Page images
PDF
EPUB

essent profecta, quum glossa ista versus esset hexameter; quod vero vel casu fieri potuit cœeco, vel parva verborum transpositione. Conf. Excurs. ad Sat. V, 90. 91.

Has conjecturas vidi postea firmari auctoritate non tam cod. 13. e quo hic versus una cum seq. ejectus est, (ut trecenti alii; unde haud quidquam fere momenti habet in re critica) quam duorum MSS. Paris., a quibus abest, et codicis vetustiss. 8. in quo versus 118-124. hoc ordine ac modo leguntur :

Vivendum recte, cum propter plurima, tunc est
Idcirco, ut possis linguam contemnere servi,
Præcipue causis, ut linguas mancipiorum
Contemnas. nec lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber noverit illos,
Quarum animas et farre suo custodit et ære.
Utile consilium cet.

Hinc Pithoeum quoque jam olim versum hunc tollendum de medio, ut supposititium, aut potius duplicem quasi censuisse animadverto. Sic in eodem MS. mox post v. 134. legitur hic: Gratus eris. tu tantum fucis imprime dentem.

EXCURSUS

AD SAT. X, 150.

Distinctionem majorem posui post' elephantos, non post tepenti, ut hic quoque versus ad superiora et ambitum finesque Africæ referatur. Henninius et alii hunc versum connectunt cum seqq. ut sensus sit: Æthiopiæ et elephantis, h. e. Mauretaniæ s. Africæ rursus, adhuc, additur, adjungitur Hispania. Sed non bene sic Africa designatur et vox imperiis additur. Versus pro Rursus conj. H. Vales. hoc sensu : ad Æthiopiam versus aut adversus Æthiopiam et terram elephantorum. Ego olim suspicabar legendum esse Prorsus, plane. Sed v. Comm. aliosque elephantos exhibent 10. 14-27. 45-50. 54-74. ut epitheton ad diversitatem vel terrarum Libyæ, in quibus elephanti sint, vel elephantorum in Mauretania et Æthiopia, seu Ethiopia occidentali et orientali, vel ipsorum Æthiopum spectet. De hac v. Comm. eamque significari putabant Grangæus, Rigalt. et alii, ut alii propr. non elephanti sint, sed Æthiopes. Cf. Stat. Theb. X, 85. Multo probabilior videtur emendatio Plathneri, qui albosque conjiciebat coll.

verbis Ptolemæi: Juxta Libyam magna Ethiopum regio, in qua elephanti, albi omnes, et rhinocerotes et tigres sunt. Elephanti vulgares sunt fere cinerei, (grau) rariores rubri s. rufi, et rarissimi candidi ; unde in regnis Pegu et Siam de solo titulo Regis candidi elephanti cruenta olim bella orta esse memorat M. le Blanc in Itinerar. Hac emendatione recepta totus hic versus ad Æthiopiam dénotandam pertinet. Sed in Æthiopia omnes elephantos fuisse candidos, quis sibi persuaderi patiatur? et albi ap. Ptolem. sunt forsan cani s. cinerei. Aptiores quoque h. 1. sunt alti elephanti. v. Comm. Ill. Jacobs hæc adnotavit: "Legendum Furvos Ethiopum ad populos (v. ad XII, 104.) albosque elephantos Additur imperiis Hispania. Elephantum genus Æthiopiæ finibus proprium requiri, jam intellexit Plathnerus, et Ptolemæus in Æthiopia elephantos albos omnes tradidit, an ex rei veritate, nec ne, nihil ad rem."

EX CURSUS

AD SAT. X, 312. 313.

Magna est h. 1. lectionis varietas, quæ librariorum stupori debetur. quascumque mariti Exigere (h. e. exigunt vel exigere solent, scil. ab adulteris) irati restitui ex 5. 12. 18. 24. 25. 27. 46-49. 54-69. 71 -74. et XII MSS. Paris. probb. Pulm. et Gronov. Obss. II, 14. ubi magna exemplorum copia ostendit, multa passim per infinitivum modum pronunciata esse, sive in oratione obliqua, sive per ellipsin verbi finiti, quæ librarii et improvidi correctores vexarint. quascumque mariti Exigere ira 15. adversante metro: unde quascumque mariti Exigere ira potest 2. 36. et MS. Canteri, (v. ejus Lectt. nov. III, 6.) prob. C. Vales. quascumque mariti Exigere irati debent, nec erit felicior astro 4. 16. 23. et duo alii codices, quos memoravit Gronov. 1. 1. in qua lectione, ex duabus conflata, verbum debent abundat. Hinc metri fulciendi causa quascumque mariti Exigere irati debent. felicior astro cet. 11. sed contra mentem poetæ. quascumque mariti Exigere irati debuit 45. quascumque mariti Exiguo irati, nec erit f. a. 50. et duo MSS. Paris. quascumque mariti Irati faciunt 35. quascumque mariti Irati debent 3. 13. 17. 19-22. 38. 43. 75. 76. et XIV codd. Paris. prob. Lips. Epist. Quæst. IV, 25. Enimvero non mariti debent pœnas, sed adulter; nisi supplendum censeas exigere vel capere, petere, repetere, sumere scil. ab adultero, quæ tamen ellipsis dura est.

