitur mutatio vocis Coptos in Combos, (quod in plerisque MSS. et editt. legitur) quam Ombos in Combos : facilius est enim unam alteramve literam (in media voce) mutare, quam literam initialem voci cuilibet addere aut detrahere. Vitioso autem vocis sono per sæcula IX. et X. litera m multa in nomina,

[ocr errors]

verba et adjectivos irrepsit. Inde ex Coptos factum Copos, ut fert Put. codex, ex eo Compos, ex hoc Combos, Cumbos, Cambos, Combros : sed quia paulo sapientiores aliqui noverant, oppida horum nominum nulla esse in Ægypto, demta litera C, dixerunt Ombos." Huc acce

dit, quod librarii eodem modo vocem Copti corruperunt v. 28. et substituerunt Combi et Compli; ut contra Kóußor pro "Oußor ap. Ptol. IV, 5. (alii "Oußgo, et ap. Steph. Byz." Oλßor, in Notit. Imp. Rom. s. 20. Ambo.) Ne tamen dissimulem, quod nobis obverti possit, idem oppidum v. 28. vocatur Coptus, et forma nom. plur. non alibi occurrit. Enimvero hæc difficultas non tanti est, quanti nonnullis videri possit, et innumera hujus rei exempla passim sunt obvia. Sufficiat unum memorasse, ex ipso h. 1. petitum : nam et Tentyra in plur. num. nemo forsan dixit præter Juvenalem.

« PreviousContinue »