quascumque mariti Irati debet 10. quascumque maritis Iratis debent 77. quascumque mariti Irati debent rivalibus. exigit autem Interdum cet. 13. quascumque maritis Irati debent 14. 28. et ita conj. Lips. 1. 1. Commodam tamen sententiam vix inde elicias. quascumque maritus Exigit iratus edd. recentt. Farn. Prat. et al. quæ haud dubie est emendatio nostræ lectionis. et pœnas debet quascumque mariti Exigere irati corrig. Schurzfl. ut mens poetæ sit hæc: debet filius tuus exigere, sustinere, luere, omnes pœnas irati mariti, h. e. quas hic ab adultero repetere solet. Sed quis umquam exigere pœnas hoc sensu dixit? quascumque maritis Iratis debet 70. 82. Non male: nam pœnas vel supplicium debere dicitur is, cui vel metuendæ, vel potius luendæ ac solvendæ sunt, ut fere ludibrium debere ventis ap. Horat. Od. I, 14, 16. ubi jam monuit Jani, has loquendi formas ductas esse e Græco opheй vel ophioxάve yeλwra ap. Aristoph. Nub. 103]. et Eurip. Med. 1049. Præstiterit tamen quascumque mariti Exegere ira, h. e. sæpe exegerunt vel, dogíorws, exigere solent. Cf. Jani art. poet. p. 291. Enimvero vix dubito, quin recepta a me lectio sit a Juvenalis manu profecta et deinde a librariis vel scholasticis, qui illum infinitivi modi usum, de quo supra dixi, ignorabant, immutata, substituto verbo debent vel debet, quod docta manus, tamquam ellipsin supplendam, margini adscripserat. Manso hæc adnotavit: " Veram structuræ vim assecutus est Gron. Obss. II, 14. Miror tamen, nemini interpretum in mentem venisse, latere posse sub irati mariti gignendi casum huncque pendere a vocula est, sive librariorum incuria in fine v. 312. e contextu amissa, sive a poeta ipso consulto omissa et supplenda." Miretur sane: si vero pessimam omnium rationem a me propositam dicit, non probat; licebit et mihi, de illa ratione eamdem sententiam ferre.

EX CURSUS

AD SAT. XI, 173.

Versus expeditu difficillimus et hinc forte ejectus e 13. quæ profecto facillima nodi solvendi ratio est. Maxiinam nobis molestiam creat vox obscura pytisma, de qua v. Comm. pytismate exhibent 1. et plerique codd. tam scripti quam editi, tam nostri quam Parisienses. pitismate 10. 17. 19. 27. 46-48. 58. 64. 67. petismate 22. pitysmate 11. 18. 28. prob. Valla, ut orbis Lacedæmonius sit trochus e pinu, ix

πίτυος, quem assidua rotatione oleo uncta mulier lubricaverit s. levigaverit: de quo Græcorum, inpr. Spartanorum, ludo v. Comm. pedeumate exhibet vetus membr. Mureti, quem vide in Var. Lect. X, 6. pitteumate alia Taubmanni, ab eo laudata ad Plaut. Pers. V, 2, 67. pede nudo liber Jac. Schegkii, qui in Præmiss. et Obss. Epist. c. 5. hanc lectionem defendit, ut mos Græcorum innuatur, quos in conviviis nudos saltasse, (pede libero pulsasse terram Horat. Od. I, 37, 1.) doceant Athenæus et Cic. Pis. 10.

Quæ lectiones quum non arriderent aliis, dici vix potest, quantopere in iis emendandis operam luserint. Potiores eorum conjecturas paucis recensuisse sufficiet.-pædæmate suspicabatur Cæcil. Minutian. de orthogr., et pedemate (ut legitur in 63. 68. 69. ad marg. 71. 73. 74.) Bapt. Egnat. Racem. c. 17. Brodæus Misc. V, 26. et Britann. ut vel designetur ßißaois Aanwunǹ, genus saltationis, lubrico pedemate, andhuar, saltu vel celeri pedum mobilitate, in orbem, gyros et ambages, circa tibicinem in medio sedentem atque canentem, exercitæ, (v. Pollux, et Lucian. de Saltat. c. 10. Opp. T. IV. p. 347. seq. ed. Schmid.) vel, quæ Brodæi sententia est, orbis sit ligneum tympanum, in quod desiluerint, quodque modo saltantes circumduxerint pedibus, modo per longum spatium super stantes uno impetu lubricando agitaverint. — pitylismate vel pytilismate conj. Politianus in Misc. II, 37. 38. et Jul. Scalig. Poet. I, 22. ut sit exercitatio in Laconico (v. Comm.) facta, qua quis summis pedibus ingrediens manus protenderit ocissimeque moverit, alteram retrorsum, alteram prorsum, de quo v. Galen. II.-petteumate recepit Farnab. ex emendat. Mureti in Var. Lect. X, 6. ubi hæc vox deducitur a Gr. TETTE, talis s. calculis, terTois, ludere, ut h. 1. significetur dives aleæ studio deditus, qui mensam ex marmore Laconico assidue ludendo lubricet, h. e. poliat. Cf. vs. seq. - pyreismate vel pyreysmate corrig. Alciatus Parerg. Jur. VI, 3. ut sit exercitatio quædam Laconum, vel nudorum oleoque unctorum, in sudatorio, 'Laconico, Tugsúμari s. Tugiarngiw.— proptysmate Mercurialis art. gymn. I, 10. putans intelligi petulantiam ditiorum, qui multo sputo (gorovres, insputantes) irrigaverint Laconicum ejusque pavimentum lubricaverint, ut facile quis cadere potuerit. -pitteremate Eberh. Mollerus, qui hanc lectionem Lubino probavit excitatis aliquot veterum scriptorum locis, inpr. Luciani. — pygismate Lips. Epist. Quæst. IV, 25. ubi monet, Túyioua poetæ Siculo dici pædicationem, et verbum lubricare obscœni quid præferre, orbem vero Lacedæm. partem vocari aversam et diviti pueros Lacedæm. tribui, quoniam ea

gens Juvenalis tempore maxime mollis et pueri inde oriundi in nobilium deliciis fuerint. Cf. Philostr. vit. Apollon. IV. et Martial. IV, 55, 6. 7.- poppysmate Flavius Conjectan. c. 51. ubi docet, verba poppysma s. sibilum (v. sup. ad VI, 584. in Comm.) et lubricare de re obscœna adhiberi, et orbem Lacedæm. esse nates aut præposteram Venerem, quoniam Spartanos primum ad athleticam nudasse corpora et inde libidinem in pueros exarsisse, tradant Thucyd. et Cicero. Lipsius 1. 1. dicit, Jac. Susium suasisse, ut pro orbem substitueretur orbum, h. e. senem orbum, divitem ac fœdum, qui nescio quid obscœni fecerit vel potius passus sit. - urbem legitur in 23; inepte.

EXCURSUS

AD SAT. XI, 193.

Præda caballorum Prætor legitur in 1. 11. 14. 16. 48. 50. 56. 70. 74-77. et nonnullis MSS. Paris. et tam copiose quam erudite defenditur a Gronov. Obss. IV, 24. ubi monet, acerbo sale perstringi munerarium, qui, dum similis triumpho, triumphanti, triumphantis ritu habituque præsideat Circensibus, magnum se virum putet, quum re vera sit caballorum præda, h. e. prodiga illa impensa in equis aurigisque alendis, exercendis, producendis, comedatur miser, patrimonium exhauriat sub vana specie honoris et intereat. Cf. sup. I, 59. 60. Lips. ad Tac. Ann. I, 15. et Heins. ad Claudian. Fescenn. v. 11. Ingeniosa profecto interpretatio, quæ tamen paulo longius petita videri possit. ·Prædo caballorum Prætor exhibent 10. 12. 15. 17—27. 45 -47. 49. 54. 55. 57–69. 71–73. et plerique codd. Paris. prob. Grot. ad Capellam p. 174. Nonnulli, v. c. Schol. in cod. Junii, Prætorem ita dici putant propter equos ab hostibus raptos; alii vero per jocum aut paronomasiam, quod vel optimos equos invitis dominis vili auferat pretio, vel iniquus certaminis judex s. brabeuta sit, et palma præmioque s. brabeo fraudans meritos et victores equos efficiat, ut exiguo vendantur pretio et vel a se emi possint. Perda emend. Salmas. (ad Solin. p. 465. et ad Trebell. Poll. de XXX tyrannis c. 17. in Hist. Aug. p. 305. 312.) h. e. perditor plogeùs, ut scriba, advena, transfuga, heredipeta, homicida, parricida et inpr. officiperda ap. Caton. distich. IV. n. 43. et Isidor. in Gloss. . Præstiterit Præco, prædicator, laudator, caballorum, equorum vel aurigarum victorum, ut præco virtutis ap. Cic. pro Arch. c. 10.

« PreviousContinue »